Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/295

Da Wikisource.

connubium, patria potestas, nexus 553

gentibus minoribus inventae, ad ius nexi mancipiique in legis XII Tabularum defluxum accommodatae. Quos, a Papiniano1 strictim2 numeratos, sic omnes explicaveris3.

Actuum legitimorum exacta numeratio.

[11] Eae4 autem sunt: manumissio, adoptio, tutoris datio, testamenti factio, cretio, optio, mancipatio, nexus traditio, acceptilatio, in iure cessio5.

Manumissio — Emancipalo — Nuptiae per conventionem — Nuptiae per coemptionem — Adoptio — Mancipatio hominum in specie dieta — Tutoris datio — Testamenti factio per aes et libram — Cretio — Optio — Mancipatio rerum in specie dieta et lingua nuncupatio — Usucapio — Stipulatio, actus legitimi praeparatio — Acceptilatio — In iure cessio.

[12] Iis enim acquiritur vel potestas in se, idque fiebat6 vel manumissione, eaque vel una et vera, si servus, vel trina et imaginaria, si filiusfamilias esset7, Vel acquiritur potestas in alios, eaque vel in uxores et filios, idque fiebat iustis nuptiis: vulgo per conventionem in manum, inter sacerdotes autem coemptione et farre, quae utraque erat species mancipationis. Vel acquiritur potestas in filios tantum, idque fiebat adoptione vel in servos: quod fiebat utrumque mancipatione, nempe hominum liberorum simulata, servorum vera. Vel acquiritur potestas in pupillos, idque fiebat tutoris datione. Vel acquiritur dominium rerum per universitatem, et agebatur testamenti factione per aes et libram, quae mancipatio quaedam erat (unde «familiae venditor» et «familiae emptor»

  1. Dig., L, 17 (De regulis iuris), 77 [Ed.].
  2. Testo 1731: «confusim strictimque» [Ed.].
  3. Ivi: «diggesseris et explicaveris» [Ed.].
  4. Ivi: «li» [Ed.].
  5. Gaius, Institutiones, lib. I, apud Boetium, Commentarius Topicae Ciceronis, III.
  6. Testo 1731: «agebatur», cosí come sono emendati i parecchi altri «fiebat» successivi [Ed.].
  7. Ivi: «sin liber, nempe filiusfamilias, trina et imaginaria» [Ed.].