Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/30

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
288 pars prior - caput ix

CAPUT IX1

OMNIS ET UNICA PHILOSOPHIA DE BONORUM
FINIBUS FALSA

Nulla humana beatitudo — Heros philosophorum
Adae integri coniectura.

Igitur ista humana beatitudo, quam ethnica philosophia venditat, est falsa humanae miseriae persuasio. Namque iste philosophorum heros, qui cum animi voluptate a corporis voluptatibus temperet, et terrores ac fortia, ad necem usque, cum gaudio patiatur, quando Christi gratiam divinari non poterant, est praestantium ingeniorum de homine integro coniectura.


  1. Testo; «Caput X» [Ed.].