Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/318

Da Wikisource.
576 pars posterior - caput xxxvii

Tribunatus plebis cur verus magistratus non est?

[10] Quare patres sua connubia plebi denegabant illa, apud Livium, ratione: quod plebei ne in magistratu quidem haberent auspicia, nempe maiora seu publica. Quare, eruditis rei romanae, tribunatus plebis verus magistratus non est et, ob id, non imperando, sed intercessione seu vetando, valebat.

«Filius spurius» et «vulgo quaesitus» qui proprie?

[11] Atque hac ratione earum locutionum duarum «filius spurius» et «vulgo quaesitus» nativa significano aperitur.

Qui principio «sapientes», qui «vulgus»?

[12] Nam ab clientelis usque sub theocratiis orta illa divisio sapientum et vulgi, de qua diximus quoque in Consectaneis de poeseos origine1, qua sapientes et sacri, seu divini, seu vates, erant inclyti, qui tenebant deorum religiones et divinam linguam, seu auspiciorum scientiam callebant; vulgus autem profanum, res divinas ab inclytis docendum, erant clientes. Ex cuius ultimae antiquitatis poetica lingua loquitur Horatius, quum canit2;

Odi profanum vulgus et arceo,
... Musarum sacerdos.

Cum his ipsis proprietatibus in rebuspublicis optimatium tum illi tum hi fuere patres et plebes3.

Matrimonia propria plebeiorum.

[13] Igitur, usque ad legem XII Tabularum, filii patrum «patricii», qui patrem nomine, seu iure, ciere poterant; filii plebeiorum «spurii», ex qua voce facta est nota «S. P.» («sine patre»), qui patrem iure ciere non poterant, «vulgo»

  1. Hoc libro, parte II, cap. XIII, consectaneo XXIX [§ 31], et cap. XXI, § «Per clientelarum» [51].
  2. Carmina, III, 1, 1 sgg. [Ed.].
  3. Libro priore, cap. CIV et cap. CV.