Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/66

Da Wikisource.
324 pars posterior - caput iii

et exceptione, tanquam iuris naturalis actione, repelluntur. Quae exceptio ex genere a romanis «doli» appellata est, quam libro superiore a temperantia dictari diximus1.

Infamia, altera poena divina.

[7] Et ex pudore est sensus communis reverentia, ex qua audaces altera divina poena manet, infamia, quae est commune hominum iudicium quod improbe factum damnat.

Praeclara virtutum omnium a pudore orta soboles enarratur —
«Infamia facti» quid?

[8] A pudore itidem frugalitas, probitas, quae sunt bonae animi artes quae temperantiam firmant; a pudore promissi fides, dicti veritas, alieni abstinentia, quae sunt bonae animi artes quae firmant iustitiam; et a communis sensus reverentia coercitae improbitas, impudentia, audacia, ex qua omnia scelera et maleficia gignuntur. Quae qui admittit; infamiae, quam iurisconsulti dicunt «facti», seu sensus communis, iure naturali reus est.

Verborum «arbitrari», «decernere» vetustissima origo — «Arbiter» proprie quis? — «Decernere armis» unde dictum? — Historia duum verborum «decidere» et «iudicare».

[9] A pudore quoque genus humanum edoctum omnia vitae obscoena turpiaque occultare; et utilitatum enormitates ipso aspectu «arbitrari» ac «decernere», quo tempore omne commercium permutationibus agitabatur, et, nondum ulla communi mensura inventa, res mole ipsa aestimabant. Ad quae antiquissima tempora haec duo verba cum suis quaeque proprietatibus revoco. «Arbiter» enim spectator proprie dicitur, et qui spectando rem iudicat «arbiter» appellatur, pro illa locutione «remotis arbitris»: unde mansit postea «arbitrorum» appellato in iudiciis bonae fidei, quae pudore plurimum con-

  1. Libro superiore, cap. LXVI.