Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/67

Da Wikisource.

de pudore 325

stant, uti appellatio iudicum in iudiciis stricti iuris, iuxta illam formulam «inter iudices arbitrosque». «Decernere» autem est visu serio definire aequalitates utilitatum. «Cernere» enim est distincte, ut ita dicam, videre, et «decernere» perfecte cernere est: quare «decernere» huius vetustatis est proprium1. Quod cum postea iure maiorum gentium per vim fieret, «decernere armis» dictum est, quod itali proprie reddunt «vederla con l’armi», quod proprie «decidere» dictum est, tanquam «caede definire»2. Tandem, iure civili introducto et iudiciis constitutis, dictum est «iudicare».

Prima humanitatis lapsae parens pudicitia omnisque civilis vitae.

[10] A pudore tandem in statu exlegi admoniti, qui caeli, quod deum putabant, aspectum veriti, promiscuam venerem ferarum ritu abhorruere et non sine aliquo numine, quod auspiciis sequebantur, certas sibi uxores in omne vitae consortium destinarunt: neque ignavi errones, qua pabulum daretur, vagabantur; sed certis sedibus, auspicato captis, consedere et occupatas terras colere instituerunt. Unde primum familiae, mox gentes maiores, inde clientelae constitutae, ex quibus demum respublicae et imperia orta, quibus minores gentes fundatae sunt3.

Pudor excitator virtutis.

[11] Et eadem simplicitate Deus Optimus Maximus, cum hominem corpore et animo conflasset, ab animo conatum homini attribuit, quem demonstravimus proprium esse animorum4, ut, homine lapso, pudor hanc vim animi intenderet, qua animus menti corporique imperaret.

  1. Vide Notas, 9 [postilla marginale].
  2. Vide Notas, 10 [postilla marginale].
  3. Libro superiore, cap. CIV cum duobus sequentibus, et latius infra, ubi De historia temporis obscuri [cap. XIX].
  4. Libro superiore, cap. XXXIV cum pluribus sequentibus, et hoc libro, parte priore, cap. XVIII [corr.: XVII].