Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/68

Da Wikisource.
326 pars posterior - caput iii

Curiositas, tertia divina poena, qua homo corruptus purgaretur et
prudentiam indueret — «Delicta» et «vicia» unde dicta?

[12] Namque ignorati veri pudor vim animi intendit quatenus menti imperat, ut in vestigando vero pertendat donec habeat exploratum. Atque haec tertia divina poena est, curiositas, ut, per quam homo peccasset, per eam ipse purgaretur. Et ex ea provenit prudentia, qua homo instructus temeritatem et, eius sobolem, delicta vitaret, quae proprie a «delinquendo», deficiendo, dicta sunt, et sic quoque vitaret vicia, qua appellatione latini defectus ipsos significant: quasi sint pravi habitus animi ex frequentibus delictis, seu defectibus debitae attentionis in vestigando vero, confirmati.

Sapientiae humanae origo.

[13] Ab hac ipsa mentis vi vestigandi veri provenere sapientes, qui excellentiorem virtutis imaginem, quam qua vulgo homines praediti sunt, excogitarunt: ad quam conformati, philosophi eminentioris gradus officia, quam quae a legibus iubentur, dictant imperio veritatis.

Quarta poenarum divinarum, industria (unde fortes, qui fundarunt
respublicas), omnibus vitae commodis genus humanum ditavit.

[14] Postremo eadem ipsa simplicitate Deus sapientissima, quia praeviderat hominem lapsum, infirmum et solum ad omnium rerum egestatem redactum iri, ita eum praeformavit ut, ex multitudine exlegi pudore ferinae veneris divisi, existerent fortes, qui vim animi in corpus quoque exercerent, agros sibi occupatos colerent, infirmos et egentes in fidem reciperent, ut ex utrisque respublicae fundarentur, in quibus fortes imperarent, infirmi parerent. Sic quarta divinarum poenarum, industria — quam Deus Adae lapso edixit: «In sudore vultus tui vesceris pane tuo», — omnia humanae vitae commoda in terris orta, quae ipsa inventionibus in genus humanum importavit: quibus et qui abundant et qui egent ad colendam humanam societatem raperentur.