Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/69

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

de pudore 327

Dei Optimi Maximi in suis explicandis consiliis
admiranda simplicitas...

[15] Atque ita Deus Optimus Maximus, per unam naturalem et simplicissimam viam, nempe pudoris, qui ex temperatura corporis animique humani conflatur, quo primi parentis peccatum plexit, eo, inquam, pudore omne ius naturale continuit; et per natam ex pudore vim animi, quae mentem et corpus regeret, bonas artes omnes in homine lapso eduxit, per quas naturaliter sociatos sustinuit ac servavit.

..... et providentia.

[16] Hunc ubique gentium sibi constantem simplicissimum ordinem, qui per ea ipsa, per quae genus humanum in sui exitium erat ruiturum, tot vitae socialis commodis quot fruimur, ditavit et auxit, ut omni ratione naturaliter conservaret, impii negent, si possint, et divinam providentiam sustulerint. Et tot, tanta et tam varia humanae vitae commoda, quae, immenso terrarum ac marium spatio dissita, ingentibus navigantium sudoribus periculisque in unum emporium convecta, innumerum industria artificum elaborata, alienis utilitatibus prostant, a quonam prostent dicat Epicurus, Macchiavellus, {{Wl|Q37621|Hobbesius}], Spinosa Baylaeusque: ab ilio vel ilio homine, qui ut fera bestia suae unius utilitati studet?

Invicta, contra Casus vel Necessitatis philosophos, divinae
providentiae demonstratio.

[17] At enim quid boni in commune cuiusque suum ferae bestiae unquam contulerunt? Ab homine autem certe prostant; sed qui, ut non ille aut ille, ita certe homo est: neque enim ille aut ille contulit omnia, neque meus intelligendi modus eam expromtam peperit copiam; neque inane, seu nihil, ullam ulli unquam unam minimam rem, nedum tot, tantas, tam varias commodavit. Homo igitur est, qui nec ille neque ille sit, neque modus sit, neque nihil sit. Haec hominis natura est, quae non ut illum aut illum hominem homini lupum facit,