Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/74

Da Wikisource.
332 pars posterior - caput v

Terra ut nunc quoque natura communis? — Ut iter, actus,
via sunt partes dominii?

[4] Atque hinc fit quod — cum ex hoc rerum genere ipsa terra sit, quatenus hos natura habeat usus, ut ibi insistatur et qua iter fiat — principes summi aliorum regum copiis, per suas ditiones iter facere volentibus, ut plurimum iter praebere teneantur, ut mare liberum et litorum appulsum eorum classibus; et, si prohibeant, prohibiti iter armis vindicare possint. Et in rebus privatis iter, actus, via sunt pars dominii eorum quorum praediis debentur1, quibus si uti impediantur, actione confessoria, quae vindicationis species est, eius vi dominii ea vindicent.

Utenda ex hominum arbitrio quae? — Cur in genere
fruendorum translata?

[5] Hominum, vero voluntate factum ut res utendae arte factae, uti sunt omnia quae ad vestitum tectumque et alios humanos usus, praeter quam victum, pertinent, in alteram dominii partem, nempe fruendorum, translata sint2), quia natura superflua sunt, cum usus natura sit duntaxat necessitatis. Quae est ratio discriminis inter «usum» et «fructum» iurisconsultis philosophisque communis3.

Natura fruenda quae? — Unde «frui» dictum? —
«Abusus» proprie «fructus» est.

[6] Natura autem fruenda sint quae fructu ipso proventum afferunt, ut sunt proprie fruges et fructus, de quibus proprie dicitur «frui». Ad quod si spectasset Iulianus, non omnino reprehendisset qui existimarat «fruges» appellari eas quibus homo vesceretur4. Nam de his rebus dicitur in sua

  1. Dig., VII, 1 (De usufructu, et quemadmodum quis utatur fruatur), 9, § 4.
  2. Cosí, nelle postille marginali, corretto «sunt» [Ed.].
  3. Vide Notas, 11 [postilla marginale],
  4. Dig., L, 16 (De verborum significatione), 77 («Fruges»).