Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/95

Da Wikisource.

de gigantibus 353

Qua ex causa gigantes antediluviani? — Vere pii fortissimi gentium.

[30] Gigantes antediluvianos sacra narrat historia inde natos, quod «filii Dei», hoc est sethidae1, ut Samuel Bochartus2 interpretatur, ad «filias hominum», sive falsarum religionum foeminas, earum pulchritudine capti, intrarant. Has foeminas e Caini posteritate fuisse necesse est, qui cum urbes fundasset, ut sacra quoque testatur historia, ex eius gente foeminae nedum mundiores sed elegantes fuisse necesse est. Et has ipsas sethidarum3 amore deflagrasse inde coniiciendum, quod ii veri aureae aetatis heroes haberentur, qui, non muro, sed virtute, et se et pecudes et sata a feris tuerentur.

[31] Et, uti postea gentium postdiluvianarum communis mos fuit cum alienigena non habere connubium, ita de antediluvianis existimandum esse necesse est inter diversarum religionum viros foeminasque concubituim quoque etiam damnatum, ut hodie nos inter christianos et turcas vel hebraeos4, vetitus est. Quare et viros et foeminas istas suorum communione exclusos exclusasve esse oportet (quod poenae genus antiquissimum et ex gentium moribus ortum inferius late probabimus), unde, extorres solique per silvas, suam posteritatem fuga et errore in ferinam vitam dispulere. Et ita ex iis postea gentes gigantea statura prognatae sunt, apud quas nec lavandi pueros nec ulli disciplinae tradendi mos priscus ferinus permanserat. Qui postea «potentes a seculo» et «famosi viri» fuere.

Gigantes postdiluviani quando fuerint?

[32] Gigantes post Diluvium tradit historia fabulosa, sed eos non statim post Diluvium ortos esse sacra historia memorat,

  1. Testo: «semidae» e, poco piú sotto, «semidarum», corr. giá nelle postille marginali. E nelle Notae: «Scripturae sunt lapsus pro 'sethidae', ’sethidarum’, ut iidem recta scriptura brevi post exarati, pag. 357, vers. 11, ’inter sethidas'. Patronymica a Samuele Bocharto facta» [Ed.].
  2. Cosí corretto, nelle postille marginali, «Buchartus» [Ed.].
  3. Si veda qui sopra la nota 1 [Ed,].
  4. «Vel hebraeos» aggiunto in margine [Ed.].