Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/12

Da Wikisource.

ordinem, prò meo iure declinare possem, tamen. quia nihil arduum, nihil laboriosum, nihil difficile id esse opinabar, subeundum perquam libenter suscepi. Facile enim factu putabam homini quamlibet indiserto infantique id esse, oratione ad bonarum studia literarum adolescentes impellere, qui sic animati huc accederent audituri, ut in iis expetendis modum haudquaquam servent et laudabilem quandam animi intemperantiam prae se ferant. Veruni enimvero summum summo viro obsequendi studium me in liane sententiam inconsulto sane consilio abduxit et impulit. Etenim postea mihi haec ipsissima rationum momenta recta via reputanti, ea mihi me non modo non admonere, sed absterrere etiam ab incoepto visa sunt. Quandoquidem non ii vos estis, o magnae indolis iuvenes, quos ad sapientiae studia iis argumentis duci oporteat et par sit; quod ad eas artes animum appellatis quibus, si quis utilitatem sequatur, nihil fructuosius, sive oblectationem, nihil suavius ac iucundius, sive splendorem et amplitudinem, nihil illustrius et ad struendam nominisimmortalitatem firmius ac stabilius inveniri potest. Isthaec enim argumenta vobiscum domo huc attulistis, eaque vulgaria et cuique obvia esse existimatis. Maius quiddam a me hodierno die expectatis ut dicam; potissimum cum non adeo pusillum gestetis in pectore animum, ut is uno aliquo ac singulari doctrinae genere delectetur, eoque duntaxat contineri patiatur. Eo namque provecta est vos inter praeclara sciendi, liceat dicere, libido, ut nemo apprime eruditus apud vos habeatur, qui non in omni doctrinarum orbe exquisite versatus sit, nec ulla sit disciplina quam non ad unguem perdidicerit, et perdidicerit ita ut in unaqualibet sola omnem aetatem laborasse videatur. Quid ipse igitur adferam vestra expectatione dignum, auditores, qui generosos huius iuventutis animos expleam, quod infra et spem vestram et istorum dignitatem non sit? quid dignum hoc sanctissimo sapientiae sacrario? quid dignum hoc amplissimo atque ornatissimo ad dicendum loco, quem nunc primum insolens conscendi dicturus? Sed iste frequens consessus vester, confettissima haec corona, istaec vestra omnium summa alacritas, vultu et aspectu significata, me haerentem excitat et non reficit modo