Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/166

Da Wikisource.

III

extensa non conari

Extensorum vel conatus nullus omnino est — vel verissimus raotus est — Lucem vero motu gigni — Naturae eflecta virtute et potestate explieare physicos dedecet — «Conatus» vocabulum e physicis scholis ad metaphysicas amandandum — Natura raotus est: principium raotus conatus: excitator conatus Deus. Nam sane extensa non videntur quicquam conari posse: sive omnia piena sint ex uno genere corporum, quae aequa vi mutuo sibi obsistant; nam in aequa obsistentia rerum, et plenis omnibus, virtus movendi excitari non potest; sive sint piena omnia ex diversis corporum generibus, quorum alia obsistant, alia loco cedant ; nam in iis verissimi motus fiunt. Nec vero, si brachio velim parietem perrumpere, conatus est; cum ea sit vera nervorum modo, qua ex remissis intenti fiunt: non aliter vere movetur piscis, qui ripae se applicat et adversae profluenti resistit. Nam ad eain tentionem alii atque alii spiritus animales succedunt, ac proinde verus sit motus, donec non, succedentibus porro aliis, nervi languescant ac remittantur. Et ex genere, si conatus est virtus movendi, qua pollent extensa, impedita, an, ut maxime impedita sit, aliquo pacto explicatur tamen? an omnino explicari nunquam potest? si quo tamen pacto explicatur, is verissimus motus est ; sin autein nullo pacto explicari potest, quod hoc vis genus est, quae semper sit irrita? cum vis fieri nulla possit, quin quo momento fit, explicetur; ut quod vim facit tantum intendatur, seu moveatur. Quare, si naturae eflecta omnia percurramus, ea motu, non conatu, nasci comperiemus. Vel ipsam lucem, quae temporis momento diffundi videtur, physici optimae notae docent temporis successu fieri et vero motu. Atque utinam lux instanti fieret, ut ex puncto luculentissimum naturae opus natum haberemus. Etenim, si lux