Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/18

Da Wikisource.

sed quia ei deerat philosophia, haudquaquam animadvertit. Neque sane philosophi, historici, oratores, poétae, qui aeternam sibi doctissimorum laudem hominum pepererunt, ulla alia de caussa summo habentur in predo, quam quod ad quae animi humani natura fert, rectius quam alii aniinum acriusque adverterunt. Haec, ut vidimus, est animi ratiocinantis velodtas, qui lusorii turbinis instar, cum videtur stare, tum maxime movetur. Sed quid ego iocularias res parum ex dignitate gravissimam explico; quin potius cum sole maximo aeternorum luminuin fonte compono, qui, cum quiescere videtur, tum longissima itinera conficit? Sed ego maiore etiam quodam modo memoriam admiror; nam quid admirabilius ac divinius quam is copiosissimus rerum ac verborum in mente humana thesaurus? At quam cito, Deus immortalis, locupletamus ! ut, bimuli aut summum triinuli, omnia verba et res, quibus communis vitae usus continetur, memoriter meminerimus, quae si quis lexicographus in ordinem redigere et componere velit, amplissima librorum volumina perscribat necesse est. Quid vero illa, quae aut singularem utilitatem aut summam admirationem hominibus voluptatemve attulerunt, nonne ethnici homines, suimet ipsorum ignari, sive ad deos quosdam retulerunt, sive deorum dona esse existimarunt? Leges, quod iis vitae societas conservetur, «deorum donum» Demosthenes dixit; at eae donum humani animi vestrum similis fuit. Socrates moralem philosophiam de coelo dictus est devocasse; at is potius animum in coelum intulit. Medicinam Graecia ad Apollinem retulit, eloquentiam ad Mercurium; at ii homines ut quivis vestrum fuere. Orphei lyra, Argus navis, inter sidera invecta, vestras hominum mentes luculento testimonio caelestes esse confirmant. Et, ut liane rem omnem brevi complectar, dii omnes, quos ob aliquod beneficium in hominum societatem collatum coelo appinxit antiquitas, vos estis. O mira sui ipsius cognitio, quam alte nos effers et evehis! Est vobis omnibus, audilores, animus suus cuique veluti Deus: divina vis est quae videt, divina quae audit, divina quae rerum formas gignit, divina quae percipit, divina quae iudicat, divina quae colligit, divina quae meminit. Videre, audire,