Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/21

Da Wikisource.

ORATIO II

habita xv kal. novembris anno MDCC
cuius argumentum:

Hostem hosti infensiorem infestioremque
guani stultum sibi esse neminem.

Si quis forte vestrum, hanc rerum universitatem cogitatone et mente complexus, cuncta sane, quae coelo, terra marique continentur, ea certo notoque foedere sibi omnia constare, et quod cuique semel a mundi primordiis attributum est munus, id uno aequabilique, ut aiunt, tenore fungi, et perennes, ad quos nata sunt, usus afferre animadvertat; is piane ea omnia ad aeternum exemplar facta aeternoque consilio regi affermare non dubitaverit. At vero, si is eadem cogitationis contentione ad hominum genus conversus in eorumdem contemplatone mentis aciem attendat, ubi eorum nedum diversa et contraria, sed a sua communique natura aliena atque abhorrentia studia notaverit; ubi quam miris, immo miseris modis quemque eorum in singulis temporis punctis alium a se atque alium fieri et in hora sibimet displicere deprehenderit; ubi eos veritatis amatores et erroribus circumfusos, ratione praeditos et ad libidinem pronos, admiratores virtutis et in vicia demersos, appetentes felicitatis et miseriis coopertos, immortalitatis avidos et in ocio, de quo aeque ac de morte siletur, marcescentes, contulerit: vereor ne non is in impiam illam temere eat sententiam, perpetui caelestum corporum conversionibus et attritu quandam e coelo excidisse Immani generis serendi niateriam, eamque forte fortuna in terras sparsam et satam, homines citra omne propositum produxisse. Sed ei rectius ac penitius hanc ipsam rem intuenti quam longissime a ratione alienum videbitur, eo quod omnium mentes aspernantur ac respuant, quod inanima aut ani manta quidem rationis tamen expertia aeterno consilio facta