Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/22

Da Wikisource.

sint, et divina providentia regantur; unum vero hominem, creatarum rerum omnium principein, ad cuius commoditates et usus tantam rerum ubertatem natura genuit, ut ei terrae omnes cunctaque maria pateant pareantque, ipsum fortuito natum et fortunae casibus huc illue iactandum exortum esse existimemus. Cum haec ita sint, et tamen humanam naturam in nobis absurdam minimeque sibi aptam, immo piane a semet ipsa abhorrentem sentiainus; hinc factum est, ut veteres, sive vates illi sint, sive in sacris initiisque tradendis divinae mentis interpretes, cum nos ob aliqua scelera in vita superiore a nobis in nos admissa poenarum caussa luendarum natos esse dixerunt, aliquid veri dixisse videantur. Enimvero poena, et quidem omnium acerbissima poena, est vita quam stulti degunt. Nec vero eam pendunt ob illa, quae theologi poétae comminiscuntur delieta, quae, cum non etiam essemus, haudquaquam admittere poteramus; sed quia in aeternam illam facimus legem, qua Deus Opt. Max. hanc totius mundi civitatem fundavit: quod, si omnia se et universi rempublicam salvam velint, reliqua creata suam cuiusque naturam, homo vero sapientiam sequatur ducem. Eius legis tot sunt digito omnipotenti praescripta capita, quot sunt rerum naturae et potestates. Sed illud, quod ad rem nostrani facit, de homine conceptum recitemus: Homo mortali corpore, aeterno animo esto. Ad duas res, verum et honestum, sive adeo mihi uni, nascitor. Mens verum falsumque cognoscito. Sensus menti ne imponunto. Ratio vitae auspicium, ductum imperiumque habeto. Cupiditates rationi ancillantor. Ne mens de rebus ex opinione, sed sui conscia iudicato; neve animus ex lubidine, sed ratione bonum amplectitor. Bonis animi artibus aeternam sibi nominis claritudinem parato. Virtute et constantia humanam felicitatem indipiscitor. Si quis stultus, sive per malam fraudein, sive per luxum, sive per ignaviam, sive adeo per imprudentiam, secus faxit, perduellionis reus sibi ipse bellum indicito. Lex igitur, quam Deus humano generi sanxit, sapientia est. Si sapientiae studiis animum adiungamus,