Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/26

Da Wikisource.

desideriuin nascituri si consequi possit, spes erigitur; si praesens sit, exoritur gaudium; si ita sumraum reputatur, ut in eo non nisi unus excellere possit, zelotypia et aemulatio praesto est: si eius copiam alius habeat, nos inopia laboremus, invidia cietur. At ubi eiusmodi fluxi et fucati boni compotes facti sumus, et, detracta persona, res manet, quia quod prius bonum videbatur, mox sub specie boni latens retegit malum, statini odium amori contrarium succenturiatur : ac, si malum longe absit, abominatio et fuga expeditur; si praesens nos premat, tristitia erumpit et dolor. Atque heic confestim cupiditati irascibilis appetitus opportunam fert opein. Etenim ad malum depellendum excitat iram: quod si vincere posse putet, armat audaciam; si de victoria desperet, iterum cupiditas ingruit; et si malum mediocre sit, taedium ; si summum, ad stultum debellandum stuporem etiam educit. Ducunt agmen appetitus et fuga, mediani tenet aciem gaudium, est in subsidiis dolor. His hostibus stiliti animus impetitus optat, timet, gaudet doletque. Sed quia artem vitae, sapientiam, non callet, fluxa vota, timores irriti, «mala mentis gaudia», soli timores solidi. Si quidem optant adolescentes unguenta, corollas, convivia; sed in his subest amari aliquid, quod totam postea rationem vitae conturbet. Optant iuvenes gloriam, sed quae (exquisita et afTectata) Varrones Cannensi clade deturpet. Optant viri potentiam, sed quae, virtute non moderata, trahit unco Seianos. Optant senes divitias, sed quae (meritis non partae) Crassos pessundant. Optant decrepiti longaevam vitam, ut senii incommoda sentiant et suorum funera videant. Timent quidem insipientes, sed quae nihilo merenda magis sunt quam quae pueri in tenebns pavere solent; et vertunt terga, quemadmodum hostes, quos actu pecorum pulvis sublatus exuit castris. Quamobrem, eos, scita tralacione, «maiusculos pueros» Seneca vocat: quibus, post iuventam canosque, non pueritia, sed, quod gravius est, puerilitas remanet. Timent cnim, nc quid sibi dctrahatur honoris, qui re ipsa in honorantibus est; timent, ne quid patrimonii atteratur, quod revera est in bonis Fortunae; timent, ne supremum properet fatum, quod, si sanguinis guttula in sinistro cordis ventriculo