Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/27

Da Wikisource.

subsistat, imminet repentinum. Gaudia vero stultorum (si tamen gaudia appellanda sint, et non potius integrationes doloris) quam perfunctoria! quae non perpetua hilaritas, sed subita diffusio consequitur. Etenim ea animi pars, quae ratione praedita est, et stultis, ut ita dicam, poenae nomine relieta, suspicit quandoque Archimedem, post propugnatali! quantum potè fuit suis miris machinis patriam, inter Syracusarum direptionem in erudito pulvere geoinetriearum apodixium suavitate occupatum teneri; admiratur Scipionem, post Hannibalem devictum, post Cartliaginem eversam, prò ingrata Roma libentissime Linterni villulam commutare, et per summam animi tranquillitatem inter literas abditum et sua ipsius virtute involutum vel sapientiae studi is vel memoria rerum praeclarissime a se gestarum delectari. Adeo enim gratiosa est virtus, ut insitum etiam sit improbis probare meliora. Sed quid tum? gravissimum illud sentiunt malum, quod stultis poeta grandiloquo ore imprecatur: Virtutem ut videant intabescantque relieta. Quandoquidem ratio, a virtutis pulchritudine, ad quam nata est, commota, arripit afTectuum ac perturbationum habenas. Sed nequicquam: etenim aut a refractariis equis, instar Homerici Hectoris, raptatur; aut, quoniam nescit rínes, Ouos ultra citraque nequit consistere rectum, vel vehemens, dum aliqua devitat vitia, incurrit contraria; vel, a seipso dissidens, laudat virtutes, vitiis obsequitur. Et ne timidum audiat, audacium fert praemia, iniurias et contumelias; ne audacem, «omnia tuta timet»; ne avarus habeatur, rem omnem prodigit; ne prodigus, a congesta pecunia tamquam a sacro abstinet et suum genium defraudat. Itaque, in omni vita, vel cupiditatibus ardet, vel timoribus trepidat, vel voluptatibus insanit, vel curis aerumnisque conlícitur. His suppositis llammis, his admotis arietibus pluteisque stulti animus oppugnatur. Qua vi expugnatur tandem? Qua nemo se protegere potest: vitae inter vitia traductae conscientia. Haec diras, haec intemperias ciet, quae stultum tenent et agitant. Lubet eos oculis