Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/29

Da Wikisource.

sapiente, nimis abiecte de suis deis disserentes, illud jrtt(xi5o|ov statuunt, quod eadem res sapientem efficiat, quae Deum, nempe virtus, nulla re praeterea, nisi immortalitate, quae nihil ad bene vivendum pertinet, cedens caelestibus. Dicamus id magis, pie et verius graviusque: una re nos Deus sui similes reddit, virtute, qua nedum humanae, sed curii caelestibus etiam aeternae nos compotes facit felicitatis. Magna stulti civitate privantur: magnis item necesse est ut spolientur opibus ac fortunis. — Quibus? — rogabitis. Felicitate. Nani omnibus quidem hominibus natura insitum est, ut beatam expetant vitam. At vero stulti, dum illani petunt, fugiunt: quandoquidem, cum beatae vitae summasit vera liilaritas, solida tranquillitas, inconcussa securitas, ii solicitudinum caussas colligunt, et per insidiosum iter longius ab eo, quod petunt, semper abscedunt et, in labyrintho properantium instar, sua ipsorum velocitate se implicant. Quid ita? quiaeos deficit perfecta virtus, hoc est aequalitas ac tenor vitae per omnia sibi constans: quod fieri nullo pacto potest, nisi rerum scientia prudentiaque contingat. Etenim humanae vitae propositum et appetendorum ultimimi, quo potiti nihil ultra petimus vel egemus, et quo uno, utpote ad id natus animus, consummatur, est certa scire, recta operari, atque ilio contemplari, hoc imitari Deum. Ubi semel inter haec studia sapiens versatur, eo gaudio eius vita perfunditur, cuius indivisae sunt comites conscientiae tranquillitas innocentiaeque securitas. Scientia enim praestat, ut sapiens animum deducat a corpore, et multum cum meliore ac divina parte versetur, et cum hac querula ac fragili quantum necesse est. Itaque rerum vestigans caussas mente Deum adit, et his cogitationibus oblectatur et pasciiur. Recta vitae institutione, agnoscit in nobis esse appetitionem et fugarti, virtutem et vitia; extra nos corpus, opes, gloriam; agnoscit quae in nobis sunt, natura sua libera et propria esse; extra autem posita, serva et alieni iuris. Quamobrem ita se conformat, ut quicquid ex Dei constitutione nos pati necesse sit, id magno animo excipiatur. Ad hoc sacramentum se adactum intelligit: ferre mortalia, nec perturbati his, quae vitare nostrae potestatis non est. Itaque ab celsa mentis veluti