Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/33

Da Wikisource.

ORATIO III

habita XV kal. novembris anno MDCCI,
cuius argumentum:

A literaria socielate omnem malata fraudem abesse oportere, si nos vera, non simulata, solida, non vana eruditione ornatos esse siudeam us.

Ex tot tantisque Dei Opt. Max. beneficiis, quot sunt res ex tenebricoso nihilo in hanc mundi Iucem editae et explicatae, cuique vestrum recte ea secum animo reputanti nullum sane splendidius aeque ac magnificentius donum quam liberum humanae menti concessum et datum arbitrium ab infinita eius bonitate profectum esse videatur. Et vero amplissimum, et sane regium est, cum reliquae res creatae omnes suae cuiusque naturae serviant mancipatae, unum vero hominem imperare. Terra namque suis librata ponderibus aeternum stat, nec usquam titubat, aut labascit: mare continenter aestu agitatur, nec fines unquam, quibus continetur, egreditur: suos diurnos una et annuos labores sol durat, nec tantillum declinat aut punctum temporis cessat: stato tempore annus virescit, stato fert fruges: nec leo pusillum, aut lepus magnum animum induit, aut tigres feram, aut boves mansuetam naturam exuunt. Unus homo est quod vult; fit quod lubet; agit quod placet. Itaque cum primum fiumani generis princeps Adamus ex admirabili Damasci figulina a Deo factus prodiit, credo equidem, quod haec rerum universitas, quae mundus dicitur, si sensum haberet, cum cunctas res creatas naturae servitia contueretur, hominem vero sui ipsius moderatorem arbitrumque conspiceret, cum ex hac naturae libertate, suum, si non dominum, pene dominum certe agnovisset. At utinam Deus fecisset immortalis naturam humanam sibi itidem ut reliquae mancipatam! nani, arbitrio compedito, homo ad quem rectum rationis usum