Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/37

Da Wikisource.

de Deo, summo bono, quae de amore a libidine defoecato; et eum divini cognomentum iure promeruisse cognosces. Audi Stoicos quam graviter et severe sapientis constantiam doceant; et tute rigidos ac torvos virtutis custodes dixeris. Audi Aristotelem, quanto acumine facultatem dissertatricem universam complexus sit: cui nihil hactenus aliud, nisi quam explicationem, rationcm et aliquod utilius exemplum addiderunt; quo corde de re oratoria et poètica praecepta tradat; absolutissimum illud de morum philosophia systema perlege; et ingeniorum miraculum ultro fateberis. Audi Democritum, quam verisimillima de principiis rerum, de corpusculorum effluvio, de sensibus contempletur; et Naturae praelucem appellabis. Audi Carthesium, quae de corporum motu, de passionibus animi, de sensu videndi nova et admiranda investigar^, quae de primo vero sit meditatus; ut geonietricam methodum in physicam doctrinam invexit; et philosophum dices non ad aliorum exemplar factum. Qui medicinam facturus es, Galenum evolve, et disce qua elegantia morbis imponat nomina, quanta mentis intentione observet signa, quanta ferat veritate iudicia; et maximum medicorum fateberis. Iurisprudentiae professurus, Accursii glossas versa: et nisi post eum graeca ac latina lingua reslitutae essent, nec Romana historia illustrata, nescio an quid Accursio maius in nostrate iurisprudentia natum esset. Id enim est aequi bonique consulere: id inter bonos bene agere, ut sit apud te et cognoscendi, et ignoscendi locus. Cognosce igitur prius; ncque indicta caussa de quoquam iudica. Quin in cognoscendo aequus bonusque arbiter, quod culpae nomine quemquam praestare oportet, id cum diligentia ab eodem alibi praestita compensa et absolve. An non et illud item bona fides desiderat, ut quos authores domi tute solus es admiratus, eosdem foris laudibus prò meritis ornes? nec alienos libros clam domi exosculari, palam naso adunco suspendere? est ne bene agere recitantem coram vano excipere plausu, corrugare nasum absenti? Non patitur satyricas istas srnnas, istas a tergo ciconias bona fides abominatur. Conscius tibi es authorem bene dicere, vera disserere; cave faxis, ut contra animi