Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/41

Da Wikisource.

fieri possit, eas addiscatis; et quousque pervenire licet progrediamini : est quadam prodire tenus, si non datur ultra. Sed illud admoneo, ne nos id scire simulemus, quod revera nescimus. Dolo facit philosophus et aliud agit, aliud simulat, qui de ignoratis rebus certos obiectat gryphos, ut suam ignorantiam scientiae specie praetendat. — Quid est antipathia? — Virtus quaedam, qua una res non patitur alteram. — Ita te Deus amet, explica, ista virtus in quanam re posita est et locata? — Dicam: in quapiam qualitate occulta. — Id ipsum rogo, istam occultam qualitatem recludas. — Heic mutit, heic haeret. Ah dolo facit. Cur non, abstersa omni offucia, ingenue principio respondet: Nescio? — Alius mihi physicas res geometrice demonstrandas proponit. Cupio hercle, nani nihil prius, neque fortius. — Igitur has de corpore diffinitiones accipe. — Teneo. — Has porro de motu corporum regulas. — Factum. — Da haec quae postulo — Tua sunt. — Hinc geometrica methodo ab exploratis et indubiis semper proxima ex proximis colligentes progrediamur. — I prae, sequar. — Nonne corpora proiecta, non gravitate, quam dicunt, sed circumpulsu aéris deferri tam dare et aperte percipis, quam illud, quod omnis triangulus angulos habeat duobus rectis aequales? — Ita me Deus fortunet, non ita percipio. — Atqui concessa te tenent. — Ita quidem, quia omnium verisimillima. — Quin igitur iuxta mecum sentis? — Quia aliqua de motu Renati Carthesii regula falsa esse possit. Sed quid dixi possit? quando non una falsa a doctissimo Malebrancio deprehensa est. Quid simulamus et geometricas demonstrationes homini sanae mentis obtrudimus, quas non assequatur? eius instar hoc est, ut quis nullo ab oculis vicio laboret et vigilans, et in sole lucem non videat, quando ita mens ad veruni, ut oculus, fertur ad lucem. Fateamur tandem aliquando nostram imbecillitatem naturae: in hoc studia valeant, ut hoc sciamus vel nescire vel admodum pauca scire. Gloriaris, philologe, omnem rem vasariam, vestiariam Romanorum nosse, et magis Romae, quam tuae urbis vias, tribus, regiones caliere. In quo superbis? Nihil aliud scis, quam