Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/47

Da Wikisource.

per ingentes sumptus vos erudiendos curarent, adhuc, quod a vobis disceretur, patriae discere honestum esset; quae eas parentibus vestris opes paravit et copias, ut vestrae eruditionis sumptus impendiaque perferre possent. Quin si vestrum quisquam proprii ingenii fiducia, ut Epicurus fertur, nulloque doctore doctus evaserit, adhuc patriae doctrinam debet, quae eum tam bona indole ac felici ingenio produxerit. Quid igitur existimandum est quemque vestrum patriae debere, cum in hac studiorum universitate in omni doctrinarum genere doctissimorum copiam virorum paravit, qui, nullo vestro sumptu, nullis difficultatibus, nullo adhibito commendatore, se vobis ultro praebent suamque vobis operam publicitus pollicentur, ut ad quas artes scientiasque addiscendas vel vestrum ingenium ducit, vel parentum consilium agit, eas universas erudiri possitis. Leges ingrati animi libertos damnant, qui cum a patrono summum libertatis beneficium accepissent, quartini artium sunt experti, earum operis manumissorem eiusque liberos necessariosque non iuvant; vos vero, qui non tantum libertatem, sed civitatem amplissimam, sed sortcm ipsam nascendi, sed ingeniorum beatitudinem, sed istam ipsam eruditionem a patria accepistis, citra foedam tetramque ingrati animi notam cum patriae, filiis vestrisque fratribus privati commodi caussa commercium agitaveritis? Sed ego decori immemor, qui libertos, vilissima olim mancipia, cum ingenua iuventute ac liberali committo, et legum necessitatem cum officiorum pudore confundo. Exemplo sint vobis digno nobilissimi civium Romanorum, qui postquam per consulatus, auguratus, sacerdotia, praeturas aliosque magistratus amplissimos sese divinarum humanarumque rerum satis prudentes probarunt, annis et honoribus graves ad iurisprudentiam profitendam tamquam ad honestum vitae portimi animum appellabant; eam non domi, nec in aliquo recessi! profítebantur; sed transverso foro ambulantes consultantibus respondebant: ut ad eam transversorum notam cives ne minimum quidem illud sentirent incommodum, ut ipsos adirent, nec pauxillulam in moram facerent, quantum se in via progredientes assequerentur : rati