Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/49

Da Wikisource.

qui utitur non insumit; sed res eius miri generis sunt, ut qui eas tenent, non habeant; qui donant, hoc ipso quod donant. conservent, et argute ac vere earum avaros inopes, liberales dixeris copiosos. Et vero caussarum patrocinia, morborum curationes, agendorum fugiendorumque consilia uter in suis rationibus referat is, qui accepit has res, an qui dederit? Quod si ita se res habet, necessario illud conficitur: quo quis eiusmodi officiorum tinem sibi ampliorem proponit, uberius eorum facere compendium necesse sit. Quis autem amplior finis, quam velie iuvare quamplurimos, quo uno homines alius alio proprior ad Deum Opt. Max. accedit, cuius ea est natura, iuvare omnes? Qui vero quamplurimis adiumento esse velit, is parare sibi debet facultatem, ut possit: is autem quamplurimum doctrina potest, qui quamplurima audierit, quamplurima legerit, quamplurima edissertarit, quamplurima meditatus sit, quamplurima scripserit. Atque eo pacto honestatem, quam principem nostrorum finem studiorum proposuimus, ii porro minores, nec propositi, nec ambiti, sed ultro ac sponte sua consequuntur, ut quis sit principi ornamento, nationi decori et, ut uno absolvam verbo, reipublicae necessarius. Atqui vidistis unquam doctos viros, qui suorum principum regna condecorarunt, quibus non ipsi principes usi sunt? Vidistis unquam literatos homines, qui suae gentis nomea ornarunt, qui non etiam a nationibus exteris multo cum honore magnisque stipendiò sunt accersiti? Vidistis unquam cives, qui sunt reipublicae necessarii reputati, et non amplissimos in rempublicam honores retulerunt? Enim vero, auditores, haec est coniunctissima cathena rerum: ex consilio humanae societatis iuvandae oftícium nascituri ex frequentia officiorum virtutis opinio creatur; opinionem virtutis bonorutn laus consequitur; ex laude bonorum authoritas existat necesse est; inde honores, opes clientelaeque gignuntur. Quanto haec amplior tutiorque ratio est, quam pravae politicae illud finium dirigendorum consilium, quod a puro fonte derivatimi, falsarum consecutionum fluxu coenosum et inquinatum excurrit! Aiunt enim nihil minus viro politico convenire, quam uni rei unice intentum esse. Quidni, cum vir vere civilis omnium omnia spectare