Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/53

Da Wikisource.

ORATIO V

habita XV kal. novembris anno MDCCV
cuius argumentum:

Respublicas tum maxime belli gloria inclytas et rerum imperio
potentes, cum maxime literis floruerunt .

Etsi diu multumque de re Iiteraria et militari inter doctissimos homines utra dignitate alteri praestet disputatimi sit, et etiamnum disputetur; ac literati viri, ut qui suam rem agunt, multa prò suis studiis et graviter et copiose dicant; tamen stant prò militari non pauca ingentis ponderis momentique argumenta, quae convellere aut labefactare vix possunt. Militia namque exercetur virtus omnium praestantissima, fortitudo, qua homines abeunt in heroas. Vita autem literatorum umbratilis. Armis non autem literis fundantur et augentur imperia; et bello potentes populi aliis formidini sunt, at literariis artibus dediti aliorum iniuriis expositi. Quare merito principes respublicaeque viros bello claros summis amplissimisque honoribus fere semper afficiunt: et ad quam dignitatem domus senatoria longo togatorum stemmate maiorum aegre perveniret, unus homo novus una belli re bene gesta tam cito evehitur, ut evolasse videatur. Et quamquam ad haec literarum patroni respondeant: si fortitudo heroica virtus habetur, prudentia sit ferme divina, quae mollia fortunae novit tempora et casus in industriam vertit, et quid praestantius esse contendunt imperia conservari consilio quam parari virtute et vereri principes quam metuere; et saepe item togatos ad honores maximos in republica et summam potentiam adeptos esse commemoranti tamen vel levia, vel dubia, vel aequa opponunt, ut de utrius praestantia nondum edam liqueat. Itaque ego quo ad vos, generosi adolescentes, quos commune nostrae gentis ingenium, non necessitate aut utilitate sed honestate et gloria ad praecla-