Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/61

Da Wikisource.

et omnium orbis terrarum gentium existunt bello clarissimi. Quare a quibus nationibus sapientia stetit, merito ibi orbis terrarum monarchiae constitutae. Eas quatuor rerum gestarum scriptores numeranti videte quaeso, an ratio constet. In Assyriis Ch ildaei, sive eius gentis sapientes regnant; et mox Ninus primam fundavit: apud Persas Magi, sive eorum sapientes agitant regnum, et Cyrus aliam stabilivit: inter Graecos summi maximique philosophi claruerunt, et imperium orbis terrarum ad ipsos vergiti literarum studia apud Romanos excultissima, et maxime celebrata, et existit Augustus, Imperium Oceano, famam qui terminet astris. Cum bonarum igitur literarum cultus tanta armis imperiisque conferat ad gloriam et amplitudinem, quanta diximus, adiumenta; si amplissimo argumento ad earum studia, adolescentes, ducamini, bue animum appellate. Haec enim studiorum universitas templum est, ubi mens belli colitur, bis studiis belli prudentia adolescit; a vobis generosi armorum sensus, a vobis praeclara rerum gerendarum consilia, a vobis egregiae ducum artes, a vobis denique belli gloria imperiique amplitudo proveniet.