Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/64

Da Wikisource.

continet, studia ingratiis et contemptim colant, non serio nec sedulo excolant; at ubi primum eo pietatis officio soluti sunt, co literarum studio prorsus neglecto et postbabito, ad iners ocium, et saepe ad malas animi artes vitam traducant. Et si quis tamen est, qui, ut virum fortem decet, quam viam semel ingressus est, insistere velit, is sane quod ex parentum festinatione, nec rite, nec ordine, vel ex suo irato Deo neglectim et oscitanter didicerat, id aliena aetate curisque familiaribus et quandoque etiam publicis distentus, a surdis authoribus per semet ipsum ediscere debet; qua in re tot tantaeque se difficultates obiiciunt, ut compluribus saepe amarum duntaxat sanioris doctrinae desiderium relinquatur. Cumque ego saepissime eius rei incommoda, immo vero infelicitates mecum ipse considerarem, ipsam incusabam naturam, per quam ita comparatum esset, ut homines ea aetate vitae agendae genus eligerent, qua omnium rerum ignaris nulla esset electio, et dum caussas eius rei vestigarem, id ad caput fontemque malorum omnium, Adae peccatimi et originis vicium revocabam. Sed eam ipsam rem penitius perscrutanti, ipse mihi iniurius visus sum; cum si nostram ipsorum corruptam contemplemur naturam, eam sane non solum, quae studia excolenda a nobis sint admonere, sed et eorum viam ac rationem apertissime commonstrare sentieinus: quae duo sunt sumrna capita dicendarum. Et an vera dicatn quisque vestrum in se ipsum descendat, et hominem contempletur. Is enim vero se nihil aliud esse senliat, quam mentem, animum et sermonem; corpus namque ac cetera discernet, et aut bruta, aut cum brutis communia esse iudicabit. Hinc notet hominem usquequaque corruptum, et primo linguae infantiam, tum mentem opinionibus involutam, animum denique viciis inquinatum comperiat: et has divinas esse poenas animadvertat, quibus summum Numen primi parentis peccatum puniit, ut humanum ab eo propagatum genus dissociaret, disiiceret, dissiparet. Nani tot linguarum generibus in impii Nemrotis poenam invectis et per universum terrarum orbem diffusis gentes alias ab aliis seiunxit: et unoquoque in aevum variante