Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/68

Da Wikisource.

aaturales dicuntur; et quarum natura Deus est, et proprio vocabulo «divinae» appellantur. Naturalium rerum contemplamur vel ea, de quibus iam inter homines convenit et constat, formas et numeros, de quibus mathesis suas conficit apodixes; vel caussas, de quibus maxime inter doctissimos homines disceptatur, quas explicat pliysice; ad quam revoco anatomiam, quae est fabricae humani corporis conteinplatio; et eam medicinae partem, quae morborum caussas vestigat, et aliud non est, nisi pliysice humani corporis aegrotantis. Nam quae morborum tradit curationcs, et proprio vocabulo medicina «ars» appellatur, ea est physices et anatomes practicum veluti corollarium, quemadmodum physices et mathesis est quaedam operaria appendix mechanice. Divinae autem res sunt mens humana et Deus; quae duo metaphysice ad scientiam, theologia ad religionem considerat. His itaque doctrinis cognitio naturalium rerum ac divinarum absolvitur. Humanarum rerum prudentia id pollicetur, ut quisque officium faciat suum, et ut homo et ut civis. Hominem probum moralis, sapientem civem doctrina ci vii is instituit; quae utraque ad nostrani religionem accommodata, theologia est, quam moralem appellant: quae tres doctrinae in iurisprudentiam corrivant et confluunt. Ea enirn constat ferme tota ex doctrina morali: nam neque scientia, ncque ars, sed prudentia iuris est, et iustitiam sibi habet propositam; ex civili, ad publicam enim spectat utilitatem; et ex morali theologia, nam iura in Christiana republica intcrpretatur. Porro de rebus divinis et humanis vel intcr doctos disserimus, vel inter rudes eloquimur: ibi vera, hic digna oratiflne nccesse habemus. Vera autem oratio logicae, digna numeris soluta rhetoricae, costricta vero poéticae artis et scopus et opus est. Nunc sciatis oportet eas ferme omnes artes scientiasque, quas memoravimus, suas habere historias comparatasi et uti institutiones rerum genera prosequuntur, ita historiae species, sive •exempla consignant. Linguarum historiae sunt optimi in unaquaque scriptores, ab iis enim exempla traduntur, quibus hunc vel illum populum ita locutum esse firmetur; et clari oratorcs ac poètae oratoriae poéticaeque artis sunt excmplaria. De physicis