Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/70

Da Wikisource.

magis memoria constat, quam sermonis, nani eius ratio consensus et usus populi est: Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi. Nulla igitur sane aetas linguis addiscendis aptior, quam pueritia. At heic quis vestrum roget: quibusnam linguis potissimum danda sit opera? Id vos docet ipsa corruptae naturae cognitio; etenim in praecipuis poenis, ad quas damnata est, enumeravimus linguaruin barbariem, varietatem, incertitudinem in humanae societatis distractam. Haec itaque vicia sunt emendanda linguaruin eruditione, quae, quantum fieri possit, doctae sint, certae, communes, ut per eas, quantum potè est, humanam societatem complectamur. Eae autem duae sunt: graeca una, latina altera, utraque certa; sed graeca doctior; nunc latina communior. His igitur a pueris incumbendum; et praeterea, quo deinde sanius sacrorum sententias librorum assequantur, qui theologiae Christianae praecipuum sunt instrumentum, eos sanctae quoque linguae dare operam iuvat. Pueritia superata, mens humana seu ratio ex materiae luto altius emergere occipit. Mentis autem poenas ob originis vicium inflictas diximus esse opiniones. Corrupta igitur natura ab ea aetate opiniones profligandas expostulat. Atqui in ephoebis phantasia plurimum pollet: cuius rei illud argumento sit, ut quam semel adolescentuli de longinquis urbibus ac regionibus formam situmque confinximus, vix reliqua aetate de iis aliain imaginem conformemus; tam alte prior caelata est, ut complanari, et alia super ea induci non possit. Niliil autem rationi magis, quam phantasia adversatur: quod in foeminis experimur, quae quia phantasia praevalent, ratione minus utuntur: quamobrem acrioribus quam viri animi perturbationibus infestantur. Cum haec ita sint, medicos imitari necesse est, qui mala venena cum modo morbis adhibent et medentur. Phantasia attenuanda est, ut per eam ipsam ratio invalescat, et mathesi ab adolescentibus incumbendum: quae doctrina vehementi imaginum conformandarum vi plurimum adiuvatur; nam saepe longissimam formarum, aut numerorum seriem mente contueri necesse est, ut apodixeos.