Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/89

Da Wikisource.

verisimilia praeterea consectatur? M. Brutus hac nostra, aut ferme nostra critica instructus (Stoicus enim erat), Milonem deprecativo statu defendendum putabat, eumque contendere absolvi oportere, cum ob eius maxima in rempublicam merita, tum quod pessimam de ea pestem, Clodium sustulisset. At Cicero, in topica versatus, intutum existimavit talem reum, eo rerum statu, iudicum clementiae committere, et coniectura eam caussam duxit: quam si egisset, Milo certe, ut ipsemet profitebatur, eo iudicio evasisset absolutus. Atqui Arnoldus, vir usquequaque doctissimus, eam contemnit, et nullius frugis existimat. Utri credendum, Arnoldone, qui negat, an Ciceroni, qui se a topica potissimum eloquentem factum affirmat et profitetur, aliorum esto iudicium: nos autem, ut ne quo alteri donemus, alteri rapiamus, dicimus, ut critica veraces, ita topica nos fieri copiosos; quod, quemadmodum olim Stoici in critica, Academici in topica arte toti fuere, ita hodie ratio disserendi Stoicorum arida et deducta apud recentiores, varia autem et multiplex Academicorum apud Aristotelicos in usu est: quodque.a Pico Mirandulano propositum, doctissimus quis recentior uno sorite perstringeret, Caietanus centum numero syllogismis oppugnat. Et perpetuo animadvertere licet antiquas pliilosophorum sectas, quo longius ab hac critica recesserunt, eo copiosiores fuisse. Stoici, quibus aeque ac nostris mentem veri regulam esse placuit, omnium maxime minuti et exiles; Epicurei, qui sensum esse voluerunt, puri et aliquanto amplius explicati; at Academici antiqui, Socratem secuti, qui nihil se scire, praeterquam nescire affirmabat, abundantes et ornatissimi; Academici vero novi, qui hoc ipsum nescire se nescire profitebantur, torrentium more exundabant et nivis ritu spissi. Et Stoici atque Epicurei unam duntaxat disputationis partem propugnabant. Plato in alterutram, quae verisimilior videretur, inclinare: Carneades autem utrumque complectebatur oppositum, et uno die iustitiam esse, altero non esse, aequis rerum momentis et incredibili disserendi vi, disputabat. Atque haec omnia inde orta, quia veruni unum, verisimilia multa, falsa infinita. Quare utraque disserendi ratio viciosa: topicorum, quia saepe falsa arripiunt; criticorum, quia verisimilia quoque non