Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/92

Da Wikisource.

Deinde geometrica methodus physicas dissertationes iuxta ac geometricas apodixes, tamquam contentas doceri tantum, ornari vetat. Itaque recentiores physicos omnes genere disserendi contento ac severo uti animadvertas : cumque haec physica, et cum discitur et cum percepta est, perpetuo ex proximis proxiina inferat, eam auditoribus facultatem occludit, quae philosophorum propria est, ut in rebus longe dissitis ac diversis similes videant rationes: quod omnis acutae ornataeque dicendi formae fons et caput existimatur. Neque enim tenue idem est atque acutum: tenue enim una linea, acutum duabus constat. In acutis autem dictis principem obtinet locum metaphora, quae est omnis ornatae orationis maxime insigne decus et luculentissimuin ornamentum. Sed et alia de caussa ad id disserendi genus consuelacti, ii ad eloquentiam sunt minus idonei. Eloquentia enim itnperitae multitudini est potissimum comparata: et rudes homines longas istas rationum cathenas, maxime ubi ...volat irrevocabile verbum, difficillime tenent; et ut teneant, tanta animorum contentione fatigandi non sunt. Quapropter illa libera et ampia dicendi forma apud eos uti necesse est, qua orator modo probet, modo divertat, modo ad propositum redeat; et quod rudius dixit, expoliat; quod brevius, amplificet; quod levius, asseveret: et in eadem re aliis atque aliis orationis figuris immoretur, ut eam quam altissime animo impressam auditor afiferat domum. Denique physici suas methodos a primis veris ordiuntur. At quae in confesso apud omnes sunt, bonus orator praeterit ; et secunda vera eloquendo, de primis auditores tacitus admonet: ut quas ipse argumentationes re vera conficit, eas auditores conficere sibi videantur. Atque ea ratione prius mentes movet, ut porro commoveat aniinos. Quod in caussa eius est, ut unam vel pulcherrimam formam non omnes probent; omnes autem uno oratore optiino delectentur. Haec methodi geometricae in physicas dissertationes inductae incommoda qua ratione vitentur, et supra, ubi de declinandis criticae incommodis verba fecimus, aliqua dieta sunt, et reliqua paullo inferius dicemus.