Pagina:Zappi, Maratti - Rime I.pdf/25

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

XXI

Iam notum, quae causa meis sit questubus, et iam
     Quod flendum vestra nomen in aure sonat.
Ille huius qui nuper erat pars inclyta coetus,
     Huius deliciae qui modo collis erat,
Thyrsis, amor Phoebi, sylvarum gloria Thyrsis,
     Thyrsis Pastorum, Pieridumque decus,
Occidit. Heu quali tristamur funere! Tuque oh
     Arcadia infelix, quo viduata Viro es!
Infelix! Dum tot, dum talia pignora defles,
     Nota nimis propris incipis esse malis.
Nec tantum ut mater ploras moestissima, nunc te
     Amisso gnatam ceu patre flere decet.
Nunc inter primos dudum ostentare solebant
     Qui te iterum nobis instituere Patres.
Debetur Patribus per nos reverentia primis:
     Exemplis illi nos docuere suis.
Quod sumus interdum, quod carmina nostra leguntur,
     Arcades, illorum cura laborque fuit.
Nunc quantum exemplar, quae gaudia rapta dolemus,
     Quot bona in hoc uno non reditura viro!
Fas Oratorem, fas est lugere Poetam:
     Nomine, scitis enim, dignus utroque fuit.
Qui gestus, quae vox, quae gratia frontis et oris,
     Qui lepor in verbis, dum loqueretur, erat!
Nunc quoque dum recito, mihi Thyrsis adesse videtur.
     Fallor? an herboso sedit et ipse thoro?
Fallor? adest: prorsus praesunt, plaususque sequntur;
     Dulcia num ne audis carmina? Thyrsis adest.
Heu misero pietas cur sic illudis amori?
     Anne illum visum est interisse parum?
Æger erat, flebant illo aegrotante Camoenae,
     Flebat inornatis Delius ipse comis.
Pastores Nymphasque dolor torquebat amarus:
     Pascebat moestas Pan quoque moestus oves.
Sed tot vota hominum, ipsorum tot vota Deorum
     Flectere crudeles nil valuere Deas.
Heu dolor heu pietas! Tu nos melioribus annis