Commentariolum petitionis

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Commentariolum petitionis
65-64 a.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus
QUINTUS MARCO FRATRI S. D.

I - II - III - IV - V - VI - VII - VIII - IX - X - XI - XII - XIII - XIV

.

I[recensere]

1. Etsi tibi omnia suppetunt ea, quae consequi ingenio aut usu homines aut diligentia possunt, tamen amore nostro non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea, quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex iis novi addisceres, sed ut ea, quae in re dispersa atque infinita viderentur esse, ratione et distributione sub uno aspectu ponerentur. [Quamquam plurimum natura valet, tamen videtur in paucorum mensum negotio posse simulatio naturam vincere.] Civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. 2. Prope quotidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est: "novus sum, consulatum peto, Roma est." Nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis: semper ea res plurimum dignitatis habuit; non potest, qui dignus habetur patronus consularium, indignus consulatu putari. Quamobrem, quoniam ab hac laude proficisceris et, quidquid es, ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito, quasi in singulis causis iudicium de omni ingenio tuo futurum sit. 3. Eius facultatus adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta sint cura--et saepe, quae de Demosthenis studio et exercitatione scripsit Demetrius, recordare--, deinde ut amicorum et multitudo et generea appareant; habes enim ea, quae non multi homines novi habuerunt: omnes publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs te defensos homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos plurimos adolescentulos, quotidianam amicorum assiduitatem et frequentiam: 4. haec cura ut teneas commendando et rogando et omni ratione efficiendo, ut intelligant, qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt, obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore. Etiam hoc multum videtur adiuvare posse novum hominem: hominum nobilium voluntas et maxime consularium; prodest, quorum in locum ac numerum pervenire velis, ab iis ipsis illo loco ac numero dignum putari. 5. Hi rogandi omnes sunt diligenter et ad eos allegandum est persuadendumque iis nos semper cum optimatibus de re publica sensisse, minime populares fuisse; si quid locuti populariter videamur, id nos eo consilio fecisse, ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum, qui plurimum posset, aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe non adversarium. 6. Praeterea adolescentes nobiles elabora ut habeas vel ut teneas studiosos [tui], quos habes: multum dignitatis afferent. Plurimos habes: perfice, ut sciant, quantum in iis putes esse. Quod si adduxeris, ut ii, qui non nolunt, cupiant, plurimum proderunt.

II[recensere]

7. Ac multum etiam novitatem tuam adiuvat, quod eiusmodi nobiles tecum petunt, ut nemo sit, qui audeat dicere plus illis nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere. Nam P. Galbam et L. Cassium summo loco natos quis est qui petere consulatum putet oportere? vides igitur amplissimis ex familiis homines, quod sine nervis sint, tibi pares non esse. 8. "At Catilina et Antonius molesti sunt." Immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos, qui res iudicant, optandi competitores ambo a pueritia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes. Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus [, optima vero censorum existimatione]; in praetura competitorem habuimus amico Sabidio et Panthera, cum alios, ad tabulam quos poneret, non haberet, quo tamen in magistratu amicam, quam domi palam haberet, de machinis emit; in petitione autem consulatus caupones omnes compilare per turpissimam legationem maluit quam adesse et populo Romano supplicare. 9. Alter vero, di boni! quo splendore est? Primum nobilitate eadem. Num maiore re? Non, sed virtute. Quamobrem? Quod inanius umbram suam metuit, hic ne leges quidem, natus in patris egestate, educatus in sororis stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam aditus in equitibus Romanis occidendis fuit--nam illis, quos meminimus, Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanniorum ac Tanusiorum capita demetebant, Sulla unum Catilinam praefecerat--, in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, sororis suae virum, equitem Romanum, nullarum partium, cum semper natura, tum etiam aetate iam quietum, suis manibus occidit.

III[recensere]

10. Quid ego nunc dicam petere eum consulatum, qui hominem carissimum populo Romano, M. Marium inspectante populo Romano vitibus per totam urbem ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cruciatu lacerarit, vivo stanti collum gladio sua dextera secuerit, cum sinistra capillum eius a vertice teneret, caput sua manu tulerit, cum inter digitos eius rivi sanguinis fluerent? qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit, ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum accessit, in quo non, etiamsi aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret, qui ex curia Curios et Annios, ab atriis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit? Quid ego nunc tibi de Africa, quid de testium dictis scribam? Nota sunt, et ea tu saepius legito; sed tamen hoc mihi non praetermittendum videtur, quod primum ex eo iudicio tam egens discessit, quam quidem iudices eius ante illud iudicium fuerunt, deinde tam invidiosus, ut aliud in eum iudicium quotidie flagitetur. Hic se sic habet, ut magis timeat, etiamsi quierit, quam ut contemnat, si quid commoverit. 11. Quanto melior tibi fortuna petitionis data est quam nuper homini novo, C. Caelio! ille cum duobus hominibus ita nobilissimis petebat, ut tamen in iis omnia pluris essent quam ipsa nobilitas: summa ingenia, summus pudor, plurima beneficia, summa ratio ac diligentia petendi; ac tamen eorum alterum Caelius, cum multo inferior esset genere, superior nulla re paene, superavit. 12. Quare tibi, si facies ea, quae natura et studia, quibus semper usus es, largiuntur, quae temporis tui ratio desiderat, quae potes, quae debes, non erit difficile certamen cum iis competitoribus, qui nequaquam sunt tam genere insignes quam vitiis nobiles; quis enim reperiri potest tam improbus civis, qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere?

IV[recensere]

13. Quoniam, quae subsidia novitatis haberes et habere posses, exposui, nunc de magnitudine petitionis dicendum videtur: consulatum petis, quo honore nemo est quin te dignum arbitretur, sed multi, qui invideant; petis enim homo ex equestri loco summum locum civitatis atque ita summum, ut forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos plus amplitudinis quam ceteris afferat. Noli putare eos, qui sunt eo honore usi, non videre, tu, cum idem sis adeptus, quid dignitatis habiturus sis; eos vero, qui consularibus familiis nati locum maiorum consecuti non sunt, suspicor tibi, nisi si qui admodum te amant, invidere; etiam novos homines praetorios existimo, nisi qui tuo beneficio vincti sunt, nolle abs te se honore superari. 14. Iam in populo quam multi invidi sint, quam multi consuetudine horum annorum ab hominibus novis alienati, venire tibi in mentem certo scio; esse etiam nonnullos tibi iratos ex iis causis, quas egisti, necesse est. Iam illud tute circumspicito, quod ad Cn. Pompeii gloriam augendam tanto studio te dedidisti, num quos tibi putes ob eam causam esse amicos. 15. Quamobrem, cum et summum locum civitatis petas et videas esse studia, quae tibi adversentur, adhibeas necesse est omnem rationem et curam et laborem et diligentiam.

V[recensere]

16. Et petitio magistratuum divisa est in duarum rationum diligentiam, quarum altera in amicorum studiis, altera in populari voluntate ponenda est. Amicorum studia beneficiis et officiis et vetustate et facilitate ac iucunditate naturae parta esse oportet; sed hoc nomen amicorum in petitione latius patet quam in cetera vita; quisquis est enim, qui ostendat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet, is in amicorum numero est habendus; sed tamen, qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut affinitatis aut sodalitatis aut alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime prodest. 17. Deinde, ut quisque est intimus ac maxime domesticus, ut is amet et quam amplissimum esse te cupiat, valde elaborandum est, [tum] ut tribules, ut vicini, ut clientes, ut denique liberti, postremo etiam servi tui; nam fere omnis sermo ad forensem famam a domesticis emanat auctoribus. 18. Denique sunt instituendi cuiusque generis amici: ad speciem homines illustres honore ac nomine, qui etiamsi suffragandi studia non navant, tamen afferunt petitori aliquid dignitatis, ad ius obtinendum magistratus, ex quibus maxime consules, deinde tribuni pl., ad conficiendas centurias homines excellenti gratia. Qui abs te tribum aut centuriam aut aliquod beneficium aut habeant aut sperent, eos prorsus magno opere et compara et confirma; nam per hos annos homines ambitiosi vehementer omni studio atque opera elaborarunt, ut possent a tribulibus suis ea, quae peterent, impetrare: hos tu homines, quibuscumque poteris rationibus, ut ex animo atque ex illa summa voluntate tui studiosi sint, elaborato. 19. Quod si satis grati homines essent, haec tibi omnia parata esse debebant, sicuti parata esse confido; nam hoc biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratiosissimorum tibi obligasti, M. Fundanii, Q. Gallii, C. Cornelii, C. Orchivii: horum in causis ad te deferendis quid tibi eorum sodales receperint et confirmarint, scio, nam interfui; quare hoc tibi faciendum est, hoc tempore ut ab iis quod debent exigas saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut intelligant nullum tempus aliud se umquam habituros referendae gratiae: profecto homines et spe reliquorum tuorum officiorum et [iam] recentibus beneficiis ad studium navandum excitabuntur. 20. Et omnino, quoniam eo genere amicitiarum petitio tua maxime munita est, quod ex causarum defensionibus adeptus es, fac, ut plane iis omnibus, quos devinctos tenes, descriptum ac dispositum suum cuique munus sit, et, quemadmodum nemini illorum molestus ulla in re umquam fuisti, sic cura, ut intelligant omnia te, quae ab illis tibi deberi putaris, ad hoc tempus reservasse.

VI[recensere]

21. Sed, quoniam tribus rebus homines maxime ad benevolentiam atque haec suffragandi studia ducuntur, beneficio, spe, adiunctione animi ac voluntate, animadvertendum est, quemadmodum cuique horum generi sit inserviendum. Minimis beneficiis homines adducuntur, ut satis causae putent esse ad studium suffragationis, nedum ii, quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non intelligant, si hoc tuo tempore tibi non satisfecerint, se probatos nemini umquam fore. Quod cum ita sit, tamen rogandi sunt atque etiam in hanc opinionem adducendi, ut, qui adhuc nobis obligati fuerint, iis vicissim nos obligari posse videamur. 22. Qui autem spe tenentur, quod genus hominum multo etiam est diligentius atque officiosius, iis fac ut propositum ac paratum auxilium tuum esse videatur, denique ut spectatorem te suorum officiorum esse intelligant diligentem, ut videre te plane atque animadvertere, quantum a quoque proficiscatur, appareat. 23. Tertium illud genus est studiorum voluntarium, quod agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda ergo illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familiaritatis et consuetudinis confirmari oportebit. Atque in iis omnibus generibus iudicato et perpendito, quantum quisque possit, ut scias et quemadmodum cuique inservias et quid a quoque exspectes ac postules. 24. Sunt enim quidam homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiamsi antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa, cui debent aut voluit, facile possunt: his hominum generibus sic inserviendum est, ut ipsi intelligant te videre, quid a quoque exspectes, sentire, quid accipias, meminisse, quid acceperis; sunt autem alii, qui aut nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus suis nec habent tantum animi aut facultatis, ut enitantur ex tempore: hos ut internoscas, videto, ne spe in aliquo maiore posita praesidii parum comparetur.

VII[recensere]

25. Et, quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac munitum esse oportet, tamen in ipsa petitione amicitiae permultae ac perutiles comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc tamen petitio commodi, ut possis honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio tempore agas, ut te utantur, absurde facere videare, in petitione autem nisi id agas et cum multis et diligenter, nullus petitor esse videare. 26. Ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a quo non facile, si contenderis, impetrare possis, ut suo beneficio promereatur, se ut ames et sibi ut debeas, modo ut intelligat te magni aestimare ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et suffragatoriam, sed firmam et perpetuam amicitiam. 27. Nemo erit, mihi crede, in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi hoc casus afferat, ut ii tecum petant, quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc, quod ego te hortor, non modo assequi, sed ne incipere quidem possint. 28. Nam qui incipiat Antonius homines adiungere atque invitare ad amicitiam, quos per se suo nomine appellare non possit? mihi quidem nihil stultius videtur quam existimare esse eum studiosum tui, quem non noris. Eximiam quandam gloriam et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet in eo, quem homines ignoti nullis suffragantibus honore afficiant; ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine ingenio, cum infamia, nullis amicis hominem plurimorum studio atque omnium bona existimatione munitum praecurrat, sine magna culpa negligentiae fieri non potest.

VIII[recensere]

29. Quamobrem omnes centurias multis et variis amicitiis cura ut confirmatas habeas. Et primum, id quod ante oculos est, senatores equitesque Romanos, ceterorum ordinum navos homines et gratiosos complectere. Multi homines urbani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versantur: quos per te, quos per communes amicos poteris, summa cura, ut cupidi tui sint, elaborato: appetito, allegato, summo beneficio te affici ostendito. 30. Deinde habeto rationem urbis totius: collegiorum omnium, pagorum, vicinitatum: ex iis principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos reliquam multitudinem facile tenebis. Postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim descriptam comprehensamque habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare, in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, 31. perquiras et investiges homines ex omni regione, eosque cognoscas, appetas, confirmes, cures, ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint. Volent te amicum, si tuam a te amicitiam expeti videbunt: id ut intelligant, oratione ea, quae ad eam rationem pertinet, habenda consequere. Homines municipales ac rusticani, si nomine nobis noti sunt, in amicitia esse se arbitrantur; si vero etiam praesidii se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi. Hos ceteri et maxime tui competitores ne norunt quidem: tu et nosti et facile cognosces, sine quo amicitia esse non potest. 32. Neque id tamen satis est, tametsi magnum est, si non consequatur spes utilitatis atque amicitiae, ne nomenclator solum, sed amicus etiam bonus esse videare. Ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribules suos plurimum gratia possunt, [tui] studiosos in centuriis habebis et ceteros, qui apud aliquam partem tribulium propter municipii aut vicinitatis aut collegii rationem valent, cupidos tui constitueris, in optima spe esse debebis. 33. Nam equitum centuriae multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur. Primum cognoscito equites; pauci enim sunt: deinde appetito; multo enim facilius illa adolescentulorum ad amicitiam aetas adiungitur, deinde habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum humanitatis, tum autem, quod equester ordo tuus est, sequuntur illi auctoritatem ordinis, si abs te adhibetur ea diligentia, ut non ordinis solum voluntate, sed etiam singulorum amicitiis eas centurias confirmatas habeas, nam studia adolescentulorum in suffragando, in obeundo, in nuntiando, in assectando mirifice et magna et honesta sunt.

IX[recensere]

34. Et, quoniam assectationis mentio facta est, id quoque curandum est, ut quotidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare frequentia; nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit, quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus. Huius autem rei tres partes sunt: una salutatorum, altera deductorum, tertia assectatorum. 35. In salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine, quae nunc est, plures veniunt, hoc efficiendum est, ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur: qui domum tuam venient, iis significato te animadvertere; eorum amicis, qui illis renuntient, ostendito, saepe ipsis dicito. Sic homines saepe, cum obeunt plures competitores et vident unum esse aliquem, qui haec officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suffragatores evadunt. Iam illud teneto diligenter, si eum, qui tibi promiserit, audieris fucum, ut dicitur, facere velle aut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet, quod suspectum esse se arbitretur, affirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare; is enim, qui se non putat satisfacere, amicus nullo modo potest esse. Scire autem oportet, quo quisque animo sit, ut, quantum cuique confidas, constituere possis. 36. Iam deductorum officium, quo maius est quam salutatorum, hoc gratius tibi esse significato atque ostendito et, quoad eius fieri poterit, certis temporibus descendito: magnam affert opinionem, magnam dignitatem quotidiana in deducendo frequentia. 37. Tertia est ex hoc genere assidua assectatorum copia: in ea quos voluntarios habebis, curato ut intelligant te sibi in perpetuum summo beneficio obligari; qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut assidui sint, qui ipsi sectari non poterunt, necessarios suos in hoc munere constituant. Valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror semper cum multitudine esse. 38. Praeterea magnam afferet laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt, qui a te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt: hoc tu plane ab iis postulato, ut, quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honestatem, alii salutem ac fortunas omnes obtinuerint nec aliud ullum tempus futurum sit, ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio remunerentur.

X[recensere]

39. Et, quoniam in amicorum studiis haec omnis ratio versatur, qui locus in hoc genere cavendus sit, praetermittendum non videtur: fraudis atque insidiarum et perfidiae plena sunt omnia. Non est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudicari possint; tantum est huius temporis admonere: summa tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et invidere coegit; quamobrem 'Epix‹rmeion illud teneto: "nervos atque artus esse sapientiae non temere credere." 40. Et, cum tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam obtrectatorum atque adversariorum rationes et genera cognoscito. Haec tria sunt: unum, quos laesisti; alterum, qui sine causa non amant; tertium, qui competitorum valde amici sunt. Quos laesisti, cum contra eos pro amico diceres, iis te plane purgato, necessitudines commemorato, in spem adducito, te in eorum rebus, si se in amicitiam tuam contulerint, pari studio atque officio futurum. Qui sine causa non amant, eos aut beneficio aut spe aut significando tuo erga illos studio dato operam ut de illa animi pravitate deducas. Quorum voluntas erit abs te propter competitorum amicitias alienior, iis quoque eadem inservito ratione, qua superioribus, et, si probare poteris, te in eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo ostendito.

XI[recensere]

41. Quoniam de amicitiis constituendis satis dictum est, dicendum est de illa altera parte petitionis, quae in populari ratione versatur; ea desiderat nomenclationem, blanditiam, assiduitatem, benignitatem, rumorem, spem in re publica. 42. Primum id, quod facis, ut homines noris, significa, ut appareat, et auge, ut quotidie melius fiat: nihil mihi tam populare neque tam gratum videtur. Deinde id, quod natura non habes, induc in animum ita simulandum esse, ut natura facere videare: nam comitas tibi non deest ea, quae bono ac suavi homine digna est; sed opus est magno opere blanditia, quae, etiamsi vitiosa est et turpis in cetera vita, tamen in petitione est necessaria; etenim, cum deteriorem aliquem assentando facit, improba est, cum amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero necessaria est, cuius et frons et vultus et sermo ad eorum, quoscumque convenerit, sensum et voluntatem commutandus et accommodandus est. 43. Iam assiduitatis nullum est praeceptum, verbumque ipsum docet, quae res sit. Prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est assiduitatis, non solum esse Romae atque in foro, sed assidue petere, saepe eosdem appellare, non committere, ut quisquam possit dicere: quoad eius consequi possis, si abs te non sit rogatum et valde ac diligenter rogatum. 44. Benignitas autem late patet: est in re familiari, quae quamquam ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis laudatur, multitudini grata est; est in conviviis, quae fac ut et abs te et ab amicis tuis concelebrentur et passim et tributim; est etiam in opera, quam pervulga et communica, curaque ut aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque solum foribus aedium turarum, sed etiam vultu ac fronte, quae est animi ianua, quae si significat voluntatem abditam esse ac retrusam, parvi refert patere ostium, homines enim non modo promitti sibi, praesertim quae a candidato petant, sed etiam large atque honorifice promitti volunt. 45. Quare hoc quidem facile praeceptum est, ut, quod facturus sis, id significes te studiose ac libenter esse facturum; illud difficilius et magis ad tempus quam ad naturam accommodatum tuam, quod facere non possis, ut id aut iucunde neges: quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni petitoris; nam cum id petitur, quod honeste aut sine detrimento nostro promittere non possumus, quomodo si qui roget, ut contra amicum aliquem causam recipiamus, belle negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres, quam moleste feras, aliis te rebus exsarturum esse persuadeas.

XII[recensere]

Audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad quos causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem fuisse eius, qui negasset, quam illius, qui recepisset. Sic homines fronte et oratione magis quam ipso beneficio reque capiuntur. Verum hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi, homini Platonico, suadere, sed tamen tempori tuo consulam: quibus enim te propter aliquod officium necessitudinis affuturum negaris, tamen ii possunt abs te placati aequique discedere; quibus autem idcirco negaris, quod te impeditum esse dixeris aut amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut ante susceptis, inimici discedunt, omnesque hoc animo sunt, ut sibi te mentiri malint quam negare. 47. C. Cotta, in ambitione artifex, dicere solebat se operam suam, quoad non contra officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis, apud quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare, quod saepe accideret causa, cur is, cui pollicitus esset, non uteretur, saepe, ut ipse magis esset vacuus, quam putasset; neque posse eius domum compleri, qui tantum modo reciperet, quantum videret se obire posse: casu fieri, ut agantur ea, quae non putaris, illa, quae credideris in manibus esse, ut aliqua de causa non agantur; deinde esse extremum, ut irascatur is, cui mendacium dixeris. 48. Id, si promittas, et incertum est et in diem et in paucioribus; sin autem neges, et certe abalienes et statim et plures, plures enim multo sunt, qui rogant, ut uti liceat opera alterius, quam qui utuntur. Quare satius est ex iis aliquos aliquando in foro tibi irasci quam omnes continuo domi, praesertim cum multo magis irascantur his, qui negent, quam hi, qui videant ea ex causa impeditum, ut facere quod promisit cupiat, si ullo modo possit. 49. Ac, ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in hac populari parte petitionis disputem, hoc sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam ad popularem famam pertinere. Etsi inest aliquid ex illo genere, benigne respondere, studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, tamen hoc loco ea dico, quibus multitudinem capere possis, ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidii teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut quam plurimorum aures optimo sermone compleantur.

XIII[recensere]

50. Sequitur enim, ut de rumore dicendum sit, cui maxime serviendum est. Sed, quae dicta sunt omni superiore oratione, eadem ad rumorem concelebrandum valent: dicendi laus, studia publicanorum et equestris ordinis, hominum nobilium voluntas, adolescentulorum frequentia, eorum, qui abs te defensi sunt, assiduitas, ex municipiis multitudo eorum, quos tua causa venisse appareat, bene te ut homines nosse, comiter appellare, assidue ac diligenter petere, benignum ac liberalem esse et loquantur et existiment, domus ut multa nocte compleatur, omnium generum frequentia assit, satisfiat oratione omnibus, re operaque multis, perficiatur id, quod fieri potest, labore et arte ac diligentia, non ut ad populum ab iis omnibus fama perveniat, sed ut in iis studiis populus ipse versetur. 51. Iam urbanam illam multitudinem et eorum studia, qui conciones tenent, adeptus es in Pompeio ornando, Manilii causa recipienda, Cornelio defendendo: excitanda nobis sunt, quae adhuc habuit nemo, quin idem splendidoruum hominum voluntates haberet. Efficiendum etiam illud est, ut sciant omnes Cn. Pompeii summam esse erga te voluntatem et vehementer ad illius rationes te id assequi, quod petis, pertinere. 52. Postremo tota petitio cura ut pompae plena sit, ut illustris, ut splendida, ut popularis sit, ut habeat summam speciem ac dignitatem, ut etiam, si quae possit, in competitoribus tuis existat aut sceleris aut libidinis aut largitionis accommodata ad eorum mores infamia. 53. Atque etiam in hac petitione maxime videndum est, ut spes rei publicae bona de te sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res publica capessenda est neque in senatu neque in concione, sed haec tibi sunt retinenda, ut senatus te existimet ex eo, quod ita vixeris, defensorem auctoritatis suae fore, equites Romani et viri boni ac locupletes ex vita acta te studiosum otii ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo, quod dumtaxat oratione in concionibus ac iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non alienum futurum.

XIV[recensere]

54. Haec veniebant mihi in mentem de duabus illis commentationibus matutinis, quod tibi quotidie ad forum descendenti meditandum esse dixeram: "novus sum; consulatum peto." Tertium restat: "Roma est," civitas ex nationum conventu constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum arrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est. Video esse magni consilii atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiis tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare insidias, esse unum hominem accommodatum ad tantam morum ac sermonum ac voluntatum varietatem. 55. Quare etiam atque etiam perge tenere istam viam, quam instituisti: excelle dicendo; hoc et tenentur Romae homines et alliciuntur et ab impediendo ac laedendo repelluntur. Et, quoniam in hoc vel maxime est vitiosa civitas, quod largitione interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut te bene noris, id est, ut intelligas eum esse te, qui iudicii ac periculi metum maximum competitoribus afferre possis; fac, se ut abs te custodiri atque observari sciant: cum diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque dicendi, tum profecto equestris ordinis erga te studium pertimescent. 56. Atque haec ita volo te illis proponere, non ut videare accusationem iam meditari, sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum, quod agis, consequare. Et plane sic contende omnibus nervis ac facultatibus, ut adipiscamur, quod petimus. Video nulla esse comitia tam inquinata largitione, quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno opere necessarios. 57. Quare, si advigilamus pro rei dignitate et si nostros ad summum studium benevolos excitamus et si hominibus gratiosis studiosisque nostri suum cuique munus describimus et si competitoribus iudicium proponimus, sequestribus metum iniicimus, divisores ratione aliqua coercemus, perfici potest, ut largitio aut nulla fiat aut nihil valeat. 58. Haec sunt, quae putavi non melius scire me quam te, sed facilius his tuis occupationibus colligere unum in locum posse et ad te perscripta mittere: quae tametsi ita sunt scripta, ut non ad omnes, qui honores petant, sed ad te proprie et ad hanc petitionem tuam valeant, tamen tu, si quid mutandum esse videbitur aut omnino tollendum aut si quid erit praeteritum, velim hoc mihi dicas; volo enim hoc commentariolum petitionis haberi omni ratione perfectum.