Corpus Inscriptionum Latinarum/Tomus VI

E Wikisource

102[recensere]

[Deorum C]onsentium sacrosancta simulacra cum omni lo[ci totius adornatio]ne cultu in f[ormam antiquam restituto]
[V]ettius Praetextatus v(ir) c(larissimus) pra[efectus u]rbi [reposuit]
curante Longeio [3 v(iro) c(larissimo) c]onsul[ari 3]

1158[recensere]

Restitutori urbis Romae adque orb[is]
et extinctori pestiferae tyrannidis
d(omino) n(ostro) Fl(avio) Iul(io) Constantio victori ac triumfatori
semper Augusto
Neratius Cerealis v(ir) c(larissimus) praefectus urbi
vice sacra(rum) iudicans d(evotus) n(umini) m(aiestati)que eius

1163[recensere]

Patris opus munusqu[e suum] tibi Roma dicavit
Augustus [toto constan]tius orbe recepto
et quod nulla tulit tellus nec viderat aetas
condidit ut claris exa[equ]et dona triumfis
hoc decus ornatum genitor cognominis urbis
esse volens Caesa Thebis de rupe revellit

sed gravior divum tangebat cura vehendi
quod nullo ingenio nisuque manuque moveri
caucaseam molem discurrens fama monebat
at dominus mundi Constantius omnia fretus
cedere virtuti terris incedere iussit
haut partem exiguam montis pontoque tumenti

credidit et placido [vexerunt aequora flu]ctu
litus ad Hesperium [Tiberi] mirante carinam
interea Romam ta[et]ro vastante tyranno
Augusti iacuit donum studiumque locandi
non fastu spreti sed quod non crederet ullus
tantae molis opus superas consurgere in auras

nunc veluti rursus ruf[is] avulsa metallis
emicuit pulsatque polos haec gloria dudum
auctori servata suo cu[m c]aede tyranni
redditur atque aditu Ro[mae vi]rtute reperto
victor ovans urbiq[ue locat sublim]e tropaeum
principis et munus cond[ignis us]que triumfis

1710[recensere]

[] Claudiani v c
[]udio Claudiano v c tri
[]no et notario inter ceteras
[]centes artes praegloriosissimo
[]etarum licet ad memoriam sem
piternam carmina ab eodem
scripta sufficiant adtamen
testimonii gratia ob iudicii sui
fidem dd nn Honorius et Arcadius
felicissimi ac doctissimi
Imperatores senatu petente
statuam in foro divi Traiani
erigi collocarique iusserunt

[Cl(audi)] Claudiani v(iri) c(larissimi) / [Cla]udio Claudiano v(iro) c(larissimo) tri/[bu]no et notario inter ceteras / [de]centes artes praegloriosissimo / [po]etarum licet ad memoriam sem/piternam carmina ab eodem / scripta sufficiant adtamen / testimonii gratia ob iudicii sui / fidem dd(omini) nn(ostri) Honorius et Arcadius / felicissimi ac doctissimi / Imperatores senatu petente / statuam in foro divi Traiani / erigi collocarique iusserunt

1782[recensere]

Virio Nicomacho Flaviano v(iro) c(larissimo) / quaest(ori) praet(ori) pontif(ici) maiori / consulari Siciliae / vicario Africae / quaestori intra palatium / praef(ecto) praet(orio) iterum co(n)s(uli) ord(inario) / historico disertissimo / Q(uintus) Fab(ius) Memmius Symmachus v(ir) c(larissimus) / prosocero optimo

1783[recensere]

Nicomacho Flaviano cons(ulari) Sicil(iae) vicar(io) Afric(ae) quaest(ori) aulae / divi Theodosi praef(ecto) praet(orio) Ital(iae) Illyr(ici) et Afric(ae) iterum / virtutis auctoritatisq(ue) senatoriae et iudiciariae ergo / redita in honorem filii Nicomachi Flaviani cons(ularis) Camp(aniae) / procons(ulis) Asiae praef(ecti) urbi saepius nunc praef(ecti) praet(orio) / Italiae Illyrici et Africae / Imperatores Caes(ares) Fl(avius) Theodosius et Fl(avius) Placidus Valentinianus / semper Aug(usti) senatui suo salutem / clarorum atq(ue) inlustrium in re p(ublica) virorum adversum casus condicionis / humanae interpolatum aliquatenus adserere honorem et memoriam / defuncti in lucem a[etern]a[m(?)] revocare emendatio quaedam eius sortis / videtur quae praeiudic[iu]m [sum]mumq(ue) [detri]mentum(?) virtutum exsistimatur / bono nobiscum p(atres) c(onscripti) [faustoque] omine intellegitis profecto quidquid in resti/tutionem pr[istini honor]is(?) inlustris et sanctissimae aput(!) recor/dationis Flaviani Senio[ri]s adimus divi avi nostri venerationem esse / si eum quem vivere nobis servariq(ue) vobis quae verba eius aput(!) vos fuisse / pleriq(ue) meministis optavit sic in monumenta virtutum suarum titulosq(ue) revo/cemus ut quidquid in istum caeca insimulatione commissum est procul ab eius / principis voto fuisse iudicetis cuius in eum effusa benivolentia et usq(ue) ad an/nalium quos consecrari sibi a quaestore et praefecto suo voluit provecta / excitavit livorem inproborum nunc si aput(!) vos abunde causas piaetatis(!) / adstruximus accipite aliud quod de vestris in illum sensib(us) et provinciar(um) / omnium iudiciis muniamur quib(us) per illum locupletioris adhuc rei p(ublicae) / bona vel adservata vel etiam aucta tantum et aput(!) nos reverentiae contule/runt ut quod hodie facimus in pectorib(us) et sensib(us) vestris absq(ue) interpella/tione ulla mediae oblivionis fuisse noverimus ex quo quidem ipso non min[us] / memoriae illius quam nobis p(atres) c(onscripti) supra omnia praestitistis ut non inmerito / patientiae vestrae gratias agamus ne quid erga restitutionem honoris eius / admoniti potius quam sponte fecisse videamur cum alioque ipse etiam de institu/tione illius probatus saepe nobis parentibusque nostris Flaviani fili[us] / honor semiplenus etiam sub praefecturae praetorianae apice quem provide[ntia] / et industria sua cottidie auget delatus exsistimetur nisi integer tandem et abs[q(ue) ullo] / [re]ligiosi muneris debito totius domus eius familiaeq(ue) sit gaudete ergo nobi[scum(?)] / p(atres) c(onscripti) optimo imperii nostri opere ut nobiscum recognoscitis et redditam vobis e[t] / patria<e=I> senatoris eius memoriam et dignitatem probate cuius consort[io] / clariores fuistis et in posteris eius eadem aput(!) nos reverentia vigetis / Appius Nicomachus Dexter v(ir) c(larissimus) ex praef(ecto) urb(i) avo optim[o] / statuendam curavi // Dedicata [3] Sept(em)b(res) / [Bas]so et Antiocho vv(iris) cc(larissimis) conss(ulibus)

40306[recensere]

[I]mp(erator) [Caesa]r Div[i f(ilius) Augustus]
[im]p(erator) VIII co(n)s(ul) [XI tribunic(ia) potestat(e)