De medicina (Celsus)/VIII

E Wikisource


Caput I De positu et figura ossium totius humani corporis.


[1] Superest ea pars, quae ad OSSA pertinet; quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo. Igitur calvaria incipit, ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque levis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur; eaque simplex ab occipitio et temporibus, duplex usque in verticem a fronte. Ossaque eius ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt; interque ea venae discurrunt, quas his alimentum subministrare credibile est.

[2] Rara autem calvaria solida sine suturis est; locis tamen aestuosis facilius invenitur; et id caput firmissimum atque a dolore tutissimum est. Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis valetudo commodior est: neque enim certus earum numerus est, sicut ne locus quidem. Fere tamen duae in>super aures tempora a superiore capitis parte discernunt; tertia ad aures per verticem tendens occipitium a summo capite diducit.

[3] Quarta ab eodem vertice per medium caput ad frontem procedit; eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit *** Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur: eae vero, quae super aures traversae sunt, totis oris paulatim extenuan>tur atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt. Crassissimum vero in capite os post aurem est, qua capillus, ut v>erisimile est, ob id ipsum non gignitur. [4] Sub is [quo]que musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est. At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transversa pervenit ad alterum tempus. A qua breves> duae sub interioribus angulis deorsum spectant; et malae quoque in summa parte singulas transversas suturas habent. A mediisque naribus aut> superiorum dentium gingivis per medium palatum una procedit, aliaque transversa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt. [5] Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus. Ex his quae oculorum sunt,> recta simplicia ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina osse medio discernuntur: siquidem hae> primum a> superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem; deinde in cartilaginem versae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur. [6] Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursum in bina itinera dividuntur; aliaque ex his ad fauces pervia spiritum et reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendentia> ultima parte in multa et tenui>a foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque primum rectum et simplex iter; procedendo flexuosum fit. Quod ipsum> iuxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est. [7] Iuxt>aque ea duo parvuli quasi sinus sunt; superque eos finitur os, quod transversum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur: iugale appellari potest, ab eadem similitudine, a qua id Graeci ζυγῶδες appellant. Maxilla vero est molle os; eaque una est, cuius eadem et media et ima pars mentum est, a quo utrimque procedit ad tempora; solaque ea movetur: nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt.

[8] Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt. Alter processus inf>ra latior vertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super> id temporum musculis inligatur. Alter brevior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta foramina auris est, cardinis modo +fit; ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat. [9] Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori> ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, τομικοὶ a Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in is *** Sunt, quibus IV> ultimi, qui sero gigni solent, non increverunt. [10] Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisve nituntur; fereque longior radix breviorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curvi flexa est. Exque eadem radice in pueris novus dens subit, qui multo saepius priorem expellit>, interdum tamen supra infrave eum se ostendit. [11] Caput autem spina excipit. Ea constat ex vertebris> quattuor et viginti: septem in cervice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis. Eae teretes brevesque; ab utroque latere processus duos exigunt; mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur; omnesque vertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent; ab inferiore alios deorsum versus processus exigunt. [12] Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis eius processibus; quo fit, ut caput susum deorsum versum *** Tuberi> exasperatur secunda, superiori parte *** inferiore. Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur; ita superior ei summae circumdata in latera quoque caput moveri sinit. Tertia eodem modo secundam excipit; ex quo facilis cervici mobilitas est. [13] Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti> valentesque nervi collum continerent, quos τένοντας Graeci appellant; siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur. Iamque vertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit: ceterae processib>us deorsum spectantibus in inferiores in>sinuantur, ac per sinus, quos utrimque habent, superiores accipiunt, multisque nervis et multa cartilagine continentur. [14] Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, homo et> rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curvatur. Infra cervicem vero summa costa contra umerum sita est; inde VI> inferiores usque ad imum pectus perveniunt; eae>que primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae vertebrarum transverseis processibus et ips>is> quoque paulum sinuatis inhaerent; inde l>atescunt et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant; eaque parte rursus in> interiora leniter flexae> committuntur cum osse pectoris. [15] Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur; sub costis vero prioribus, quinque, quas νοθ>ας Graeci nominant, breves tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his maiore iam parte nihil nisi cartilago est. Rursus a cervice duo lata ossa utrimque ad scapulas tendunt: nostri scutula operta, ὡμοπλάτας Graeci nominant. [16] Ea summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt; et quo latiora qua>que parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa quoque in imo cartilagin>osa posteriore parte velut innatant, quoniam nisi +vel in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi vero validis musculis nervisque constricta sunt. At a summa costa paulo interius quam ubi ea> media est os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum; quod altera verticis parte modice intumescens sustinet iugulum. [17] Id autem ipsum recurvum ac neque inter *** durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu bracchi movetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius nervis et cartilagine> conectitur.

[18] Hinc umerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus: medius teres, durus, medullosus; leniter gibbus et in priorem et in exteriorem partem. Prior autem pars es>t, quae a pectore est, posterior, quae a scapulis; interior, quae ad latus> tendit, exterior, quae ab eo recedit; quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit. [19] Superius autem umeri caput rotundius quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, parvo excessu vertici lati scapularum ossis inseritur, ac maiore parte extra situm nervis deligatur. At inferius duos processus habet, inter quos quod medium est magis etiam extremis partibus sinuatur. Quae res sedem brachio praestat, quod constat ex ossibus duobus. Radius, quam κερκίδα Graeci appellant, superior breviorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cavo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi nervis et cartilagine continetur. [20] Cubitus inferior longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi verticibus extantibus in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui, se inserit. Primo vero duo> brachii ossa vincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est. Dein radius in caput cartilaginosum consurgens in vertice eius sinuatur. Cubitus rotundus in extremo parte altera paulum procedit. [21] Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri: neque enim aut moveri posset, nisi levi inniteretur, aut cum carne nervisque coniungi, nisi ea media quaedam> materia committeret. In manu vero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga omnia et triangula, structura quadam inter se conectuntur, cum invicem superior alterius angulus, alterius planities sit; eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concavi species. [22] Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur; tum ex altera parte recta quinque ossa ad digitos tendentia palmam explent; a quibus ipsi digiti oriuntur, qui ex ossibus ternis constant; omniumque eadem ratio est. Interius os> in vertice> sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, nervique ea continent; a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.

[23] Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur; idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus [id est ipsis coxis] sinus rotundos habet; a quibus oritur os, quod pectinem vocant, idque super intestina sub pube transversum ventrem firmat; rectius in viris, recurvatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.

[24] Inde femina ordiuntur, quorum capita rotundiora etiam quam umerorum sunt, cum illa ex ceteris rotundissima sint: infra vero duos processus a priore et a posteriore parte habent; dein dura et medullossa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt. Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur; tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant. At inferiora capita media sinuantur; quo facilius excipi cruribus possint. [25] Quae commissura osse parvo, molli, cartilaginoso tegitur: patellam vocant. Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et nervis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur. Ipsum autem crus est ex ossibus duobus: etenim per omnia femur umero, crus vero> brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens etiam in carne respondet. [26] Verum alterum os ab exteriore parte [id est supra] positum est, quod ipsum quoque sur>a nominatur. Id brevius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit. Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus. Atque ea quoque> ossa, infra supraque coniuncta, media ut in bracchio dehiscunt. [27] Excipitur autem crus infra osse transverso talorum; idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatur, quadam excessus habet, et procedentia ex talo recipit et in sinum eius inseritur. Idque sine medulla durum magisque in posteriorem partem proiectum teretem ibi figuram repraesentat. Cetera pedis ossa ad eorum, quae in manu sunt, similitudinem structa sunt: planta> palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent.



Caput II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur.


[1] Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut vitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco movetur. Id quod VITIATUM est, primo fere pingue fit, deinde vel nigrum vel cariosum; quae supernatis gravibus ulceribus aut fistulis, hisque vel longa vetustate vel etiam cancro occupatis, eveniunt. - Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius vitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat; [2] tum id, quod pingue est, semel iterumve satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama> secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est: nam necessum est aridum sit id, quod vitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur; deinde sive os sive> cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesve in summo osse est: siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est. [3] Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat. Finis est, cum vel> ad album os vel ad solidum ventum est. Albo finiri ex nigritie vitium>, soliditate quadam ex carie manifestum est; accedere etiam cruoris aliquid integro supra dictum est. Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusve intrando vel in summo cariem esse vel altius descendisse testatur. [4] Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desit. Igitur si caries alte descendit, per terebram os p>unge>ndu>m crebr>is foraminibus est, quae altitudine vitium aequent; tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id> siccum os ex toto fiat. Simul enim post haec et solvetur ab inferiore osse, quodcumque vitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris. [5] Sin autem nigrities [est] aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi; atque idem in +carie quoque ad alteram partem ossis penetrante fieri potest. Sed quod totum vitiatum est, totum> eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item, sive capitis sive pectoris os sive> costa cariosa es>t, inutilis us>tio est, et excidendi necessitas est. Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium expectant, ut tum excidant: ante inflammationem enim tutius omnia> tractantur. Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni vitio liberandum est. Longeque pernicioss>issimum est, quod in osse pectoris est, quia vix, etiam si recte cessit curatio, veram sanitatem reddit.



Caput III Quomodo os excidatur; et de modiolo, et terebra, ferramentis ad id paratis.


[1] Exciditur vero os duobus modis: si parvulum est, quod laesum est, modiolo, quam χοινεικίδα Graeci vocant; si spatiosi>us, terebris. Utriusque rationem proponam. Modiolus ferramentum concavum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clavus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem duo genera sunt: alterum simile ei, quo fabri utuntur, alterum capituli longioris; quod ab> acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit. [2] Si vitium in angusto est, quod conprehendere modiolus possit, ille potius aptatur; et, si caries subest, medius clavus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clavom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit; deinde is habena quasi terebra convertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foretur et circ>umagatur; quia si leviter inprimitur, parum proficit; si graviter, non movetur>. [3] Neque alienum est instillare paulum rosae vel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. Ubi iam iter modiolo pressum est, medius clavus educitur, et ille per se agitur; dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus removetur. At si latius vitium est quam ut illo conprehendatur, terebra res agenda est. [4] Ea foramen fit in ipso fine vitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe, tertiumque; donec totus is locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit>; atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiorem> orbem> modiolo> inprimitur. [5] Utro> modo vero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam +laesit, donec integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities, interd>um caries per totum os perrumpit, maximeque ubi vitiata calvaria est. Id quoque signi specillo significatur, quod> depressum> in id foramen, quod infra solidam sedem habet, [et] ob id renit>ens aliquid invenit, et madens exit. [6] Si pervium invenit, altius descendens inter os et membranam nihil oppositum invenit, educiturque siccum>: non quo non subsit aliqua vitiosa sanies, sed quo[niam] ibi ut in latiore sede diffusa sit. Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere supervacuus est, quia latius pateat necesse est, quod t>am alte processit. [7] Terebra vero ea, quam secundo loco posui, utendum; eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius: illud spatium ipsum, hoc sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur; ex quo graves inflammationes cum periculo mortis oriuntur. [8] Factis> foraminibus, eodem modo media saepta>, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam violet; donec fiat aditus, per quem membranae custos inmittatur: μηνιγγο>φύλακα Graeci vocant. Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte levis; quae demissa sic, ut exterior pars eius> cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est; ac, si excipit eius angulum, ultra transire non patitur; [9] eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina levatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest. Ubi totum os eiectum est, circumradendae levandaeque orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum. Ubi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum levandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed novos dolores movet. [10] Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa venero. Si bass>is aliqua servata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus vulneribus acc>ommodantur; supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens. Ubi tempus processit, ab ipso oss>e caro increscit, eaque factum manu sinum complet. Si quod etiam os> adustum est, a parte sana recedit, subit>que inter integram atque e>mortuam partem caruncula, quae quod apscessit expellat; eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, λεπίς [, id est squama,] a Graecis nominatur. [11] Potest etiam evenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed summum tamen collidatur exaspereturque; quod ubi incidit, radi et levari satis est. Haec quamvis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum. At quae FRACTA, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam> communes in pluribus curationes requirunt; de quibus protinus dicam, initio ab eadem calvaria accepto.



Caput IV De calvaria fracta.


[1] Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is vomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresve sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit: haec enim non nisi osse fracto eveniunt; atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem curationem esse. Si vero etiam torpor accessit, si mens non constat, si nervorum vel resolutio vel distentio secuta est, verisimile est etiam cerebri membranam esse violatam; eoque in angusto magis spes est. [2] At si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit; et protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio telo percussus sit, et hoc ipso lev>i an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter, quia quo mitior ictus fu>it, eo facilius os ei restitisse credibile est. Sed nihil tamen melius est quam certiore id nota explorare. Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat; neque nimis plenum, ne parvolae rimul>ae fallant. [3] Ubi specillum ad os venit, si nihil nisi leve et lubricum occurrit, integrum id videri potest; si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur. A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum virorum et fiduciam> magnarum> rerum> habentium. [4] Nam levia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt: magno ingenio, multaque nihilo minus habituro, convenit etiam simplex veri [erroris] confessio praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris traditur, ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est. Sed haec quidem alioqui memoria magni professoris ut interponeremus effecit. [5] Potest autem sutura eo nomine fallere, quia> aeque aspera est; ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est. Ergo eo nomine decipi non oportet, sed os deoperire tutissimum. Nam neque utique certa sedes, ut supra posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse iuxtave aliquid fissum habere. [6] Quin aliquando> etiam, ubi ictus fuit vehementior, quamvis specillo nihil invenitur, tamen aperire commodius est. Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum: nigritiem enim continet, si quid fissum est. Solet etiam evenire, ut altera parte fuerit ictus, et os altera fiderit. Itaque si graviter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discussa est, rima reperitur, non incommodum est parte altera considerare, num qui locus mollior sit et tumeat, eumque aperire, siquidem ibi fissum os reperietur. [7] Nec tamen magno negotio cutis sanescit, etiamsi frustra secta est. Os fractum, nisi si succursum est, gravibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur. Raro sed aliquando tamen evenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus vero ex ictu vena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moveat, *** oculos quibusdam> obcaecet. Sed fere contra id dolor est et eo loco cute incisa pallidum os reperitur; ideoque id quoque os excidendum est. [8] Quacumque autem de causa cu>ratio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec quicquid laesum est in conspectu sit. In quo ipso videndum est, ne quid> ex ima membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat; itaque eam commodius est ex toto ab osse deduci. [9] Plagam, si ex vulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus: si manu facienda est, ea fere commodissima est, quae duabus transversis lineis litterae X figuram accipit; tum deinde a singulis procedentibus lingulis cutis subsecatur. Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum. Neque id ullum metum, nisi inter musculos qui tempora continent, adfert: sed ibi quoque nihil tutius fit. [10] In omni vero fisso fractove osse protinus antiquiores medici ad ferramenta veniebant, quibus id exciderent: sed multo melius est ante emplastra experiri, quae calvariae causa conponuntur. Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumve os inponere; deinde super id aliquanto latius quam vulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam; tum vulnus deligare et cotidie resolvere, similiterque curare usque> ad diem quintum, a sexto die etiam vapore aquae calidae per spongiam fovere, cetera [ex] eadem facere. [11] Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut brevior et cupiditas cibi reverterit, satisque s>omni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum. Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat: nam per se reprimendi vim habet. [12] Hac ratione saepe rimae callo quodam inplentur estque ea ossis velut cicatrix; et latius fr>acta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius velamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit. Si vero sub prima curatione febris intenditur brevesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque veniendum est. [13] Duo vero sub ictu calvariae pericula sunt, ne vel findatur> os> vel medium desidat. Si fissum est, possunt o>rae esse conpressae, vel quia altera super alteram excessit, vel etiam quia vehementer se rursus commiserunt. Ex quo evenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum vero non habeat ac sic> eam inritet et graves inflammationes moveat. At> ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam velut aculeis pungentibus. [14] His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex osse dematur. Ergo si ora alteri insedit, satis est id quod eminet>, plano scalpro excidere; quo sublato iam> rima hiat quantum curationi satis est. At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est; ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus ad similitudinem +c litterae sic, ut ver>tex eius> a foramine, basis a rima sit: quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri debebit. [15] Et ita +nihil latens in eo osse cavum est abundeque exitus datur intus laedentibus. Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est. Sed sive totum perfractum est et ab alio ex toto recessit sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est. [16] Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt; si in angusto noxa est, duo; si latius patet, tria; saeptaque eorum excidenda; et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent. Dein, si qua labant et> ex facili removeri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta> membranam infestent. [17] Si id ex facili fieri non potest, subicienda lammina est, quam custodem eius membranae esse proposui; ut super, quicquid spinosum est et intus eminet, excidatur; eademque lammina, quicquid deorsum insedit, attollendum. Hoc genus curationis efficit, ut qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur; qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamento tempore excidant; spatiumque inter haec satis illa magnum ad extrahendam saniem relinquatur; plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit eo exciso. [18] His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur. Tum idem medicamentum eodem modo, qui supra positus est, mollitum ipsi membranae inponendum est; ceteraque eodem modo facienda sunt, quae ad linteolum inlitum et lanam sucidam pertinent; conlocandusque is loco [in] tepido; curandum cotidie vulnus, bis etiam aestate. [19] Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida; si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula vel folia vitis contrita, et cum recenti vel buturo vel adipe anserina mixta; cervix>que molliri debebit liquido cerato ex irino facto. At si parum pura membrana videbitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum; eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum. Ubi [plus] pura> membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat. [20] Quod ad abstinentiam vero et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in vulneribus praecepi, servanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur. Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit>, tamen erunt vitanda, quaecumque mandenda sunt; item fumus et quicquid excitat sternumentum. Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque cervicis. [21] Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra vel livida vel aliter coloris corrupti; dementia, acris vomitus, nervorum vel re>solutio vel distentio; caro livida, maxillarum rigor atque cervicis. Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris vulneribus, vel salutaria vel mortifera sunt. Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana vel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere; eaque id, quod> inter ossa vacum est, replet: nonnumquam etiam super calvariam excrescit. [22] Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque. Ea carni superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis commode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id est,> quod inter supercilia est: ibi enim vix> fieri potest, ut non per omnem aetatem sit exulceratio; quae linteolo medicamentum habente contegendast>. Illa utique capite fracto servanda sunt, ut, donec iam valida cicatrix sit,> vitentur sol, vent>us, frequens balineum, maior vini modus.



Caput V De naso fracto.


[1] In naribus vero et os et cartilago frangi solet, et> quidem modo adversa, modo a latere. Si adversa a>mb>o fracta sunt alterumve ex is, nares> desidunt, difficulter spiritus trahitur: si a latere os fractum est, is locus cavus est>; si cartilago, in alteram partem nares declinantur. Quicquid in cartilagine incidit, excitanda> ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis; deinde in longitudinem inplicata li>namenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna cummi vel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat. [2] Sed si adversa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est: si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenuiu>s id quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media inlita mixtis inter se simila> et turis fuligine; eaque ultra aures ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est: id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet. [3] Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt; deinde post quattuordecim dies id ipsum demendum est. Resolvitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie f>ovendus. [4] S>in os> fractum est, id quoque> digitis in suam sedem reponendum est; atque ubi adversum id ictum est, utraque naris inplenda est; ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est; inponendumque ceratum, et paulo vehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio die fovendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda; inponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. [5] At si> quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multus ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur; finitisque inflammationibus, inponetur aliquod medicamentum ex is, quae leniter reprimunt. [6] Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti vero superinponendum emplastrum aliquod ex is, quae recentibus vulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo vinculo de>ligandum est.



Caput VI De auribus fractis.


[1] In aure quoque interdum rumpitur cartilago. Quod si incidit, antequam pus oriatur, inponendum glutinans medicamentum est: saepe enim suppurationem prohibet et> aurem confirmat. Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet, non> quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum. - Itaque si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. [2] Nunc autem de ea dico, quae cute integra frangitur. In ea vero si iam pus natum est, aperienda altera parte cutis et ipsa cartilago contra lunata plaga excidenda est; deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat; tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne vi>tetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat; tum ea leniter deliganda est, et a tertio die vapore, ut in naribus posui fovenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.



Caput VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus.


[1] Ab his ad maxillam venturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo rectum ut lig>num in longitudinem> finditur, modo frangitur transvorsum, interdum oblicum; atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta. Quod genus pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem vulnerant, interdum nervum quoque aut musculum: quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt. [2] Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae vero semper aliqua parte etiam vexata ossa inter se cohaerent. Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia ossa in suam sedem compellenda sunt; deinde, si transversa maxilla fracta est (sub quo> casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt. [3] Id in alio genere fracturae supervacuum est, cetera eadem facienda sunt:> nam linteolum duplex madens vino et oleo superiniciendum cum eadem simila> et eadem turis> fuligine est; deinde aut fascea aut mollis habena media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum conplectatur et inde capita eius supra caput adducta ibi deligentur. [4] Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit, famem primum esse necessariam; deinde a die tertio umidum cibum, sub>lata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat: vinum per omne tempus esse alienum; deinde tertio die resolvi debere, foveri per spongiam> vapore aquae calidae, eademque quae primo fuerunt superdari: idem die quinto fieri et donec inflammatio finiatur, quae vel nono die vel septumo fere solvitur. [5] Ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur: neque id esse solvendum, nisi duae partes eius temporis, intra quod quaeque ossa conferve>nt, transierint>. Fere vero inter> quartum decimum et unum et vicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali,> calx, manus, planta: inter vicensimum et tricensimum diem crura, bracchiaque: inter septimum et vicensimum et quadragensimum umeri et femina. Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est. [6] Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseverandum est neque quicquam edendum duri,> donec ex toto maxillam callus firmarit; itemque utique primis diebus habendum silentium.



Caput VIII De iugulo fracto. De diversis ossium curis.


[1a] Iugulum vero si transversum fractum est, non>numquam per se rursus recte coit et, nisi movetur, sanari sine v>inctura potest: nonnumquam vero, maximeque> ubi motum est,> elabitur. Fereque id, quod a pectore est, *** id, quod ab umero est, in posteriorem partem inclinatur. Cuius ea ratio est, quod per se non movetur, sed cum umeri motu consentit *** itaque eo subsistente sub id> umero> agitatur. Raro vero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se vidisse memoriae mandarint. [1b] Sed locuples tamen eius rei auctor Hippocrates est. Verum ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Ubi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est,> et illud in priorem> adtrahendum. Ubi ad pectus conversum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus erit:> [1c] at> si> superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet: ex ossibus ea, quae carnem vulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt. [1d] Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in vino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea> ex ferula facto canal>iculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur; quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam valentius; quod ipsum quoque in omnibus ossibus> fractis perpetuum est. A dextro vero> iugulo, si id fractum est, ad> alam sinistram, a sinistro ad dextram +rursusque sub ala sua fasciari debet. Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad cervicem deligandum> est supinusque homo conlocandus.> Cetera eadem facienda, quae supra conprehensa sunt. [2a] Sunt vero plura ossa fere inmobilia vel dura vel cartilaginosa, quae vel franguntur vel forantur vel conliduntur vel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, cox>arum os, tali, calx, manus, planta. [2b] Horum omnium eadem curatio est. Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est; quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod fora>men est,> callus implet. Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.


Caput IX De costis fractis. De spina fracta.


[1a] Proprie> quaedam tamen de costa dicenda sunt; quia iuxta viscera est, gravioribusque periculis is locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam> is casus> perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est: tactu tamen is locus leniter indolescit. [1b] Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet. Ab uno vero et vicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os vestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est. [1c] Per omne autem tempus curationis vitandus clamor, strictior quoque ***, tumultus, ira, motus vehementior corporis, fumus, pulvis, et quicquid vel tussim vel sternumentum movet; ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa perfracta est, casus asperior est: nam et graves inflammationes et febris et suppuratio et saepe vitae periculum sequitur: et sanguis spuitur. [1d] Ergo, si vires patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, alvus tamen sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia pugnandum. Panis vero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione vivendum; inponendumque ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina adiecta sit; aut Polyarchi malagma, aut p>anni ex vino et rosa et oleo; superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae. [1e] Multo> vero magis omnia vitanda, quae supra posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius movendus sit. Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit vel ex trixsagine vel ex ruta vel ex [herba] stoe>chade vel ex cumino et pipere. Gravioribus vero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conveniet vel ex lolio vel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta; et id quidem interdiu superiacebit: noctu vero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere. [1f] Ergo cottidie quoque resolvetur, donec iam cerato aut malagmate possumus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo vero ali incipiet; ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur; fereque ea curatio ad quadragesimum diem perveniet. Quod> si metus> erit suppurationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet. [1g] Si suppuratio vicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora vitanda erit, ne os infra vitietur: sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subs>it, sic intellegimus: creta Cimolia totum locum inlinemus et siccari patiemur: quo loco maxime umor in ea perseverabit, ibi p>us proximum erit eaque uri debebit. [1h] Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum. Demittendum erit lina>mentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit devinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. Ubi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur. Nonnumquam etiam levius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non p>us sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis; in qua simili ustione utendum est. [2] In spina quoque est quod proprie notemus. Nam si id, quod ex vertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concavus fit, p>unctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse; quo fit, ut homo in interiorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei [causa] sunt: medicamentis vero isdem opus est, quae p>rima parte huius capitis exposita sunt.



Caput X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorum, fractorum vel evulsorum, communibus curationibus. De humero fracto. De brachio fracto. De cubito fracto. De cruribus femoribusque fractis. De digito fracto. Communes curationes ad humeros, brachia, crura, femina digitosque confractos pertinentes.


[1a] Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt umeri> et femoris: communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis: siquidem ea> minime periculose media franguntur. Quo propior fractura capiti vel superiori vel inferiori est, eo peior est: nam et maiores dolores adfert et difficilius curatur. Ea maxime tolerabilis est simplex transversa; peior, ubi multa fragmenta atque ubi obliqua; pessimum, ubi eadem acuta sunt. [1b] Nonnumquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent; multo saepius excidunt aliudque super aliud effertur; idque ante omnia considerari debet et sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota reso>nant>, punctionisque sensum repraesentant; tactu inaequalia sunt. Si vero non adversa sed obliqua iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero iam erit> brevius et> musculi eius tument. - [1c] Ergo si hoc depren>sum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nervi musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose vis nervis adhibetur: nam distentio nervorum vel cancer sequitur, vel certe>, ut mitissime ag>atur, pus. Itaque si antea reposita ossa non sunt, postea reponenda sunt. [1d] Intendere autem digitum vel aliud quod>que membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra>, alteram sinistra> prendit: valentius membrum> duobus eget, qui in diversa contendant. Si firmiores nervi sunt, ut in viris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus evenit, habenis quoque vel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diversa ducenda sunt. [1e] Ubi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum vis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis> repositi est dolor sublatus et membrum alteri [parti] aequatum. *** involvendum duplicibus triplicibusve> pannis> et in vino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est. Fere vero fasce>is sex opus est. Prima brevissima adhibenda, quae circa fracturam> ter voluta, sursum versum feratur et quasi in cocleam> serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuire. [1f] Altera dimidio longior>, eaque, si> qua parte os eminet, ab ea; si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere priori adversa deorsumque tendere, atque iterum de fractura revers>a in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has iniciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat; ac si qua parte os eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem vino et oleo madens. [1g] Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori adversa sit, et tertia tantum inferiore parte, tres in superiore fin>iantur>. At>que> satius est saepius circuire quam adstringi: siquidem id, quod adstrictum est, alienatur et cancro oportunum est: articulum autem quam minime vincire opus est, sed si iuxta hunc os fractum est, necesse est. [1h] Deligatum vero membrum in diem tertium continendum est; eaque vinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit, secundo laxior, tertio iam paene resoluta. Ergo tum rursum id membrum deligandum, adiciendaque prioribus quinta fascia est; iterumque quinto die resolvendum est, et sex fasceis involvendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotienscumque autem solvitur membrum, calida aqua fovendum. [1i] Sed si iuxta articulum fractura est, +die instillandum vinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur vel ten>uius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat. Quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet; tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt; [1k] deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fix>ae circumpositaeque ossa in sua sede contineant; et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior valentiorque ferula inponenda est. Easque omnes con>tra articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant, nec ultra astringi quam ut ossa contineant; et cum spatio laxentur, tertio quoque die> paulum habenis suis coartari; [1l] ac si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius temporis, quo> quod>que os confervet, compleantur: postea levius aqua calida fovere, quia primo digeri materiam opus est, tum evocari. Ergo cerato quoque liquido id l>eniter est unguendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die solvendum sic, ut remota calida aqua cetera eadem fiant: tantummodo singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur. [2a] Haec communia sunt, illa propria: siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus. Una fascia bracchium amplexa ex> cervice ipsius, qui laesus est, id sustineat; altera ab +altera parte super caput data ibi accipit nodum; tertia vincto imo umero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus eius inter se vinctis. [2b] Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, p>orrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro> brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet: medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextram> si sinister, sinistram si dexter umerus c>uratur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus; quo fit ut leniter umerus extendatur. [2c] Fasceis vero, si medium aut imum os fractum est, brevioribus opus est; si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Quae *** Protinus vero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque efficit, cum> ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea suspensu>m aliter atque> cum deligabatur, umerum inclinet. Bracchioque suspenso ipse quoque umerus ad latus leniter deligandus est; per quae fit, ut minime moveatur ideoque ossa sic se habea>nt, ut aliquis composuit. [2d] Cum ad ferulas ventum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breviores>, sub ala brevissimae. Saepiusque eae resolvendae sunt, ubi in vicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nervi rigescant et inutile bracchium efficiant. Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fovendus est et> molli cerato perfricandus; ferulaeque vel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt. [3a] Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit; non quo alia in eiusmodi casu curatio admovenda sit>, sed primum, ut valentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus nervos contrahi altero osse integro eosque intendente; deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fian>t, si neutrum alteri auxilio est: nam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est. [3b] Deligari autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii naturalis habitus: [sit] idque involutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur. Atque ita commode bracchium ex cervice suspensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet. [4] *** Quod si ex summo cubito qu>id fr>actum sit, glutinare id vinciendo alienum est: fit enim bracchium inmobile. Ac si nihil aliud quam dolori occursum est, idem qui fuit eius u>sus est. [5a] In cr>ure aeque ad rem pertinet alterum saltem os integrum manere. Commune vero ei femorique est quod, ubi deligatum est, in canalem coniciendum est. Is canalis et inferiore parte fora>mina II> habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat; et a planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur; et a lateribus cava, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detinean>t. [5b] Esse etiam is debet a planta, si crus fractum est; circa poplitem, si femur, usque ad coxam; si iuxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque ei> coxa ins>it. Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri brevius, quia numquam in antic>um statum revertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti: sed multo tamen foed>ior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit. [6] Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari. [7a] His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt: primis diebus fames; deinde tum, cum iam increscere callum oportet, liberalius alimentum; longa a vino abstinentia; fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberal>e; ubi> ea desit, modicum; tum etiam longior ulterioribus ex> liquido cerato membris et mollis tamen unctio. Neque protinus exercendum id membrum, sed *** ad antiquos usus reducendum est. [7b] Gravius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut ume>ri senserunt: nam et inflammationes multo graviores et promptiores cancro>s habent. Ac femur quidem, si ossa inter se re>cesserunt, fere praecidi necesse est. Umerus vero quoque in periculum venit, sed> facilius conservatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta ipsos articulos ictum est. [7c] Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transversus praecidendus; sanguis vero, si parum fluxit, mittendus; corpus inedia extenuandum. Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in is ossa in suam sedem reponenda sunt: in> his vero neque intendi nervos neque ossa tractari satis expedit; ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. [7d] Omnibus autem his vulneribus inponendum primo linamentum est vino madens, cui rosae paulum admodum adiectum sit, cetera eadem. Deligandaque fasc>is sunt aliquanto quam vulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset: quanto facilius et alienari et occupari cancro vulnus potest *** numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque aeque contineant. [7e] Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est: ingerendumque subinde in eas est calidum oleum et vinum, magisque in *** primo fame utendum>; [7f] *** es>t alienum>; vulnus calida aqua fovendum, frigusque omni ratione vitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri movendo> sunt; maiorque vulneri quam ossi cura agenda: ergo cottidie solvendum nutriendumque est. Inter quae si quod> parvulum fragmentum ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum; si acutum, ante acumen eius, si> longius est, praecidendum; si brevius, limandum et utrumque scalpro lev>andum; tum ipsum recondendum est. [7g] Ac si id manus facere non potest, vulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte se habent>i capiti ab ea parte, qua sima est, ut ea parte, qua g>ibb>a est, eminens os in suam sedem compellat. Si id maius est membranulisque cingitur>, sinere oportet eas> sub medicamentis resolvi, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere; quod maturius scilicet faciendum est. Potestque ea ratione et os coire et vulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet. [7h] Nonnumquam etiam in magno vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur neque cum ceteris coeant; quod hic quoque ex modo fluentis umoris> colligitur. Quo magis necessarium est saepius ulcus resolvere atque nutrire. Sequitur vero, ut id os per se post aliquot dies excidat. [7i] Cum i>am misera antea condicio vulneris sit, tamen id interdum manus *** diutiusque facies. Saepe enim integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae solvere, si accidit, maturius oportet, et fovere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida; deinde ceratum myrteum inponen>dum. At interdum fractura> quibusdam velut aculeis carnem vexat: quo> [a] prurigine> et pun>ctionibus cognito>, aperire id medicus eo>sque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua vero curatio in utroque hoc casu eadem> est, quae ubi ictus protinus *** intulit. [7k] Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si brevius> adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo> paxillus tenuis quam levissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat; i>sque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fiat; tum paxillus removendus; vulnus sanandum est; cicatrix inducta fovenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae> sint; inlinendumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic quies>cundum, donec id membrum confirmetur. [7l] Si quando vero ossa non confervuerunt, quia> saepe solutum>, saepe motum>, in aperto> deinde curatio est: possunt enim coire *** Si vetustas occupavit, membrum extendendum est, ut aliquid laedatur: ossa inter se manu dividenda, ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur totumque id quasi recens fiat, magna tamen cura habita, ne> nervi musculive laeda>ntur. [7m] Tum vino fovendum est, in quo malicorium decoc>tum sit; in>ponendumque id ipsum [corium] ovi albo mixtum: tertio die resolvendum fovendumque aqua, in qua verbenae, de> quibus supra dixi, decoctae sint: quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae. Cetera et ante et post eadem facienda, quae supra scripsi. [7n] Solent tamen interdum transversa inter se ossa confervere, eoque et brevius membrum et indecorum fit; et si capita acutiora sunt, adsiduae p>unctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et derigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fovetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque. Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea di>ducit, compellit>que id, quod eminet, in> suam sedem; et, si> parum valuit, ab ea parte, in quam> os se inclinat, ei> involutam lana regulam obicit; atque ita deligando adsuescere iterum vetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coi>erunt, superincrevit vero nimius callus, ideo>que locus is> intumuit. [7o] Quod ubi incidit, diu leviterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fovendum; et inponendum malagma quod digerat, adstrictiusque alligandum; holeribusque et praeterea vomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid eo> sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum *** donec id paulum erodat eoque evocet materiam. Ubi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est.



Caput XI De ossibus luxatis.


[1] Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. MOVENTUR autem ea sedibus suis duobus modis: nam modo quae iuncta sunt inter se de>hiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura; interdum [a saltu] calcis os a talo, quod raro tamen fit: modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam. [2] Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus> cavus> est, depressusque digitus sinum invenit; deinde gravis inflammatio oritur, atque in talis praecipue>: siquidem febres quoque et cancros et nervorum vel distentiones vel rigores, qui caput scapulis adnectunt, movere consuevit. Quorum vitandorum causa facienda eadem> sunt, quae in ossibus omn>ibus laesis [aliquid ubi incidit, protinus is locus] proposita sunt, ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa numquam rursus> inter se iunguntur, et ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur. [3] Maxilla vero et vertebra omnesque articuli, cum validis nervis conprendantur, excidunt aut> vi expulsi, aut aliquo casu nervis vel ruptis vel> infirma>tis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem *** in exteriorem partem, quidam omnibus modis, quidam certis>. Suntque> quaedam communia omnium signa, quaedam propria sunt cuiusque>: siquidem semper ea parte est tumor, in quam> os prorumpit; ea sinus, a> qua recessit. [4] Et haec quidem in omnibus deprenduntur, alia vero in singulis; quae, simul atque de quoque dicam, proponenda erunt. Sed ut excidere omnes articuli [non] possunt, sic non omnes reponuntur. Caput enim numquam *** compellitur, neque in spina vertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponere>tur, inflammationem movit. Rursus si> qui nervorum vitio prolapsi sunt, conpulsi quoque in suas sedes iterum excidunt. Ac> quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt. [5] Omniumque, quae loco suo non sunt, caro ema>crescit,> magis>que in proximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu m>acies. [6] Tum pro sedibus et pro casibus, qui inciderunt, aut maior aut minor usus eius> membri relinquitur; quoque in eo> plus usus superest, eo minus id extenuatur. Quicquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est: si> illa occupavit, dum conquiescat, non> lacessendum: ubi finitast, temptandum in is membris, quae id patiuntur. Multum autem eo confert et corporis et nervorum habitus. [7] Nam si corpus tenue, si umidum est, si nervi infirmi, expeditius os reponitur: sed ut primo facilius excidit, i>ta> postea minus fideliter continetur. Quae contraria his sunt, melius continent: sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt. - Oportet autem ipsam inflammationem levare super sucida lana ex aceto inposita: a cibo, si valentioris articuli casus est, triduo, interdum etiam quinque diebus abstinere; bibere aquam calidam, dum sitim finiat; curiossiusque haec facere is ossibus motis, quae validis plenisque musculis continentur: si vero etiam febris accessit, multo magis; [8] deinde ex die quinto fovere> aqua calida; remotaque l>ana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc [in]frictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; uti vino modice; iamque ad usus quoque suos id membrum promovere, quia motus ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori> est. Haec communia sunt, nunc de singulis dicam.



Caput XII De maxilla luxata.


[1] Maxilla in priorem partem propellitur, sed modo altera parte, modo utraque. Si altera>, in contrariam partem ipsa mentumque> inclinatur; dentes paribus non respondent, sed sub is, qui secant, canini sunt. At> si utraque, totum mentum in exteriorem partem promovetur; inferioresque dentes longius quam superiores excedunt; intentique super musculi apparent. - [2] Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, vel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo pulvino duro,> eoque caput eius> per ministrum urgeatur, quo sit immobiliu>s. Tum medici digiti pollices linteolis vel fasceis, ne delabantur, involuti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt. [3] Ubi vehementer maxilla adprehensa est, si un>a parte procidit, concutiendum mentum et> ad guttur adducendum est. Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, ut omnia paene uno mo>mento fiant. [4] Sin> utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore oculorum et cervici>s iste> casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Cum omnibus vero, quorum> ossa mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his praecipue, adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per nervos laedat.



Caput XIII De capite luxato.


Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri in prima parte proposui. Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt; quo fit, ut, qui> nervi sunt> sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loqui> possit, interdum sine voluntate semen emittat; quibus celerrime mors supervenit. Ponendum autem hoc esse credidi,> non quo> curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis cognoscer>etur et non putarent sibi medicum defuisse, si qui> sic aliquem perdidissen>t.



Caput XIV De spina luxata.


[1] Idem casus manet e>os, quorum in spina vertebrae excideru>nt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et nervis, qui continen>t, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem et in priorem et supra saeptum transversum et infra. [2] In utram[que] partem exciderin>t, a posteriore parte vel tumor vel sinus +donec. Si super saeptum id incidit, manus resolvuntur, vomitus aut nervorum distentio insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urguet et aures obtusae sunt. Si sub saept>o, femina resolvuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit. Ex eiusmodi casibus, ut tardius quam> ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. [3] Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os> debere consistere, et> id> intus inpellere, in is accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt. Nonnumquam enim nervorum inbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, tantum parvum tamen aut *** in priorem partem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit quidem +posse: ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, vis nervis restituta est.



Caput XV De humero luxato.


[1] Umerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem. Si in alam delapsus es>t, cubitus recedit a> latere; rursum iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque> altero id brachium est. At si> in priorem partem, summu>m quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter; difficiliusque in priorem partem quam in posteriorem cubitus porrigitur. [2] Igitur si in alam umerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus vel molle, certe inbecillius nervis intentum est, satis est conlocare id in sedili; et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum ossis> leniter redducat, alteri ut brachium extendat: ipsum posteriore parte residentem +renum sub ala eius +coire; simulque et illa> os *** et altera manu brachium eius ad latus impellere. [3] At si vastius corpus nervive robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudine> ab ala usque ad digitos pervenit; in qua summa capitulum est rotundum, leniter cavum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit. In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur. [4] Eaque spata fascia involuta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur; deinde loris suis ad brachium deligatur, uno loco paulum infra umeri caput, altero paulum> supra cubitum, tertio citra manum;> cui> rei protinus intervalla IIVI> quoque foraminum aptata sunt. [5] Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum traicitur, ita altae, ut consistere homo ipse non possit; simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur; eoque fit, ut capite ligni caput umeri inpulsum in suam sedem modo cum sono, modo sine hoc compellatur. Multas alias esse rationes scire facile est uno Hippocrate lecto, sed non alia magis usu conprobata est. [6] At si in partem priorem umerus excidit, supinus homo collocandus est; fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri; praecipiendumque, ut ill>e habenam, hic brachium extendat. Deinde medicus caput quidem hominis sinistra> debet repellere; dextra vero cubitum cum umero attollere et os in suam sedem compellere; faciliusque id in hoc casu quam in priore revertitur. [7] Reposito umero lana alae subicienda est; si interiore parte os fuit, ut ei opponatur; si in priore, ut tamen commodius deligetur. Tum fascia primum sub ala obvoluta caput eius debet conprehendere; deinde per p>ectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, russusque ad eiusdem umeri caput tendere; saepiusque eadem ratione circumagi, donec bene id teneat. Vinctus hac ratione umerus commodius> continetur, si adductus ad latus sic> quoque fascia deligatur.



Caput XVI De cubito luxato.


[1] In cubito autem tria coi>re ossa umeri et> radii et cubiti ipsius, ex is, quae prima parte huius voluminis posita sunt, intellegi potuit. Si> cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit, radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In omnes vero quattuor partes excidere cubitus potest: sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recuru>atur; si in posteriorem, brachium curvum est neque extenditur, breviusque altero est; interdum febrem vomitumque> bilis movet; [2] si in exteriorem interiorem>ve, brachium porrectum est, sed> paulum in eam> partem,> a qua os recessit, recurvatum. - Quicquid incidit, reponendi ratio una est; neque in cubito tantum sed in omnibus quoque membris longis, quae> per articulum *** longa testa iungun>tur: utrumque membrum in diversas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit; tum id os, quod> excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere. [3] Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nervi valent, aut ossa huc illucve se dederunt.> Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenis adiectis, satis est; deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum est, et super id repente> cubitus ad umerum inpellendus est. [4] At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto cubito supra posita est>, et tum ossa reponere. Reliqua eadem curatio est, quae in omnibus: celerius tantum et> saepius id resolvendum est, multa magis aqua calida fovendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius quam in ullo alio articulo, sive extra remansit sive> intus revertit, callus circumdatur; isque si per quietem increvit, flexus illius postea prohibet.



Caput XVII De manu luxata.


[1] Manus quoque in omnes quattuor partes prolabitur. Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt; si in priorem, non inclinantur; si in alterutrum latus, manus in contrarium [id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum] convertitur. Reponi non difficillime potest. Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit; supina, si in priorem; si in interiorem> exterioremve, in latus. [2] Ubi satis> nervi diducti sunt, o>s, quod> in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est. At is, quae in priorem posteriorem>ve partem lapsa sunt, super inponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum est, per quod vis adiecta facilius id> in suam sedem compellit.



Caput XVIII De palma luxata.


In palma quo>que ossa interdum suis sedibus promo>ventur, modo in priorem partem, modo in posteriorem: in latus enim moveri paribus ossibus oppositis non possunt. Signum id solum est omniumque commune: tumor> ea parte, in quam os venit; ab ea sinus>, a qua recessit. Sed sine intentione digito tantummodo bene pressum os in suam sedem revertitur.



Caput XIX De digitis luxatis.


At in digitis totidem fere casus eademque signa sunt, quae in manibus. Sed in his extendendis non> aeque vi opus est, quom> et articuli breviores et nervi minus validi sint. Super mensam tan>tummodo intendi debent, qui vel in priorem vel in posteriorem> partem exciderunt; tum ima> palma conpelli: at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui.



Caput XX De femore luxato.


[1] Cum de his dixerim, de is quoque, quae in cruribus sunt, videri possum dixisse: siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et umero, tibiae et cubito, pedi et manui. Quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt. [2] Femur in omnes quattuor partes promovetur, saepissime in interiorem, deinde in exteriorem, raro admodum in priorem aut posteriorem. Si in> interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et vati>um est: extra enim pes ultimus spectat; si in ex>teriorem, brevius varumque fit, et pes> intus inclinatur; calx ingressu terram non contingit,> sed planta ima>; meliusque> id crus superiusque corpus quam in priore casu fert, minusque baculo eget. [3] Si in priorem, crus extensum est, inc>lin>arique non potest; alteri cruri ad calcem par est: sed ima planta minus in priorem partem inclinatur; dolorque in hoc casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur. Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode ingrediuntur, totusque eorum pes inc>edi>t. Si in posteriorem, extendi non potest crus, breviusque est>; ubi constitit, calx his> quoque terram non contingit. [4] Magnum autem femori periculum est, ne vel> difficulter reponatur, vel repositum rursus> excidat. Quidam iterum semper excidere contendunt: sed Hippocrates et Diocles et Phy>lotimus et Nileus et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt: neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset. [5] Sed ut haec falsa opinio est, sic illud verum est: cum ibi valentissimi nervi musculique sint, si suum robur habent, vix admittere; si non habent, postea non continere>. Temptandum igitur est: et si tenerum membrum est, satis est habena> altera> ab inguine, altera> a genu intendi; si> validius, melius adducent, qui easdem habenas> ad b>acula valida deligarint; cumque eorum fustium imas partes oppositae morae obiecerint, superiores ad se utraque manu traxerint. [6] Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur; qui, ut in torcularibus conversi, rumpere quoque, si quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt. Collocandus autem homo super id scamnum est aut pronus aut supinus aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est, et ea> inferior, a qua recessit. [7] Nervis extensis, si in priorem partem os venit, rotundum aliquid super inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa, qua idem in brachio fit: protinusque, si conplicari femur potest, intus est. [8] In ceteris vero casibus, ubi ossa per vim> paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere; minister contra inde coxam propellere. Re>posito osse, nihil aliud [novi] curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur, ne, si motum adhuc nervis laxioribus femur fuer>it, rursus erumpat.



Caput XXI De genu luxato.


[1] Genu vero et in exteriorem et interiorem> et in posteriorem partem excidere notissimum est. In priorem non prolabi plerique scripserunt; potestque id> vero proximum esse, cum inde opposita patella ipsa quoque caput tibiae contineat. Me>ge>s tamen eum, cui in priorem partem excidisset>, a se curatum esse memoriae prodidit. - [2] In his casibus intendi nervi rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur. Cetera vero manibus simul, dum ossa in diversas partes *** conpellentur.



Caput XXII De talo luxato.


[1] Talus in omnes partes prolabitur. Ubi in interiorem partem excidit, i>ma pars pedis in exteriorem partem convertitur; ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum extat. Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus nervos durus et insanus est: ma>nu>que his opus est: si in posteriorem, cal>x paene conditur, plant>a maior fit. [2] Reponitur autem is quoque per manus, prius in diversa pede et crure di>ductis. Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseverandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat. Calciamentis quoque humilioribus primo tempore utendum, ne vinctura talum ipsum laedat.



Caput XXIII De planta luxata.


Plantae ossa isdem modis quibus in manu prodeunt, isdemque conduntur. Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne, cum mediam plantam imumque eius vinciri necesse est, liber t>alus> in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.



Caput XXIV De digitis luxatis.


In digitis nihil ultra fieri debet quam quod in is, qui> sunt in manu, positum est. Potest tamen conditus articulus medius aut summus canaliculo aliquo contineri.



Caput XXV De iis, quae cum vulnere loco moventur.


[1] Haec facienda sunt in is casibus, ubi sine vulnere ossa exciderunt. *** Hic quoque et ingens periculum est, et eo gravius, quo maius membrum est, quove validioribus nervis aut musculis continetur. [2] Ideoque in> umeris femoribusque metus mortis est: ac, si reposita ei>s ossa sunt, spes nulla est; si> non reposita, tamen nonnullum periculum est; eoque maior in utroque timor est, quo propius vulnus articulo est. Hippocrates nihil tu>to reponi posse praeter digitos et plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitarent. [3] Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et ne cancri distentionesque nervorum orirentur, sub quibus in> eiusmodi casu fe>re mors matura es>t, sanguinem ex brachio miserunt. Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam vetus res est. [4] Sic quoque reposito osse nervi ubi> distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod cum vulnere loco motum neque repositum est, sic iacere convenit, ut maxime cubantem iuvat; tantum ne moveatur neve dependeat. In omnique tali morb>o magnum ex longa fame praesidium est, deinde ex curatione eadem, quae proposita est, ubi ossibus fractis vulnus accessit. [5] Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est: ideo> quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, veniat: nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.