De officiis ministrorum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De officiis ministrorum
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 16


LIBER PRIMUS.[recensere]

1 CAPUT PRIMUM.

Episcopi proprium munus, docere: sibi autem discendum esse, ut doceat; immo etiam docendum quod non didicerit, aut saltem et discendum simul, et docendum. 1. Non arrogans videri arbitror, si inter filios suscipiam affectum docendi; cum ipse humilitatis magister dixerit: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos (Psal. XXXIII, 12). In quo licet et humilitatem verecundiae ejus spectare et gratiam. Dicendo enim, timorem Domini, qui 2 communis videtur esse omnibus, expressit insigne verecundiae. Et tamen cum ipse timor initium sapientiae sit, et effector beatitudinis (quoniam timentes Deum beati sunt), praeceptorem se sapientiae edocendae, et demonstratorem beatitudinis adipiscendae, evidenter significavit.

2.

Et nos ergo ad imitandam verecundiam seduli, ad conferendam gratiam non usurpatores, quae illi Spiritus infudit sapientiae, ea per illum nobis manifestata, et visu comperta atque exemplo, vobis quasi liberis tradimus; cum jam effugere non possimus officium docendi, quod nobis refugientibus imposuit sacerdotii necessitudo: Dedit enim Deus quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores (Ephes. IV, 11).

3.

Non igitur mihi apostolorum gloriam vindico. 3 Quis enim hoc, nisi quos ipse Filius elegit Dei? Non prophetarum gratiam, non virtutem evangelistarum, non pastorum circumspectionem: sed tantummodo intentionem et diligentiam circa Scripturas divinas opto assequi, quam ultimam posuit Apostolus inter officia sanctorum, et hanc ipsam ut docendi studio possim discere. Unus enim verus magister est, qui solus non didicit quod omnes doceret: homines autem discunt prius quod doceant, et ab illo accipiunt quod aliis tradant.

4.

Quod ne ipsum quidem mihi accidit. Ego enim raptus de tribunalibus atque administrationis infulis ad sacerdotium, docere vos coepi, quod ipse non didici. Itaque factum est ut prius docere inciperem, quam discere. Discendum igitur mihi simul et docendum est; quoniam non vacavit ante discere.

CAPUT II.

Multiplex loquendo incurri periculum, cujus remedium Scriptura in silentio demonstrat esse positum.

5.

Quid autem prae caeteris debemus discere, quam tacere, ut possimus loqui: ne prius me vox condemnet mea, quam absolvat aliena; scriptum est enim: Ex verbis tuis condemnaberis (Matth. XII, 37). Quid opus est igitur ut properes periculum suscipere condemnationis, loquendo; cum tacendo possis esse tutior? Quamplures vidi loquendo peccatum incidisse, vix quemquam tacendo: ideoque tacere nosse quam loqui difficilius est. Scio loqui plerosque, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi loqui nihil prosit. Sapiens est ergo qui novit tacere. Denique Sapientia Dei dixit: Dominus dedit mihi linguam eruditionis, quando oporteat sermonem dicere (Esai. L, 4). Merito ergo sapiens qui a Domino accipit, quo tempore sibi loquendum sit. Unde bene ait Scriptura: Homo sapiens tacebit usque ad tempus (Eccli. XX, 7).

6.

Ideo sancti Domini, qui scirent quia vox hominis plerumque peccati annuntiatio est, et initium erroris humani, sermo est hominis, amabant tacere. Denique sanctus Domini ait: Dixi custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 2). Sciebat enim et legerat divinae esse protectionis, ut homo a linguae suae flagello absconderetur, et a conscientiae suae testimonio (Job V, 21). Verberamur enim tacito cogitationis nostrae opprobrio; et judicio conscientiae: verberamur etiam vocis nostrae verbere, cum loquimur ea quorum sono caeditur animus noster, et mens consauciatur. Quis autem est qui mundum cor a peccatorum habeat colluvione, aut non delinquat in lingua sua? Et ideo quia neminem videbat sanctum os servare posse ab immunditia sermonis, ipse sibi silentio legem imposuit innocentiae; 4 ut tacendo culpam declinaret, quam vix effugere posset loquendo. 7. Audiamus ergo cautionis magistrum: Dixi, custodiam vias meas, hoc est, dixi mihi, tacito cogitationis praecepto indixi mihi, ut custodirem vias meas. Aliae sunt viae quas debemus sequi, aliae quas custodire: sequi vias Domini, custodire nostras; ne in culpam dirigant. Potes autem custodire, si non cito loquaris. Lex dicit: Audi, Israel, Dominum Deum tuum (Deut. VI, 3). Non dixit, loquere, sed audi. Ideo Eva lapsa est, quia locuta est viro, quod non audierat a Domino Deo suo. Prima vox Dei dicit tibi: Audi. Si audias, custodis vias tuas: et si lapsus es, cito corrigis. In quo enim corrigit juvenior viam suam, nisi in custodiendo verba Domini (Psal. CXVIII, 9)? Tace ergo prius, et audi, ut non delinquas in lingua tua. 8. Grave malum ut aliquis ore suo condemnetur. Etenim si pro otioso verbo reddet unusquisque rationem (Matth. XII, 36), quanto magis pro verbo impuritatis et turpitudinis! Graviora enim sunt verba praecipitationis quam otiosa. Ergo, si pro otioso verbo ratio poscitur, quanto magis pro sermone impietatis poena exsolvitur!

CAPUT III.

Non perpetuum nec otiosum esse debere silentium: et quo pacto custodia cordi ac ori contra inordinatos affectus adhibenda sit.

9.

Quid igitur? Mutos nos esse oportet? Minime. Est enim tempus tacendi, et est tempus loquendi (Eccles. III, 7). Deinde si pro otioso verbo reddimus rationem, videamus ne reddamus et pro otioso silentio. Est enim et negotiosum silentium; ut erat Susannae, quae plus egit tacendo, quam si esset locuta (Dan. XIII, 3). Tacendo enim apud homines, locuta est Deo: nec ullum majus indicium suae castitatis invenit, quam silentium. Conscientia loquebatur, ubi vox non audiebatur: nec quaerebat pro se hominum judicium, quae habebat Domini testimonium. Ab illo igitur volebat absolvi, quem sciebat nullo modo posse falli. Ipse Dominus in Evangelio (Matth. XXVI, 63) tacens operabatur salutem hominum. Recte ergo David non silentium sibi indixit perpetuum, sed custodiam. 10. Custodiamus ergo cor nostrum, custodiamus os nostrum; utrumque enim scriptum est: hic, ut os custodiamus, alibi tibi dicitur: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Si custodiebat David, tu non custodies? Si immunda labia habebat Esaias, qui dixit: O miser ego, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam (Esai. VI, 5): si propheta Domini immunda habebat labia, quomodo nos munda habemus? 11. Et cui, nisi unicuique nostrum scriptum est: Sepi possessionem tuam spinis . . . et argentum 5 et aurum tuum alliga, et ori tuo fac ostium et vectem, et verbis tuis jugum et stateram (Eccli. XXVIII, 28, 29)? Possessio tua mens tua est: aurum tuum cor tuum est: argentum tuum eloquium tuum est: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Bona etiam possessio mens bona. Denique possessio pretiosa homo mundus. Sepi ergo hanc possessionem, et circumvallato cogitationibus, munito spinis, sollicitudinibus; ne in eam irruant, et captivam ducant irrationabiles corporis passiones, ne incursent motus graves, ne diripiant vindemiam ejus, transeuntes viam. Custodi interiorem hominem tuum. Noli eum quasi vilem negligere ac fastidire, quia pretiosa possessio est. Et merito pretiosa, cujus fructus non caducus et temporalis, sed stabilis atque aeternae salutis est. Cole ergo possessionem tuam, ut sint tibi agri.

12.

Alliga sermonem tuum, ne luxuriet, ne lasciviat, et multiloquio peccata sibi colligat. Sit restrictior, et ripis suis coerceatur. Cito lutum colligit amnis exundans. Alliga sensum tuum, non sit remissus ac defluus, ne dicatur de te: Non est malagma apponere, neque oleum, neque alligaturam (Esai. I, 6). Habet suas habenas mentis sobrietas, quibus regitur et gubernatur. 13. Sit ori tuo ostium, ut claudatur ubi oportet: et obseretur diligentius; ne quis in iracundiam excitet vocem tuam, et contumeliam rependas contumeliae. Audisti hodie lectum: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV, 5). Ergo etsi irascimur, quia affectus naturae est, non potestatis; malum sermonem non proferamus de ore nostro, ne in culpam ruamus: sed jugum sit verbis tuis et statera, hoc est, humilitas atque mensura; ut lingua tua menti subdita sit. Restringatur habenae vinculis, frenos habeat suos, quibus revocari possit ad mensuram: sermones proferat libra examinatos justitiae: ut sit gravitas in sensu, in sermone pondus, atque in verbis modus.

CAPUT IV.

Eadem custodia prospicitur, ne a pravis motibus, sed a recta ratione prodeat oratio: in qua potissimum nobis diabolus insidiatur.

14.

Haec si custodiat aliquis, fit mitis, mansuetus, modestus. Custodiendo enim os suum, et retinendo linguam suam, nec prius loquendo quam interroget, et expendat atque examinet verba sua, si dicendum hoc, si dicendum adversus hunc, si tempus sermonis hujus est: is profecto exercet modestiam, ac mansuetudinem, et patientiam; ut non ex indignatione et ira in sermonem erumpat, non alicujus passionis indicium det in verbis suis, non ardorem libidinis flammare in sermone suo indicet, 6 et inesse dictis suis stimulos iracundiae: ne sermo postremo qui commendare interiora debet, vitium aliquod esse in moribus, aperiat et prodat. 15. Tunc enim maxime insidiatur adversarius, quando videt nobis passiones aliquas generari: tunc fomites movet, laqueos parat. Unde non immerito, sicut audisti hodie legi, Propheta dicit: Quia ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero (Psal. XC, 3). Symmachus irritationis verbum dixit, alii perturbationis. Laqueus adversarii est sermo noster: sed etiam ipse non minus adversarius nobis. Loquimur plerumque quod excipiat inimicus, et quasi nostro gladio nos vulneret. Quanto tolerabilius est alieno gladio, quam nostro perire! 16. Explorat ergo adversarius nostra arma, et concutit sua tela. Si viderit moveri me, inserit aculeos suos, ut seminaria jurgiorum excitet. Si emisero verbum indecorum, laqueum suum stringit. Interdum mihi quasi escam proponit vindictae possibilitatem; ut dum vindicari cupio, ipse me inseram laqueo, et nodum mortis astringam mihi. Si quis ergo hunc adversarium sentit praesentem esse, tunc magis custodiam adhibere debet ori suo, ne det locum adversario: sed non multi hunc vident.

CAPUT V.

Contra visibilem etiam adversarium, cum nos instigat, utendum silentio, cujus unius ope superiores evadimus, et humilitatem quae exhibenda adversus omnes, conservamus.

17.

Sed etiam ille cavendus est, qui videri potest, quicumque irritat, quicumque incitat, quicumque exasperat, quicumque incentiva luxuriae aut libidinis suggerit. Quando ergo aliquis nobis conviciatur, lacessit, ad violentiam provocat, ad jurgium vocat: tunc silentium exerceamus, tunc muti fieri non erubescamus. Peccator est enim qui nos provocat, qui injuriam facit, et nos similes sui fieri desiderat. 18. Denique si taceas, si dissimules, solet dicere: Quid taces? Loquere, si audes. Sed non audes: mutus es, elinguem te feci. Si ergo taceas, plus rumpitur: victum sese putat, irrisum, posthabitum atque illusum. Si respondeas, superiorem se factum arbitratur, quia parem invenit. Si enim taceas, dicetur: Ille conviciatus est, hunc contempsit iste. Si referas contumeliam, dicetur: Ambo conviciati sunt. Uterque condemnatur, nemo absolvitur. Ergo illius est studium, ut irritet, ut similia illi loquar, similia agam: justi est autem dissimulare, nihil loqui, tenere bonae fructum conscientiae, plus committere bonorum judicio, quam criminantis insolentiae, 7 contentum esse gravitate morum suorum. Hoc est enim silere a bonis; quia bene sibi conscius, falsis non debet moveri: nec aestimare plus ponderis in alieno esse convicio, quam in suo testimonio. 19. Ita fit ut etiam humilitatem custodiat. Si autem nolit humilior videri, talia tractat, et dicit ipse secum: Hic ergo ut me contemnat, et in conspectu meo loquatur talia adversum me, quasi non possim ego ei aperire os meum? Cur non etiam ergo dicam, in quibus eum moestificare possim? Hic ergo ut mihi injurias faciat, quasi vir non sim, quasi vindicare me non possim? Hic ut me criminetur, quasi ego non possim graviora in eum componere? 20. Qui talia dicit, non est mitis atque humilis, non est sine tentatione. Tentator eum exagitat, ipse ei tales opiniones inserit. Plerumque adhibet hominem, atque apponit nequam spiritus, qui haec illi dicat: sed tu in petra fixum vestigium tene. Etsi servus convicium dicat, justus tacet; etsi infirmus contumeliam faciat, justus tacet: etsi pauper criminetur, justus non respondet. Haec sunt arma justi, ut cedendo vincat. Sicut periti jaculandi cedentes solent vincere, et fugientes gravioribus sequentem vulnerare ictibus.

CAPUT VI.

Hac in re silentium atque humilitatem David imitanda esse, ne digni videamur injuria.

21.

Quid enim opus est moveri, cum audimus convicia? Cur non imitamur dicentem: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII, 3)? An hoc dixit tantummodo, non etiam fecit David? Immo et fecit (II Reg. XVI, 6 et seq.). Nam cum ei conviciaretur Semei filius Jemini, tacebat David: et quamvis septus armatis, non retorquebat convicium, non ultionem quaerebat, eousque ut dicenti sibi Sarviae filio quod vindicare in eum vellet, non permiserit. Ibat ergo tamquam mutus et humiliatus, ibat tacens, nec movebatur, cum vir appellaretur sanguinis, qui erat conscius propriae mansuetudinis. Non ergo movebatur conviciis, cui abundabat bonorum operum conscientia.

22. Itaque is qui cito injuria movetur, facit se dignum videri contumelia, dum vult ea indignus probari. Melior est itaque qui contemnit injuriam, quam qui dolet; qui enim contemnit, quasi non sentiat, ita despicit: qui autem dolet, quasi senserit, torquetur. 8

CAPUT VII.

Quam pulchre prooemii loco usurpatus fuerit psalmus XXXVIII, quo inductus Vir sanctus de Officiis scribere constituit: idque potiori jure quam olim Cicero ad filium, et quam ob causam.

23.

Neque improvide ad vos filios meos scribens, hujus psalmi prooemio (Psal. XXXVIII, 1) usus sum. Quem psalmum propheta David sancto Idithum canendum dedit, ego vobis tenendum suadeo, delectatus ejus sensu profundo et virtute sententiarum. Advertimus enim ex his quae breviter libavimus, et silendi patientiam, et opportunitatem loquendi, et in posterioribus (Ibid., 8) contemptum divitiarum, quae maxima virtutum fundamenta sunt, hoc psalmo doceri. Dum igitur hunc psalmum considero, successit animo de Officiis scribere. 24. De quibus etiamsi quidam Philosophiae studentes scripserint, ut Panaetius, et filius ejus apud Graecos, Tullius apud Latinos; non alienum duxi a nostro munere, ut etiam ipse scriberem. Et sicut Tullius ad erudiendum filium, ita ego quoque ad vos informandos filios meos; neque enim minus vos diligo quos in Evangelio genui, quam si conjugio suscepissem. Non enim vehementior est natura ad diligendum, quam gratia. Plus certe diligere debemus quos perpetuo nobiscum putamus futuros, quam quos in hoc tantum saeculo. Illi degeneres nascuntur frequenter, qui dedeceant patrem: vos ante elegimus, ut diligamus. Itaque illi necessitate diliguntur, quae non satis idonea atque diuturna est ad perpetuitatem diligendi magistra: vos judicio, quo magnum charitatis pondus ad vim diligendi adjungitur, probare quos diligas, et diligere quos elegeris.

CAPUT VIII.

Nomen Officii, non solum philosophis, sed etiam scriptoribus sacris usitatum esse; et unde hoc deductum?

25. Ergo quoniam personae conveniunt, videamus utrum res ipsa conveniat scribere de Officiis: et utrum hoc nomen philosophorum tantummodo scholae aptum sit, an etiam in Scripturis reperiatur divinis. Pulchre itaque dum legimus hodie Evangelium (quasi adhortaretur ad scribendum) Spiritus sanctus obtulit nobis lectionem, qua confirmaremur etiam in nobis Officium dici posse. Nam cum Zacharias sacerdos obmutuisset in templo, et loqui non posset: Factum est, inquit, ut impleti sunt dies Officii ejus, abiit in domum suam (Luc. I, 23). Legimus igitur Officium dici a nobis posse. 9 26. Nec ratio ipsa abhorret, quandoquidem Officium ab efficiendo dictum putamus, quasi efficium: sed propter decorem sermonis una immutata littera, officium nuncupari: vel certe, ut ea agas, quae nulli officiant, prosint omnibus.

CAPUT IX.

Officium ab honesto et utili, nec non ab amborum inter se comparatione desumi: sed a Christianis nihil quod ad futuram vitam non conferat, honestum aut utile agnosci; atque adeo non supervacaneum fore hunc de Officio tractatum.

27.

Officia autem ab honesto et utili duci existimaverunt, et de iis duobus eligere quid praestet: deinde incidere ut duo concurrant honesta, et duo utilia; et quaeratur quid honestius, et quid utilius. Primum igitur in tres partes Officium dividitur: honestum, et utile, et quid praestantius. Deinde haec tria in quinque genera diviserunt, in duo honesta, et duo utilia, et eligendi judicium. Prima pertinere dicunt ad decus honestatemque vitae, secunda ad vitae commoda, copias, opes, facultates: de iis eligendis subesse judicium. Haec illi. 28. Nos autem nihil omnino nisi quod deceat et honestum sit, futurorum magis quam praesentium metimur formula: nihilque utile nisi quod ad vitae illius aeternae prosit gratiam definimus, non quod ad delectationem praesentis. Neque aliqua commoda in facultatibus et copiis opum constituimus: sed incommoda haec putamus, si non rejiciantur; eaque oneri cum sint aestimari magis, quam dispendio cum erogantur.

29.

Non superfluum igitur scriptionis nostrae est opus, quia Officium diversa aestimamus regula atque illi aestimaverunt. Illi saeculi commoda in bonis ducunt, nos haec etiam in detrimentis; quoniam qui hic recipit bona, ut ille dives, illic cruciatur: et Lazarus qui mala hic pertulit, illic consolationem invenit (Luc. XVI, 25). Deinde qui illa non legunt, nostra legent si volent: qui non sermonum supellectilem, neque artem dicendi; sed simplicem rerum exquirunt gratiam.

CAPUT X.

Prius sacris litteris decorum quam in philosophorum libris frequentatum esse: Pythagoram silentii sui legem mutuatum a Davide: sed hujus tamen praestare disciplinam; cum primum officium sit loquendi modus.

30. Decorum autem in nostris Scripturis primo constitui loco (quod Graece πρέπον 10 dicitur) instruimur et docemur, legentes: Te decet hymnus, Deus, in Sion (Psal. LXIV, 2): vel Graece, Σοὶ πρέπει ὑμνὸς ὦ Θεὸς, ἐν Σίων. Et Apostolus ait: Loquere quae decent sanam doctrinam (Tit. II, 1). Et alibi: Decebat autem eum per quem omnia, et propter quem omnia, multis filiis in gloriam adductis, ducem salutis eorum per passionem consummari (Hebr. II, 10). 31. Numquid prior Panaetius, numquid Aristoteles, qui et ipse disputavit de Officio, quam David; cum et ipse Pythagoras, qui legitur Socrate antiquior, prophetam secutus David (Psal. XXXVIII, 2 et seq.), legem silentii dederit suis? Sed ille ut per quinquennium discipulis usum inhiberet loquendi: David autem non ut naturae munus imminueret; sed ut custodiam proferendi sermonis doceret. Et Pythagoras quidem ut non loquendo loqui doceret, David ut loquendo magis disceremus loqui. Quomodo enim sine exercitio doctrina, aut sine usu profectus?

32.

Qui disciplinam bellicam vult assequi, quotidie exercetur armis, et tamquam in procinctu positus praeludit praelium, et velut coram posito praetendit hoste: atque ad peritiam viresque jaculandi, vel suos explorat lacertos, vel adversariorum declinat ictus, et vigilanti exit obtutu. Qui navim in mari regere gubernaculis studet, vel remis ducere, prius in fluvio praeludit. Qui canendi suavitatem et vocis affectant praestantiam, prius sensim canendo vocem excitant. Et qui viribus corporis, legitimoque luctandi certamine coronam petunt, quotidiano usu palaestrae durantes membra, nutrientes patientiam, laborem assuescunt. 33. Haec ipsa natura nos in parvulis docet, quod prius sonos meditantur loquendi, ut loqui discant. Itaque sonus exercitatio quaedam et palaestra vocis est. Ita ergo et qui volunt discere cautionem loquendi, quod naturae est, non negent: quod custodiae est, exerceant; ut qui in specula sunt, speculando intendant, non dormiendo. Omnis enim res propriis ac domesticis exercitiis augetur. 34. Ergo David tacebat non semper, sed pro tempore: non jugiter, neque omnibus; sed irritanti adversario, provocanti peccatori non respondebat. Et, sicut alibi ait (Psal. XXXVII, 13, 14), loquentes vanitatem, et cogitantes dolum, non audiebat quasi surdus, et quasi mutus non aperiebat illis os suum; quia et alibi habes: Noli respondere imprudenti ad imprudentiam ejus, ne similis illi fias (Prov. XXVI, 4).

35. Primum igitur officium est loquendi modus. Hoc sacrificium laudis Deo dependitur, 11 hoc reverentia exhibetur, cum Scripturae divinae leguntur, hoc honorantur parentes. Scio loqui plerosque, cum tacere nesciant. Rarum est tacere quemquam, cum sibi non prosit loqui. Sapiens ut loquatur, multa prius considerat, quid dicat, aut cui dicat, quo in loco, et tempore. Est ergo et tacendi et loquendi modus: est etiam facti modus. Pulchrum igitur tenere mensuram officii.

CAPUT XI.

Officium omne, aut medium, aut perfectum esse Scripturae testimoniis ostenditur: cui subjungitur misericordiae laus, atque ad eam exhortatio.

36. Officium autem omne aut medium, aut perfectum est, quod aeque Scripturarum auctoritate probare possumus. Habemus etenim in Evangelio dixisse Dominum: Si vis in vitam aeternam venire, serva mandata. Dixit ille? Quae? Jesus autem dixit illi: Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices: honora patrem et matrem: et, Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XIX, 17 et seq.). Haec sunt media officia, quibus aliquid deest. 37.

Denique dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a juventute mea, quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia bona tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Ibid., XX, 21). Et supra (Matth. V, 44, 45) ita est scriptum, ubi diligendos inimicos, et orandum dicit pro calumniantibus et persequentibus nos, et benedicere maledicentes; hoc nos facere debemus, si volumus perfecti esse, sicut Pater noster qui in coelo est, qui super bonos et malos solem jubet radios suos fundere, et pluvia et rore terras universorum sine ulla discretione pinguescere. Hoc est igitur perfectum officium, quod κατόρθωμα dixerunt Graeci, quo corriguntur omnia, quae aliquos potuerunt lapsus habere. 38. Bona etiam misericordia, quae et ipsa perfectos facit, quia imitatur perfectum Patrem. Nihil tam commendat Christianam animam quam misericordia. Primum in pauperes, ut communes judices partus naturae, quae omnibus ad usum generat fructus terrarum; ut quod habes, largiaris pauperi, et consortem et conformem tuum adjuves. Tu nummum largiris, ille vitam accipit: tu pecuniam das, ille substantiam suam aestimat. Tuus denarius, census illius est.

39. Ad haec plus ille tibi confert, cum sit debitor salutis. Si nudum vestias, te ipsum induis justitiam. Si peregrinum sub tectum inducas tuum, si suscipias egentem: ille tibi acquirit sanctorum amicitias et aeterna tabernacula. Non mediocris ista gratia. Corporalia seminas, et recipis spiritalia. Miraris judicium Domini de sancto Job? Mirare virtutem ejus, qui poterat dicere: 12 Oculus eram caecorum, pes claudorum. Ego eram infirmorum pater, velleribus agnorum meorum calefacti sunt humeri eorum. Foris non habitabat peregrinus: ostium autem meum omni venienti patebat (Job XXIX, 15, 16). Beatus plane, de cujus domo numquam vacuo sinu pauper exivit; neque enim quisquam magis beatus, quam qui intelligit super pauperis necessitatem et infirmi atque inopis aerumnam. In die judicii habebit salutem a Domino, quem habebit suae debitorem misericordiae.

CAPUT XII.

Ne quis ab exercenda misericordia revocetur, ostenditur Deum curare actus hominum, et quemlibet improbum in ipsa opum affluentia miserum esse Jobi auctoritate demonstratur.

40. Sed plerique revocantur ab officio dispensatricis misericordiae, dum putant hominis actus non curare Dominum, aut nescire eum quid in occultis geramus, quid teneat nostra conscientia: aut judicium ejus nequaquam justum videri, quando peccatores divitiis abundare vident, gaudere honoribus, sanitate, liberis: contra autem, justos inopes degere, inhonoros, sine liberis, infirmos corpore, luctu frequenti. 41. Nec mediocris ea quaestio, quando quidem tres illi reges amici Job, propterea eum peccatorem pronuntiabant, quia inopem factum ex divite, orbatum liberis ex fecundo parente, perfusum ulceribus, inhorrentemque vibicibus, exaratum vulneribus a capite usque ad pedes videbant (Job. IV, 3, 11, 14 et seq.). Quibus hanc sanctus Job proponit assertionem: Si ego propter peccata mea haec patior, Cur impii vivunt? Inveteraverunt autem, et in divitiis semen eorum secundum voluntatem, filii eorum in oculis, domus ipsorum abundant, timor autem nusquam: Flagellum autem a Domino non est in ipsis (Job XXI, 7 et seq.).

42.

Haec videns infirmus corde exagitatur, et studium avertit suum. Cujus dicturus sermones, ante sanctus praemisit Job, dicens: Portate me, ego autem loquar, deinde videte me. Nam et si arguor, quasi homo arguor. Portate ergo onus sermonum meorum (Ibid., 1 et seq.). Dicturus enim sum quod non probo: sed ad vos redarguendos proferam sermonis iniquos. Aut certe; quia ita est versus. Quid autem? Numquid ab homine arguor? hoc est, homo me non potest redarguere quia peccavi, etsi argui dignus sum; quia non ex evidenti culpa me arguitis, sed ex injuriis aestimatis merita delictorum. Videns ergo infirmus abundare injustos successibus prosperis, se autem alteri, dicit Domino: Discede a me, vias tuas scire nolo (Ibid., 14). Quid prodest, quia servivimus ipsi: aut quae utilitas, quia occurrimus ipsi? In manibus ipsorum omnia bona, opera autem impiorum non videt. 43. Laudatur in Platone, quod in Politia sua 13 posuit eum qui contra justitiam disputandi partes recepisset, postulare veniam dictorum quae non probaret, et veri inveniendi atque examinandae disputationis gratia, illam sibi impositam personam dicere. Quod eousque Tullius probavit, ut ipse in libris quos scripsit de Republica, in eam sententiam dicendum putaverit.

44.

Quanto antiquior illis Job, qui haec primus reperit, nec eloquentiae phalerandae gratia, sed veritatis probandae, praemittenda aestimavit? Statimque ipse quaestionem enodem reddidit, subjiciens quod exstinguatur lucerna impiorum, et futura sit eorum eversio (Job. XXI, 17): non falli Deum doctorem sapientiae et disciplinae, sed esse veritatis judicem (Ibidem, 22): et ideo non secundum forensem abundantiam aestimandam beatitudinem singulorum; sed secundum interiorem conscientiam, quae innocentium et flagitiosorum merita discernit, vera atque incorrupta poenarum praemiorumque arbitra. Moritur innocens in potestate simplicitatis suae, in abundantia propriae voluntatis, sicut adipe repletam animam gerens (Ibid., 23 et seq.). At vero peccator quamvis foris abundet, deliciis diffluat, et odoribus fragret, in amaritudine animae suae vitam exigit, et ultimum diem claudit, nihil secum eorum quae epulatus fuerit, boni referens: nihil secum auferens, nisi scelerum suorum pretia.

45.

Haec cogitans nega, si potes, divini esse judicii remunerationem. Ille suo affectu beatus, hic miser: ille suo judicio absolutus, hic reus: ille in exitu laetus, hic moerens. Cui absolvi potest, qui nec sibi innocens est? Dicite, inquit, mihi, ubi est protectio tabernaculorum ejus (Job XXI, 28)? Signum ejus non invenietur. Vita etenim facinorosi, ut somnium. Aperuit oculos, transivit requies ejus, evanuit delectatio: licet ipsa quae videtur, etiam dum vivunt, impiorum requies in inferno sit: viventes enim in inferna descendunt. 46. Vides convivium peccatoris, interroga conscientiam ejus. Nonne gravius omnibus fetet sepulcris? Intueris laetitiam ejus, et salubritatem miraris corporis filiorum atque opum abundantiam: introspice ulcera et vibices animae ejus, et cordis moestitudinem. Nam de opibus quid loquar, cum legeris: Quia non in abundantia est vita ejus (Luc. XII, 15): cum scias quia etsi tibi videatur dives, sibi pauper est, et tuum judicium 14 suo refellat? De multitudine quoque filiorum, et de indolentia quid loquar; cum se ipse lugeat, et sine haerede futurum judicet, cum imitatores sui successores suos esse nolit? Nulla enim haereditas peccatoris. Ergo impius ipse sibi poena est: justus autem ipse sibi gratia; et utrique aut bonorum aut malorum operum merces ex se ipso solvitur.

CAPUT XIII.

Refelluntur philosophorum opiniones qui Deo vel mundi totius, vel alicujus ex ejus partibus curam abjudicant.

47. Sed revertamur ad propositum, ne divisionem factam praeteriisse videamur, quia occurrimus opinioni eorum qui videntes sceleratos quosque divites, laetos, honoratos, potentes, cum plerique justorum egeant, atque infirmi sint, putant vel nihil Deum curare de nobis, ut Epicurei dicunt: vel nescire actus hominum, ut flagitiosi putant: vel si scit omnia, iniquum esse judicem; ut bonos egere patiatur, abundare improbos. Nec superfluus velut quidam excursus fuit, ut opinioni hujusmodi ipsorum affectus responderet, quos beatos judicant, cum ipsi se miseros putent. Arbitratus enim sum quod ipsi sibi facilius quam nobis crederent. 48. Quo decurso, proclive aestimo, ut refellam caetera. Et primo eorum assertionem, qui Deum putant curam mundi nequaquam habere, sicut Aristoteles asserit usque ad lunam ejus descendere providentiam. Et quis operator negligat operis sui curam? Quis deserat et destituat quod ipse condendum putavit? Si injuria est regere, nonne est major injuria fecisse; cum aliquid non fecisse nulla injustitia sit, non curare quod feceris, summa inclementia?

49.

Quod si aut Deum creatorem suum abnegant, aut ferarum et bestiarum se haberi numero censent: quid de illis dicamus, qui hac se condemnant injuria? Per omnia Deum ire ipsi asserunt, et omnia in virtute ejus consistere, vim et majestatem ejus per omnia elementa penetrare, terras, coelum, maria: et putant injuriam ejus, si mentem hominis qua nihil nobis ipse praestantius dedit, penetret, et divinae majestatis ingrediatur scientia? 50. Sed horum magistrum velut ebrium, et 15 voluptatis patronum, ipsi qui putantur sobrii, irrident philosophi? Nam de Aristotelis opinione quid loquar, qui putat Deum suis contentum esse finibus, et praescripto regni modo degere, ut poetarum loquuntur fabulae, qui mundum inter tres ferunt esse divisum; ut alii coelum, alii mare, alii inferna coercenda imperio, sorte obvenerint: eosque cavere ne usurpata alienarum partium sollicitudine, inter se bellum excitent. Similiter ergo asserit quod terrarum curam non habeat, sicut maris vel inferni non habet. Et quomodo ipsi excludunt quos sequuntur, poetas?

CAPUT XIV.

Dei cognitionem nihil fugere et Scripturarum testimoniis, et solis comprobatur exemplo, qui licet creatura sit, tamen vel lumine, vel calore cuncta penetrat.

51.

Sequitur illa responsio, utrum Deum, si operis sui cura non praeterierit, praetereat scientia. Ergo qui plantavit aurem, non audit: qui finxit oculum, non videt, non considerat?

52.

Non praeteriit haec vana opinio sanctos prophetas. Denique David inducit eos loquentes, quos superbia inflatos asserit. Quid enim tam superbum, quam cum ipsi sub peccato sint, alios indigne ferant peccatores vivere, dicentes: Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur (Psal. XCIII, 3)? Et infra: Et dixerunt. Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Jacob. Quibus respondet propheta dicens: Intelligite nunc insipientes in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audit: et qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes, non arguit, qui docet hominem scientiam? Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Ibid. 7 et seq.). Qui ea quaecumque vana sunt deprehendit, ea quae sancta sunt, nescit, et ignorat quod ipse fecit? Potest opus suum ignorare artifex? Homo est, et in opere suo latentia deprehendit; et Deus opus suum nescit? Altius ergo profundum in opere, quam in auctore. Et fecit aliquid quod supra se esset, cujus meritum ignoraret auctor, cujus affectum nesciret arbiter? Haec illis.

53.

Caeterum nobis satis est ipsius testimonium, qui ait: Ego sum scrutans corda et renes (Jerem. XVII, 10). Et in Evangelio ait Dominus Jesus: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Luc. V, 22)? Sciebat enim quod cogitarent mala. Denique Evangelista testatur dicens: Sciebat enim Jesus cogitationes eorum (Luc. VI, 8). 54. Quorum non poterit satis movere opinio, si facta eorum consideremus. Nolunt supra se esse judicem, quem nihil fallat: nolunt ei dare occultorum scientiam, qui metuunt occulta sua prodi. Sed etiam Dominus sciens opera eorum, tradidit eos in tenebras. In nocte, inquit, erit fur. Et oculus adulteri servabit tenebras, dicens: Non considerabit me oculus: et latibulum personae posuit suae (Job XXIV, 14, 15). 16 Omnis enim qui lucem fugit, diligit tenebras, studens latere, cum Deum latere non possit, qui intra profundum abyssi, et intra hominum mentes non solum tractata, sed etiam volvenda cognoscit. Denique et ille qui dicit in Ecclesiastico: Quis videt me? Et tenebrae cooperiunt me, et parietes, quem vereor (Eccli. XXIII, 25, 26)? quamvis in lecto suo positus haec cogitet, ubi non putaverit, comprehenditur. Et erit, inquit, dedecus, quod non intellexerit timorem Dei (Ibid., 31).

55.

Quid autem tam stolidum, quam putare quod Deum quidquam praetereat; cum sol qui minister luminis est, etiam abdita penetret, et in fundamenta domus vel secreta conclavia vis caloris ejus irrumpat? Quis neget verna temperie tepefieri interiora terrarum, quas glacies hiberna constrinxerit? Norunt ergo arborum occultam vim caloris vel frigoris, adeo ut radices arborum aut urantur frigore, aut fotu solis virescant. Denique ubi clementia coeli arriserit, varios terra se fundit in fructus.

56. Si igitur radius solis fundit lumen suum super omnem terram, et in ea quae clausa sunt, se inserit, nec vectibus ferreis aut gravium valvarum obicibus, quominus penetret, impeditur; quomodo non potest intelligibilis Dei splendor in cogitationes hominum et corda semet quae ipse creavit, inserere: sed ea quae ipse fecit, non videt, et fecit ut meliora sint quae facta sunt, et potentiora, quam ipse est qui ea fecit, ut possint quando volunt, cognitionem sui operatoris latere? Tantam ergo virtutem et potestatem inseruit mentibus nostris; ut eam comprehendere cum velit, ipse non possit?

CAPUT XV.

Quibus displicet quod bonis male, et malis bene sit, eis Lazari exemplo et Pauli auctoritate ostenditur post vitam poenas ac praemia reservari.

57. Duo absolvimus et, ut arbitramur, non incongrue nobis hujusmodi cecidit disputatio. Tertium genus quaestionis residet hujusmodi: cur peccatores abundent opibus et divitiis, epulentur jugiter, sine moerore, sine luctu; justi autem egeant, et afficiantur aut conjugum amissione, aut liberorum? Quibus satisfacere debuit illa Evangelii parabola, quod dives bysso et purpura induebatur, et epulas copiosas exhibebat quotidie: pauper autem plenus ulcerum de mensa ejus colligebat reliquias. Post obitum vero utriusque, pauper erat in sinu Abrahae requiem habens, dives in suppliciis (Luc. XVI, 25). Nonne evidens est meritorum aut praemia aut supplicia post mortem manere? 58. Et recte, quia in certamine labor est, post certamen aliis victoria, aliis ignominia. Numquid priusquam cursus conficiatur, palma cuiquam datur, aut defertur corona? Merito Paulus: Certamen, inquit, bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus 17 in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed etiam his qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 7, 8). In illa, inquit, die reddet, non hic. Hic autem in laboribus, in periculis, in naufragiis, quasi athleta bonus decertabat; quia sciebat quoniam per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Ergo non potest quis praemium accipere, nisi legitime certaverit; nec est gloriosa victoria, nisi ubi fuerint laboriosa certamina.

CAPUT XVI.

Confirmato quod supra de praemiis et poenis dictum fuerat, subjungitur non mirum esse si quibus merces in futuro non destinatur, hic illi non laborent neque confligant: additurque ideo temporalia bona ipsis concedi, ne qua relinquatur excusatio.

59. Nonne injustus est, qui ante dat praemium, quam certamen fuerit absolutum? Ideoque Dominus in Evangelio ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Non dixit: Beati divites, sed pauperes. Inde incipit beatitudo judicio divino, ubi aerumna aestimatur humana. Beati qui esuriunt, quia ipsi saturabuntur. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem habebunt. Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati estis, cum vobis maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversum vos, propter justitiam. Gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in coelo (Ibid., 5 et seq.). Futuram, non praesentem: in coelo, non in terra mercedem promisit esse reddendam. Quid alibi poscis, quod alibi debetur? quid praepropere coronam exigis, antequam vincas? quid detergere pulverem? quid requiescere cupis? quid epulari gestis, antequam stadium solvatur? Adhuc populus spectat, adhuc athletae in scammate sunt, et tu jam otium petis.

60.

Sed forte dicas: Cur impii laetantur? cur luxuriantur? cur etiam ipsi non mecum laborant? Quoniam qui non subscripserint ad coronam, non tenentur ad laborem certaminis: qui in stadium non descenderint, non se perfundunt oleo, non oblinunt pulvere. Quos manet gloria, exspectat injuria. Unguentati spectare solent, non decertare: non solem, aestus, pulverem, imbresque perpeti. Dicant ergo et ipsis athletae: Venite, nobiscum laborate. Sed respondebunt spectatores: Nos hic interim de vobis judicamus: vos autem sine nobis coronae, si viceritis, gloriam vindicabitis. 61. Isti igitur qui in deliciis, qui in luxuria, rapinis, quaestibus, honoribus, studia posuerunt sua, spectatores magis sunt quam praeliatores. Habent lucrum laboris, fructum virtutis 18 non habent. Fovent otium, astutia et improbitate aggerant divitiarum acervos: sed exsolvent, seram licet, nequitiae suae poenam. Horum requies in infernis, tua vero in coelo: horum domus in sepulcro, tua in paradiso. Unde pulchre vigilare eos in tumulo Job dixit (Job. XXI, 32); quia soporem quietis habere non possunt, quem ille dormivit, qui resurrexit.


62.

Noli igitur ut parvulus sapere, ut parvulus loqui, ut parvulus cogitare, ut parvulus vindicare ea quae sunt posterioris aetatis. Perfectorum est corona. Exspecta, ut veniat quod perfectum est, quando non per speciem in aenigmate, sed facie ad faciem formam ipsam redopertae veritatis possis agnoscere. Tunc qua causa ille dives fuerit, qui erat improbus et raptor alieni, qua causa potens alius, qua causa ille abundaverit liberis, ille fultus honoribus, revelabitur. 63. Fortasse ut dicatur raptori: Dives eras, qua causa aliena rapiebas? Egestas non compulit, inopia non coegit. Nonne ideo te divitem feci, ut excusationem habere non possis? Dicatur etiam potenti: Cur non adfuisti viduae, orphanis quoque injuriam patientibus? Numquid tu infirmus eras? Numquid non poteras subvenire? Ideo te feci potentem, ut non inferres violentiam, sed repelleres. Non tibi scriptum est: Eripe injuriam accipientem (Eccli. IV, 9)? Non tibi scriptum est: Pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate (Psal. LXXXI, 4)? Dicatur etiam abundanti: Liberis, et honoribus cumulavi te, salubritatem corporis concessi tibi; cur non secutus es praecepta mea? Famule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te? Nonne ego tibi liberos dedi, honores contuli, salutem donavi; cur me negabas? Cur aestimabas quod ad scientiam meam quae gereres non pervenirent: cur tenebas dona mea, despiciebas mandata mea (Mich. VI, 3 et seq.). 64. Denique de Juda proditore haec colligere licet, qui et apostolus inter duodecim electus est, et loculos pecuniarum quas pauperibus erogaret, commissos habebat, ne videretur aut quasi inhonorus, aut quasi egenus Dominum prodidisse. Et ideo ut justificaretur in eo Dominus, haec ei contulit; ut non quasi injuria exasperatus, sed quasi praevaricatus gratiam, majori esset offensae obnoxius.

CAPUT XVII.

Adolescentis officia, et exempla eidem aetati accommoda proponuntur.

65. Quoniam igitur et poenam improbitati, et virtuti fore praemium satis claruit, de Officiis aggrediamur dicere; quae nobis ab adolescentia spectanda sunt, ut cum aetate accrescant simul. Est igitur bonorum adolescentium timorem Dei habere, deferre parentibus, honorem habere senioribus, castitatem tueri, 19 non aspernari humilitatem, diligere clementiam ac verecundiam, quae ornamento sunt minori aetati. Ut enim in senibus gravitas, in juvenibus alacritas; ita in adolescentibus verecundia, velut quadam dote commendatur naturae. 66. Erat Isaac Dominum timens, utpote Abrahae indoles, deferens patri usque adeo, ut adversus paternam voluntatem nec mortem recusaret (Gen. XXII, 9 et seq.). Joseph quoque cum somniasset quod sol et luna et stellae adorarent eum, sedulo tamen obsequio deferebat patri (Gen. XXXVII, 6 et seq.): castus ita ut ne sermonem quidem audire vellet nisi pudicum: humilis usque ad servitutem, verecundus usque ad fugam, patiens usque ad carcerem, remissor injuriae usque ad remunerationem. Cujus tanta verecundia fuit, ut comprehensus a muliere, vestem in manibus ejus fugiens mallet relinquere, quam verecundiam deponere (Gen. XXXIX, 8 et seq.). Moyses quoque et Hieremias electi a Domino, ut oracula Dei praedicarent populo, quod poterant per gratiam, excusabant per verecundiam (Exod. IV, 10; Jerem. I, 6).

CAPUT XVIII.

De partibus verecundiae: quemadmodum sermonem ac silentium temperet, pudicitiam comitetur, preces nostras Deo commendet, motibus corporeis moderetur; ubi refertur historia de duobus clericis observatu minime indigna: tum subnectitur qua ratione componendus ex eadem virtute incessus, quantave cautio ne quid inverecundum ore proferatur, aut detegatur in corpore, adhibenda sit: et haec omnia exemplis appositissimis illustrantur.

67. Pulchra igitur virtus est verecundiae, et suavis gratia, quae non solum in factis, sed etiam in ipsis spectatur sermonibus; ne modum progrediaris loquendi, ne quid indecorum sermo resonet tuus. Speculum enim mentis plerumque in verbis refulget. Ipsum vocis sonum librat modestia, ne cujusquam offendat aurem vox fortior. Denique in ipso canendi genere prima disciplina verecundia est: immo etiam in omni usu loquendi; ut sensim quis aut psallere, aut canere, aut postremo loqui incipiat; ut verecunda principia commendent processum.

68.

Silentium quoque ipsum, in quo est reliquarum virtutum otium, maximus actus verecundiae est. Denique si aut infantiae putatur aut superbiae, probro datur: si verecundiae, laudi ducitur. Tacebat in periculis Suzanna, et gravius verecundiae, quam vitae damnum putabat, nec arbitrabatur periculo pudoris tuendam salutem. Deo soli loquebatur (Dan. XIII, 35), cui poterat casta verecundia eloqui: refugiebat ora intueri virorum; est enim et in oculis verecundia, ut nec videre viros femina, nec videri velit. 69. Neque vero quisquam solius hanc laudem 20 castitatis putet. Est enim verecundia pudicitiae comes, cujus societate castitas ipsa tutior est. Bonus enim regendae castitatis pudor est comes: qui si se praetendat ad ea quae prima pericula sunt, pudicitiam temerari non sinat. Hic primus in ipso cognitionis ingressu, Domini matrem commendat legentibus, et tamquam testis locuples, dignam quae ad tale munus eligeretur, astruit: quod in cubiculo, quod sola, quod salutata ab angelo tacet, et mota est in introitu ejus, quod ad virilis sexus speciem peregrinam turbatur aspectus Virginis (Luc. I, 20 et seq.). Itaque quamvis esset humilis, prae verecundia tamen salutantem non resalutavit, nec ullum responsum retulit, nisi ubi de suscipienda Domini generatione cognovit; ut qualitatem effectus disceret, non ut sermonem referret.

70.

In ipsa oratione nostra multum verecundia placet, multum conciliat gratiae apud Deum nostrum. Nonne haec praetulit Publicanum, et commendavit enim qui nec oculos suos audebat ad coelum levare? Ideo justificatur magis Domini judicio, quam ille Pharisaeus, quem deformavit praesumptio (Luc. XVIII, 13, 14). Ideoque oremus in incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples, ut ait Petrus (I Petr. III, 4). Magna igitur modestia, quae cum sit etiam sui juris remissior, nihil sibi usurpans, nihil vindicans, et quodammodo intra vires suas contractior, dives est apud Deum, apud quem nemo dives. Dives est modestia, quia portio Dei est. Paulus quoque orationem deferri praecepit cum verecundia et sobrietate. Primam hanc et quasi praeviam vult esse orationis futurae, ut non glorietur peccatoris oratio: sed quasi colore pudoris obducta, quo plus defert verecundiae de recordatione delicti, hoc uberiorem mereatur gratiam (Tim. II, 9). 71. Est etiam in ipso motu, gestu, incessu tenenda verecundia. Habitus enim mentis in corporis statu cernitur. Hinc homo cordis nostri absconditus, aut levior, aut jactantior, aut turbidior: aut contra gravior, et constantior, et purior, et maturior aestimatur. Itaque vox quaedam est animi, corporis motus.

72.

Meministis, filii, quemdam amicum, cum sedulis se videretur commendare officiis; hoc solo tamen in clerum a me non receptum, quod gestus ejus plurimum dedeceret: alterum quoque cum in clero reperissem, jussisse me ne umquam praeiret mihi; quia velut quodam insolentis incessus verbere oculos feriret meos. Idque dixi, cum redderetur post offensam muneri. Hoc solum excepi, nec fefellit sententia; uterque enim ab Ecclesia recessit, ut qualis incessu prodebatur, talis perfidia animi demonstraretur. Namque alter Arianae infestationis tempore, fidem deseruit: alter pecuniae studio, ne judicium subiret sacerdotale, se nostrum negavit. 21 Lucebat in illorum incessu imago levitatis, species quaedam scurrarum percursantium.

73.

Sunt etiam qui sensim ambulando imitantur histrionicos gestus, et quasi quaedam fercula pomparum, et statuarum motus nutantium, ut quotiescumque gradum transferunt, modulos quosdam servare videantur. 74. Nec cursim ambulare honestum arbitror, nisi cum causa exigit alicujus periculi, vel justa necessitas. Nam plerumque festinantes anbelos videmus torquere ora, quibus si causa desit festinationis necessariae, naevus est justae offensionis. Sed non de his dico, quibus rara properatio ex causa nascitur: sed quibus jugis et continua in naturam vertitur. Nec in illis ego tamquam simulacrorum effigies probo, nec in istis tamquam excussorum ruinas.

75.

Est etiam gressus probabilis, in quo sit species auctoritatis, gravitatisque pondus, tranquillitatis vestigium; ita tamen si studium desit atque affectatio, sed motus sit purus ac simplex; nihil enim fucatum placet. Motum natura informet. Si quid sane in natura vitii est, industria emendet; ut ars desit, non desit correctio. 76. Quod si etiam ista spectantur altius, quanto magis cavendum est ne quid turpe ore exeat; hoc enim graviter coinquinat hominem. Non enim cibus coinquinat, sed injusta obtrectatio, sed verborum obscoenitas. Haec etiam vulgo pudori sunt. In nostro vero officio nullum verbum quod inhoneste cadat, non incutiat verecundiam. Et non solum nihil ipsi indecorum loqui, sed ne aurem quidem debemus hujusmodi praebere dictis: sicut Joseph ne incongrua suae audiret verecundiae, veste fugit relicta (Gen. XXXIX, 12); quoniam quem delectat audire, alterum loqui provocat.

77.

Intelligere quoque quod turpe sit, pudori maximo est. Spectare vero si quid hujusmodi fortuitu accidat, quanti horroris est! Quod ergo in aliis displicet, numquid potest in se ipso placere? nec ipsa natura nos docet? quae perfecte quidem omnes partes nostri corporis explicavit; ut et necessitati consuleret, et gratiam venustaret. Sed tamen eas quae decorae ad aspectum forent, in quibus formae apex quasi in arce quadam locatus, et figurae suavitas, et 22 vultus specie semineret, operandique usus esset paratior, obvias atque apertas reliquit: eas vero in quibus esset naturalis obsequium necessitatis, ne deforme sui praeberent spectaculum, partim tamquam in ipso amandavit atque abscondit corpore, partim docuit et suasit tegendas.


78.

Nonne igitur ipsa natura est magistra verecundiae? Cujus exemplo modestia hominum (quam a modo scientiae quid deceret appellatam arbitror) id quod in hac nostri corporis fabrica abditum reperit, operuit et texit; ut ostium illud quod ex transverso faciendum in arca illa Noe justo dictum est (Gen. 6, 16); in qua vel Ecclesiae, vel nostri figura est corporis: per quod ostium egeruntur reliquiae ciborum. Ergo naturae opifex sic nostrae studuit verecundiae, sic decorum illud et honestum in nostro custodivit corpore, ut ductus quosdam atque exitus cuniculorum nostrorum post tergum relegaret, atque ab aspectu nostro averteret, ne purgatio ventris visum oculorum offenderet. De quo pulchre Apostolus ait: Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora, necessariora sunt: et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his abundantiorem honorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, honestatem abundantiorem habent (I Cor. XII, 23). Etenim imitatione naturae industria auxit gratiam. Quod alio loco etiam altius interpretati sumus (Lib. I de Noe et Arca, cap. 8), ut non solum abscondamus ab oculis, verum etiam quae abscondenda accepimus, eorum indicia ususque membrorum suis appellationibus nuncupare indecorum putemus.

79.

Denique si casu aperiantur hae partes, confunditur verecundia: si studio, impudentia aestimatur. Unde et filius Noe Cham offensam retulit, quia nudatum videns patrem risit: qui autem operuerunt patrem, acceperunt benedictionis gratiam (Gen. IX, 22 et seq.). Ex quo mos vetus et in urbe Roma, et in plerisque civitatibus fuit, ut filii puberes cum parentibus, vel generi cum soceris non lavarent, ne paternae reverentiae auctoritas minueretur: licet plerique se et in lavacro quantum possunt tegant; ne vel illic ubi nudum totum est corpus, hujusmodi intecta sit portio. 80. Sacerdotes quoque veteri more, sicut in Exodo legimus, brachas accipiebant, sicut ad 23 Mosen dictum est a Domino: Et facies illis brachas lineas, ut tegatur turpitudo pudoris. A lumbis usque ad femora erunt, et habebit eas Aaron et filii ejus, cum intrabunt in tabernaculum Testimonii: et cum accedent sacrificare ad aram Sanctuarii, et non inducent super se peccatum, ne moriantur (Exod. XVIII, 42, 43). Quod nonnulli nostrorum servare adhuc feruntur: plerique spiritali interpretatione ad cautionem verecundiae et custodiam castitatis, dictum arbitrantur.

CAPUT XIX.

Decorum quomodo describatur ab Oratore: an et quantum ad virtutem conferat formositas: postremo qua cura ne quid affectatum aut effeminatum in nobis appareat, efficiendum?

81. Delectavit me diutius in partibus demorari verecundiae; quia ad vos loquebar, qui aut bona ejus ex vobis recognoscitis, aut damna ignoratis. Quae cum sit omnibus aetatibus, personis, temporibus et locis apta, tamen adolescentes, juvenilesque annos maxime decet. 82. In omni autem servandum aetate, ut deceat quod agas et conveniat, et quadret sibi ordo vitae tuae. Unde Tullius etiam ordinem putat in illo decore servari oportere: idque positum dicit in formositate, ordine, ornatu ad actionem apto: quae difficile ait loquendo explicari posse, et ideo satis esse intelligi.

83.

Formositatem autem cur posuerit, non satis intelligo; quamvis ille etiam vires corporis laudet. Nos certe in pulchritudine corporis locum virtutis non ponimus, gratiam tamen non excludimus; quia verecundia et vultus ipsos solet pudore obfundere, gratioresque reddere. Ut enim artifex in materia commodiore melius operari solet, sic verecundia in ipso quoque corporis decore plus eminet; ita tamen ut etiam ipse non sit affectatus decor corporis: sed naturalis, simplex, neglectus magis quam expetitus, non pretiosis et albentibus adjutus vestimentis sed communibus; ut honestati vel necessitati nihil desit, nihil accedat nitori. 24 84. Vox ipsa non remissa, non fracta, nihil femineum sonans, qualem multi gravitatis specie simulare consuerunt, sed formam quamdam et regulam ac succum virilem reservans. Hoc est enim pulchritudinem vivendi tenere, convenientia cuique sexui et personae reddere. Hic ordo gestorum optimus, hic ornatus ad omnem actionem accommodus. Sed ut molliculum et infractum aut vocis sonum, aut gestum corporis non probo; ita neque agrestem ac rusticum. Naturam imitemur: ejus effigies, formula disciplinae, forma honestatis est.

CAPUT XX.

Ad conservandam verecundiam intemperantium hominum consortia, convivia extraneorum, ac mulierum commercia vitanda: sed otium nostrum domi in piis honestisque studiis insumendum.

85.

Habet sane suos scopulos verecundia, non quos ipsa invehit, sed quos saepe incurrit; si intemperantium incidamus consortia, qui sub specie jucunditatis venenum infundunt bonis. Hi si assidui sunt, et maxime in convivio, ludo ac joco, enervant gravitatem illam virilem. Caveamus itaque ne dum relaxare animum volumus, solvamus omnem harmoniam, quasi concentum quemdam bonorum operum; usus enim cito inflectit naturam. 86. Unde quam prudenter factis convenire ecclesiasticis, et maxime ministrorum officiis arbitror, declinare extraneorum convivia: vel ut ipsi hospitales sitis peregrinantibus, vel ut ea cautione nullus sit opprobrio locus. Convivia quippe extraneorum occupationes habent, tum etiam epulandi produnt cupiditatem. Subrepunt etiam fabulae frequenter de saeculo ac voluptatibus: claudere aures non potes, prohibere, putatur superbiae. Subrepunt etiam praeter voluntatem pocula. Melius est tuae domui semel excuses, quam alienae frequenter: et ut ipse sobrius surgas, tamen ex aliena insolentia condemnari non debet praesentia tua.

87.

Viduarum ac virginum domos, nisi visitandi gratia, 25 juniores adire non est opus: et hoc cum senioribus, hoc est, vel cum episcopo, vel si gravior est causa, cum presbyteris. Quid necesse est ut demus saecularibus obtrectandi locum? Quid opus est ut illae quoque visitationes crebrae accipiant auctoritatem? Quid si aliqua illarum forte labatur? cur alieni lapsus subeas invidiam? Quam multos etiam fortes illecebra decepit! Quanti non dederunt errori locum, et dederunt suspicioni! 88. Cur non illa tempora, quibus ab Ecclesia vacas, lectioni impendas? Cur non Christum revisas, Christum alloquaris, Christum audias? Illum alloquimur cum oramus, illum audimus cum divina legimus oracula. Quid nobis cum alienis domibus? Una est domus, quae omnes capit. Illi potius ad nos veniant, qui nos requirunt. Quid nobis cum fabulis? Ministerium altaribus Christi, non obsequium hominibus deferendum recepimus. 89. Humiles nos esse decet, mites, mansuetos, graves, patientes, modum tenere in omnibus; ut nullum vitium esse in moribus vel tacitus vultus, vel sermo annuntiet.

CAPUT XXI.

Iracundiam priusquam oriatur, praecavendam; si oborta fuerit, reprimendam ac mitigandam: si nec id assequi valuerimus linguam saltem a conviciis coercendam; ut sint motus nostri puerilium commotionum similes. Dictum Architae memoratur, ostenditurque Davidem ipsi hac in re factis et scriptis praeivisse.

90. Caveatur iracundia, aut si praecaveri non potest, cohibeatur; mala enim illex peccati indignatio est: quae ita animum perturbat, ut rationi non relinquat locum. Primum est igitur, si fieri potest, ut morum tranquillitas usu quodam, affectione, proposito, in naturam vertatur. Deinde quoniam ita plerumque motus infixus est naturae ac moribus, ut evelli atque evitari non queat: si praevideri potuerit, ratione reprimatur. Aut si prius occupatus fuerit animus ab indignatione, quam consilio prospici ac provideri potuerit, ne occuparetur: meditare quomodo motum animi tui vincas, iracundiam temperes. Resiste irae, si potes: cede, si non potes; quia scriptum est: Date locum irae (Rom. XII, 19).

91.

Jacob fratri indignanti pie cessit (Gen. XXVII, 42 et seq.), et Rebeccae, id est, patientiae instructus consilio, abesse maluit et peregrinari, quam excitare fratris indignationem; et tunc redire, cum fratrem mitigatum putaret. Et ideo tantam apud Deum invenit gratiam. Quibus deinde obsequiis, quantis muneribus fratrem ipsum reconciliavit sibi; ut ille praereptae benedictionis non meminisset, meminisset delatae satisfactionis (Gen. XXXII, 3 et seq.)!

92.

Ergo si praevenerit et praeoccupaverit mentem tuam iracundia, et ascenderit in te, non relinquas locum tuum. Locus tuus patientia est, 26 locus tuus sapientia est, locus tuus ratio est, locus tuus sedatio indignationis est. Aut si te contumacia respondentis moverit, et perversitas impulerit ad indignationem: si non potueris mitigare mentem, reprime linguam tuam. Sic enim scriptum est: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Deinde inquire pacem, et sequere eam (Psal. XXXIII, 14, 15). Pacem illam sancti Jacob vide, qua tu primum sedato animum: si non praevalueris, frenos linguae impone tuae: deinde reconciliationis studium non praetermittas. Haec oratores saeculi de nostris usurpata in suis posuere libris: sed ille sensus hujus habet gratiam, qui prior dixit.

93.

Vitemus ergo, aut temperemus iracundiam; ne sit ejus aut in laudibus exceptio, aut in vitiis exaggeratio. Non mediocre est mitigare iracundiam: non inferius quam omnino non commoveri. Hoc nostrum est, naturae illud. Denique commotiones in pueris innoxiae sunt, quae plus habent gratiae, quam amaritudinis. Et si cito pueri inter se moventur, facile sedantur, et majori suavitate in se recurrunt. Nesciunt se subdole artificioseque tractare. Nolite hos contemnere pueros, de quibus Dominus ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut puer iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Itaque et ipse Dominus, hoc est, Dei virtus, sicut puer, cum malediceretur, non remaledixit: cum percuteretur non repercussit (I Petr. II, 23). Ita ergo te compara, ut quasi puer injuriam non teneas, malitiam non exerceas: omnia a te innocenter proficiscantur. Non consideres quid ab aliis in te revertatur. Locum tuum serva, simplicitatem et puritatem tui pectoris custodi. Noli respondere irato ad iracundiam ejus, sive imprudenti ad imprudentiam. Cito culpa culpam excutit. Si lapides teras, nonne ignis erumpit?

94.

Ferunt gentiles, ut in majus omnia verbis extollere solent Architae Tarentini dictum philosophi, quod ad villicum suum dixerit: O te infelicem, quem afflictarem, nisi iratus essem! Sed jam David et armatam dexteram in indignatione compresserat (I Reg. XXV, 32). Et quanto plus est non remaledicere, quam non vindicare? Et bellatores adversus Nabal ad ultionem paratos, Abigail deprecatione revocaverat. Unde advertimus tempestivis quoque intercessionibus non solum cedere nos, sed etiam delectari oportere. Eo usque autem delectatus est, ut benediceret intervenientem, quod ab studio vindictae revocatus foret. 95. Jam dixerat de inimicis suis: Quoniam declinaverunt in me iniquitatem, et in ira molesti erant mihi (Psal. LIV, 4). Audiamus turbatus in ira quid dixerit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Ibid., 7)? Illi ad iracundiam provocabant, hic tranquillitatem eligebat.

96.

Jam dixerat: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Moralis magister, qui naturalem affectum inflectendum magis ratione doctrinae, quam extirpandum 27 noverat, moralia docet; hoc est, Irascimini ubi culpa est, cui irasci debeatis. Non potest enim fieri, ut non rerum indignitate moveamur: alioquin non virtus, sed lentitudo et remissio judicatur. Irascimini ergo ita, ut a culpa abstineatis. Vel sic: Si irascimini, nolite peccare, sed vincite ratione iracundiam. Vel certe sic: Si irascimini, vobis irascamini, quia commoti estis, et non peccabitis. Qui enim sibi irascitur, quia cito commotus est, desinit irasci alteri: qui autem vult iram suam justam probare, plus inflammatur, et cito in culpam cadit. Melior est autem secundum Salomonem (Prov. XVI, 32), qui iracundiam continet, quam qui urbem capit; quia ira etiam fortes decipit.

97.

Cavere igitur debemus, ne in perturbationes prius incidamus, quam animos nostros ratio componat; exanimat enim mentem plerumque aut ira, aut dolor, aut formido mortis, et improviso percellit ictu. Ideo praevenire pulchrum est cogitatione, quae volvendo mentem exerceat; ne repentinis excitetur commotionibus, sed jugo quodam rationis et habenis astricta mitescat.

CAPUT XXII.

De cogitationibus, et appetitu: deque decoro sermonis in confabulatione, ac disceptatione servando.

98. Sunt autem gemini motus, hoc est, cogitationum et appetitus: alteri cogitationum, alteri appetitus: non confusi, sed discreti et dispares. Cogitationes verum exquirere, et quasi emolere muneris habent: appetitus ad aliquid impellit agendum atque excitat. Itaque ipso genere naturae suae et cogitationes tranquillitatem sedationis infundunt, et appetitus motum agendi excutit. Ita ergo informati simus, ut bonarum rerum subeat animum cogitatio: appetitus rationi obtemperet (si vere ut illud decorum custodiamus, animum volumus intendere) ne rationem excludat rei alicujus affectus: sed ratio quid honestati conveniat, examinet. 99. Et quoniam ad conservationem decori 28 spectare diximus, ut sciamus in factis dictisve quis modus: prior autem ordo loquendi quam faciendi est; sermo in duo dividitur, in colloquium familiare, et in tractatum, disceptationemque fidei atque justitiae. In utroque servandum, ne sit aliqua perturbatio: sed tamquam mitis et placidus, et benevolentiae plenus et gratiae, sine ulla sermo ducatur contumelia. Absit pertinax in familiari sermone contentio; quaestiones enim magis excitare inanes, quam utilitatis aliquid afferre solet. Disceptatio sine ira, suavitas sine amaritudine sit, monitio sine asperitate, hortatio sine offensione. Et sicut in omni actu vitae id cavere debemus, ne rationem nimius animi motus excludat, sed teneamus consilii locum: ita etiam in sermone formulam eam teneri convenit, ne aut ira excitetur, aut odium, aut cupiditatis nostrae, aut ignaviae aliqua exprimamus indicia.

100.

Sit igitur sermo hujusmodi de Scripturis maxime. Quid enim magis nos oportet loqui, quam de conversatione optima, adhortatione observationis, disciplinae custodia. Habeat caput ejus rationem et finis modum. Sermo enim taediosus iram excitat. Quam vero indecorum, ut cum omnis confabulatio habere soleat incrementum gratiae, habeat naevum offensionis? 101. Tractatus quoque de doctrina fidei, de magisterio continentiae, de disceptatione justitiae, adhortatione diligentiae, non unus semper, sed ut se dederit lectio, nobis et arripiendus est, et prout possumus, prosequendus: neque nimium prolixus, neque cito interruptus; ne vel fastidium derelinquat, vel desidiam prodat atque incuriam. Oratio pura, simplex, dilucida, atque manifesta, plena gravitatis et ponderis: non affectata elegantia, sed non intermissa gratia.

CAPUT XXIII.

Jocos etsi nonnumquam honesti sint, tamen in ecclesiasticis viris omnino proscribendos: vocem autem puram ac simplicem esse oportere.

102. Multa praeterea de ratione dicendi dant praecepta saeculares viri, quae nobis praetereunda arbitror, ut de jocandi disciplina. 29 Nam licet interdum honesta joca ac suavia sint, tamen ab ecclesiastica abhorrent regula; quoniam quae in Scripturis sanctis non reperimus, ea quemadmodum usurpare possumus? 103. Cavenda enim etiam in fabulis, ne inflectant gravitatem severioris propositi. Vae vobis, qui ridetis, quia flebitis (Luc. VI, 21)! ait Dominus: et nos ridendi materiam requirimus, ut hic ridentes, illic fleamus? Non solum profusos, sed omnes etiam jocos declinandos arbitror; nisi forte plenum suavitatis et gratiae sermonem esse, non indecorum est. 104. Nam de voce quid loquar, quam simplicem et puram esse satis arbitror: canoram autem esse naturae est, non industriae. Sit sane distincta pronuntiationis modo, et plena succi virilis; ut agrestem ac subrusticum fugiat sonum, non ut rythmum affectet scenicum, sed mysticum servet.

CAPUT XXIV.

Tria in vitae actibus observanda, nimirum ut rationi appetitus subjiciatur, ut in studiis justa servetur moderatio, denique ut suo quaeque tempore atque ordine gerantur. Quae omnia in sanctis veteris Testamenti viris adeo praefulserunt, ut manisfestum sit eos cardinalibus, quas vocant, virtutibus egregie instructos fuisse.

105. De ratione dicendi satis dictum puto, nunc de actione vitae quid congruat, consideremus. Tria autem in hoc genere spectanda cernimus: unum, ut rationi appetitus non reluctetur; hoc enim solummodo possunt officia nostra illi decoro convenire. Si enim appetitus rationi obediat, facile id quod deceat in omnibus officiis conservari potest. Deinde ne majore studio quam res ipsa est quae suscipitur, vel minore: aut parvam magno ambitu suscepisse, aut magnam inferiore destituisse videamur. Tertium de moderatione studiorum, operumque nostrorum: de ordine quoque rerum et de opportunitate temporum, non dissimulandum puto. 106. Sed primum illud quasi fundamentum est omnium, ut appetitus rationi pareat: secundum et tertium idem est, hoc est, in utroque moderatio. Vacat enim apud nos speciei liberalis, quae pulchritudo habetur, et dignitatis contemplatio. Sequitur de ordine rerum, et de opportunitate temporum. Ac per hoc tria sunt, quae videamus utrum in aliquo sanctorum consummata possimus docere.

107.

Primum ipse pater Abraham, qui ad magisterium futurae successionis informatus et instructus est, jussus, exire de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui (Gen. XII, 1 et seq.); nonne multiplicatae necessitudinis praestrictus affectu, tamen appetitum rationi obedientem praebuit? Quem enim terrae suae, cognationis, domus quoque propriae gratia non delectaret? Et hunc ergo mulcebat suorum suavitas, sed imperii coelestis 30 et remunerationis aeternae consideratio movebat amplius. Nonne considerabat uxorem imbecillem ad labores, teneram ad injurias, decoram ad incentiva insolentium, sine summo non posse duci periculo? Et tamen subire omnia, quam excusare consultius dijudicavit. Deinde cum descenderet in Aegyptum, monuit ut diceret se sororem esse, non uxorem ipsius.


108.

Adverte, quanti appetitus. Timebat uxoris pudori, timebat propriae saluti, suspectas habebat Aegyptiorum libidines; et tamen praevaluit apud eum ratio exsequendae devotionis. Consideravit enim quod Dei favore ubique tutus esse posset, offenso autem Domino, etiam domi non posset illaesus manere. Vicit igitur appetitum ratio, et obedientem sibi praestitit. 109. Capto nepote, non perterritus neque tot regum turbatus populis, bellum repetit: victoria potitus, praedae partem cujus ipse fuit auctor, recusavit (Gen. XIV, 14 et seq.). Promisso quoque sibi filio, cum consideraret emortui corporis sui vires depositas, sterilitatem conjugis, et supremam senectutem, etiam contra usum naturae Deo credidit (Gen. XV, 6).

110.

Adverte convenire omnia. Appetitus non defuit, sed repressus est: animus aequalis gerendis, qui nec magna pro vilibus, nec minora pro magnis duceret, moderatio pro negotiis, ordo rerum, opportunitas temporum, mensura verborum. Fide primus, justitia praecipuus, in praelio strenuus, in victoria non avarus, domi hospitalis, uxori sedulus. 111. Sanctum quoque ejus nepotem Jacob delectabat domi securum degere: sed mater voluit peregrinari, ut daret fraternae iracundiae locum (Gen. XXVII, 24 et seq.). Vicit appetitum consilii salubritas. Exsul domo, profugus a parentibus, ubique tamen convenientem mensuram negotiis tenuit, et temporibus opportunitatem reservavit. Acceptus domi parentibus, ut alter maturitate provocatus obsequii benedictionem daret, alter amore pio propenderet (Gen. XXV, 34). Fraterno quoque judicio praelatus, cum cibum suum fratri cedendum putasset: delectabatur utique alimento secundum naturam, sed secundum pietatem cessit petito. Pastor domino gregis fidus, socero gener sedulus, impiger in labore, in convivio parcus, in satisfactione praevius, in remuneratione largus (Gen. XXXI, 6 et seq.). Denique sic fraternam mitigavit iracundiam; ut cujus verebatur inimicitias, adipisceretur gratiam (Gen. XXXIII, 1).

112.

Quid de Joseph loquar, qui utique habebat cupiditatem libertatis, et suscepit servitii necessitatem? Quam subditus in servitute, quam in virtute constans, quam benignus in carcere, sapiens in interpretatione, in potestate moderatus, in ubertate providus, in fame justus, ordinem laudis rebus adjungens, et opportunitatem temporibus, aequitatem populis officii sui moderatione dispensans (Gen. XXXIX, 1 et seq.) ? 113. Job quoque juxta secundis, atque adversis rebus irreprehensibilis, patiens, gratus Deo atque acceptus, vexabatur doloribus, sed se consolabatur (Job. II, 3 et seq.). 31 114. David etiam fortis in bello, patiens in adversis, in Hierusalem pacificus, in victoria mansuetus, in peccato dolens, in senectute providus, rerum modos, vices temporum per singularum sonos servavit aetatum; ut mihi videatur non minus vivendi genere, quam canendi suavitate praedulcis immortalem Deo sui fudisse meriti cantilenam (I Reg. XVII). 115. Quod his viris principalium virtutum officium defuit? Quarum primo loco constituerunt prudentiam, quae in veri investigatione versatur, et scientiae plenioris infundit cupiditatem: secundo justitiam, quae suum cuique tribuit, alienum non vindicat, utilitatem propriam negligit, ut communem aequitatem custodiat: tertio fortitudinem, quae et in rebus bellicis excelsi animi magnitudine, et domi eminet, corporisque praestat viribus: quarto temperantiam, quae modum, ordinemque servat omnium, quae vel agenda, vel dicenda arbitramur.

CAPUT XXV.

Exposito cur ductum non fuerit a memoratis virtutibus exordium, easdem in veteribus Patribus exstitisse pressius demonstratur.

116. Haec forsitan aliquis dicat primo loco poni oportuisse, quoniam ab his quatuor virtutibus nascuntur officiorum genera. Sed hoc artis est, ut primo officium definiatur, postea certa in genera dividatur. Nos autem artem fugimus, exempla majorum proponimus: quae neque obscuritatem afferunt ad intelligendum, neque ad tractandum versutias. Sit igitur nobis vita majorum disciplinae speculum, non calliditatis commentarium: imitandi reverentia, non disputandi astutia.

117.

Fuit igitur in sancto Abraham primo loco prudentia, de quo dicit Scriptura: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6). Nemo enim prudens, qui Deum nescit. Denique insipiens dixit quia non est Deus (Psal. XIII, 1); nam sapiens non diceret. Quomodo enim sapiens qui non requirit auctorem suum, qui dicit lapidi: Pater meus es tu (Jerem II, 27): qui dicit diabolo, ut Manichaeus: Auctor meus es tu? Quomodo sapiens Arianus, qui mavult imperfectum auctorem habere atque degenerem, quam verum atque perfectum? Quomodo sapiens Marcion atque Eunomius, qui malunt Deum malum quam bonum habere? Quomodo sapiens, qui Deum suum non timet? Initium enim sapientiae timor Domini (Psal. CX, 9). Et alibi habes: Sapientes non declinant de ore Domini, sed tractant 32 in confessionibus suis (Prov. XXIV, 7). Simul quoque dicente Scriptura: Reputatum est ei ad justitiam; alterius virtutis ei gratiam detulit. 118. Primi igitur nostri definierunt prudentiam in veri consistere cognitione. Quis enim illorum ante Abraham, David, Salomonem? Deinde justitiam spectare ad societatem generis humani. Denique David ait: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum. Justus miseretur, justus commodat (Psal. CXI, 9). Sapienti et justo totus mundus divitiarum est. Justus communia pro suis habet, sua pro communibus. Justus se ipsum, priusquam alios, accusat. Ille enim justus, qui nec sibi parcit, et occulta sua latere non patitur. Vide quam justus Abraham. In senectute susceperat filium per repromissionem (Gen. XXII, 3 et seq.), reposcenti Domino negandum ad sacrificium, quamvis unicum, non putavit.

119.

Adverte hic omnes virtutes quatuor in uno facto. Fuit sapientiae, Deo credere, nec filii gratiam anteferre auctoris praecepto: fuit justitiae, acceptum reddere: fuit fortitudinis, appetitum ratione cohibere. Ducebat hostiam pater, interrogabat filius, tentabatur affectus patrius, sed non vincebatur. Repetebat filius appellationem paternam, compungebat paterna viscera, sed non minuebat devotionem. Accedit et quarta virtus, temperantia. Tenebat justus et pietatis modum, et exsecutionis ordinem. Denique dum sacrificio necessaria vehit, dum ignem adolet, dum filium ligat, dum gladium educit, hoc immolandi ordine meruit, ut filium reservaret. 120. Quid sapientius sancto Jacob, qui Deum vidit facie ad faciem, et meruit benedictionem (Gen. XXXII, 1 et seq.)? Quid justius, qui ea quae acquisierat, oblatis muneribus cum fratre divisit? Quid fortius, qui cum Deo luctatus est? Quid modestius eo qui modestiam ita et locis et temporibus deferebat, ut filiae injuriam mallet praetexere conjugio, quam vindicare; eo quod inter alienos positus amori potius consulendum, quam odia colligenda censebat?

121.

Noe quam sapiens, qui tantam fabricavit arcam (Gen. VI, 14 et seq.)! Quam justus, qui ad semen omnium reservatus, solus ex omnibus et praeteritae generationis superstes est factus, et auctor futurae, mundo potius et universis magis quam sibi natus! Quam fortis, ut diluvium vinceret! Quam temperans, ut diluvium toleraret! quando introiret, qua moderatione degeret, quando corvum, quando columbam dimitteret, quando 33 reciperet revertentes, quando exeundi opportunitatem captaret, agnosceret?

CAPUT XXVI.

In inquirenda veritate contra sua praecepta peccasse philosophos: Moysen vero illis sapientiorem se praebuisse. Eo majori studio enitendum ad comparandam sapientiam, quo major est ipsius dignitas, ad quam omnes ipsa natura impelluntur.

122. Itaque tractant in veri investigatione tenendum illud decorum, ut summo studio requiramus quid verum sit, non falsa pro veris ducere, non obscuris vera involvere, non superfluis vel implexis atque ambiguis occupare animum. Quid tam indecorum, quam venerari ligna, quod ipsi faciunt? Quid tam obscurum, quam de astronomia et geometria tractare, quod probant; et profundi aeris spatia metiri, coelum quoque et mare numeris includere: relinquere causas salutis, errores quaerere. 123. At non ille eruditus in omni sapientia Aegyptiorum Moyses probavit ista: sed illam sapientiam detrimentum et stultitiam judicavit, et aversus ab ea, intimo Deum quaesivit affectu; ideoque vidit, interrogavit, audivit loquentem. Quis magis sapiens quam ille quem docuit Deus, qui omnem sapientiam Aegyptiorum, omnesque artium potentias operis sui virtute evacuavit (Exod. III, 1 et seq.)? Non hic incognita pro cognitis habebat, hisque temere assentiebatur: quae duo in hoc maxime naturali atque honesto loco vitanda discant, qui sibi nec contra naturam esse, nec turpe judicant saxa adorare, et a simulacris auxilium petere, quae nihil sentiant.

124.

Quanto igitur excelsior virtus est sapientia, tanto magis enitendum arbitror, ut assequi eam possimus. Itaque ne quid contra naturam, ne quid turpe atque indecorum sentiamus, duo haec, id est, et tempus et diligentiam ad considerationem rerum examinandi gratia referre debemus. Nihil est enim quo magis homo caeteris animantibus praestet, quam quod rationis est particeps, causas rerum requirit, generis sui auctorem investigandum putat, in cujus potestate vitae necisque nostrae potestas sit, qui mundum hunc suo nutu regat, cui sciamus rationem esse reddendam nostrorum actuum. Nihil est enim quod magis proficiat ad vitam honestam, quam ut credamus eum jadicem futurum, quem et occulta non fallant, et indecora offendant, et honesta delectent. 125. Omnibus igitur hominibus inest secundum naturam humanam verum investigare, quae 34 nos ad studium cognitionis et scientiae trahit, et inquirendi infundit cupiditatem. In quo excellere universis pulchrum videtur, sed pancorum est assequi: qui volvendo cogitationes, consilia examinando, non mediocrem impendunt laborem; ut ad illud beate honesteque vivendum pervenire possint, atque operibus appropinquare. Non enim qui dixerit, inquit, mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui fecerit ea quae dico (Matth. VII, 21). Nam studia scientiae sine factis, haud scio an etiam involvant magis.

CAPUT XXVII.

Primum officii fontem esse prudentiam, ex qua derivatae tres aliae virtutes, ita cum ea atque inter se connexae sunt, ut ab invicem divelli ac separari nequeant.

126.

Primus igitur Officii fons prudentia est. Quid enim tam plenum officii, quam deferre Auctori studium atque reverentiam? Qui tamen fons et in virtutes derivatur caeteras; neque enim potest justitia sine prudentia esse, cum examinare quid justum, quidve injustum sit, non mediocris prudentiae sit; summus in utroque error. Qui enim justum judicat injustum, injustum vero justum, exsecrabilis apud Deum. Ut quid abundant justitiae imprudenti? Salomon ait (Prov. XVII, 15, 16). Neque iterum prudentia sine justitia est; pietas enim in Deum initium intellectus. Quo advertimus illud ab hujus saeculi translatum magis quam inventum sapientibus; quia pietas fundamentum est omnium virtutum.

127.

Justitiae autem pietas est prima in Deum, secunda in patriam, tertia in parentes, item in omnes: quae et ipsa secundum naturae est magisterium. Siquidem ab ineunte aetate ubi primum sensus infundi coeperit, vitam amamus tamquam Dei munus, patriam, parentesque diligimus, deinde aequales quibus sociari cupimus. Hinc charitas nascitur, quae alios sibi praefert, non quaerens quae sua sunt, in quibus est principatus justitiae. 128. Omnibus quoque animantibus innascitur, primum salutem tueri, cavere quae noceant, expetere quae prosint, ut pastum, ut latibula quibus se a periculo, imbribus, sole defendant, quod est prudentiae. Succedit quoque ut omnium genera animantium congregabilia natura sint: primo generis sui ac formae consortibus, tum etiam caeteris; ut videmus boves armentis, equos gregibus, et maxime pares paribus delectari: cervos quoque cervis, et plerumque 35 hominibus adjungi. Jam de procreandi studio et sobole, vel etiam generantium amore, quid loquar, in quo est forma justitiae praecipua?

129.

Liquet igitur et has, et reliquas cognatas sibi esse virtutes. Siquidem et fortitudo (23, quaest. 3, c. Fortitudo) quae vel in bello tuetur a barbaris patriam, vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios, plena sit justitiae: et scire quo consilio defendat atque adjuvet, captare etiam temporum et locorum opportunitates, prudentiae ac modestiae sit: et temperantia ipsa sine prudentia modum scire non possit: opportunitatem noscere, et secundum mensuram reddere, sit justitiae: et in omnibus istis magnanimitas necessaria sit, et quaedam fortitudo mentis, plerumque et corporis; ut quis quod velit, possit implere.

CAPUT XXVIII.

Societatem constare justitia et beneficentia: illius partes duas ultionem et privatam possessionem a Christianis non agnosci: quod vero de rerum communitate ac mutuo auxilio tradunt Stoici, hoc eos e Scripturis sacris mutuatos esse. Quantus justitiae splendor, et quinam scopuli accessum ad illam praepediant.

130. Justitia igitur ad societatem generis humani, et ad communitatem refertur. Societatis enim ratio dividitur in duas partes, justitiam et beneficentiam, quam eamdem liberalitatem et benignitatem vocant: justitia mihi excelsior videtur, liberalitas gratior: illa censuram tenet, ista bonitatem. 131. Sed primum ipsum quod putant philosophi justitiae munus, apud nos excluditur. Dicunt enim illi eam primam esse justitiae formam, ut nemini quis noceat, nisi lacessitus injuria: quod Evangelii auctoritate vacuatur (Luc. IX, 56); vult enim Scriptura, ut sit in nobis spiritus Filii hominis, qui venit conferre gratiam, non inferre injuriam.

132. Deinde formam justitiae putaverunt, ut quis communia, id est, publica pro publicis habeat, privata pro suis. Ne hoc quidem secundum naturam, natura enim omnia omnibus in commune profudit. Sic enim Deus generari jussit omnia ut pastus omnibus communis esset, et terra foret omnium quaedam communis possessio. Natura igitur jus commune generavit, usurpatio jus fecit privatum. Quo in loco aiunt placuisse Stoicis, quae in terris gignantur, omnia ad usus hominum creari: homines autem hominum causa esse generatos; ut ipsi inter se aliis alii prodesse possint. 133. Unde hoc, nisi de nostris Scripturis dicendum assumpserunt? Moyses enim scripsit, quia dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem nostram et secundum similitudinem, et habeat potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et pecorum, 36 et omnium repentium super terram (Gen. I, 26). Et David ait: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi: volucres coeli, et pisces maris (Psal. VIII, 8, 9). Ergo omnia subjecta esse homini de nostris didicerunt, et ideo censent propter hominem esse generata.

134.

Hominem quoque hominis causa generatum esse in libris Moysi reperimus, dicente Domino: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sibi (Gen II, 18). Ad adjumentum ergo mulier data est viro, quae generaret; ut homo homini adjumento foret. Denique antequam mulier formaretur, dictum est de Adam: Non est inventus adjutor similis illi (Ibid., 20); adjumentum enim homo nisi de homine habere non poterat. Ex omnibus igitur animantibus nullum animal simile, et ut absolute dicamus, nullus adjutor hominis inventus est: muliebris igitur sexus adjutor exspectabatur.

135.

Ergo secundum Dei voluntatem, vel naturae copulam, invicem nobis esse auxilio debemus, certare officiis, velut in medio omnes utilitates ponere, et ut verbo Scripturae utar, adjumentum ferre alter alteri, vel studio, vel officio, vel pecunia, vel operibus, vel quolibet modo; ut inter nos societatis augeatur gratia. Nec quisquam ab officio vel periculi terrore revocetur: sed omnia sua ducat, vel adversa vel prospera. Denique sanctus Moyses pro populo patriae bella suscipere gravia non reformidavit, nec regis potentissimi trepidavit arma, nec barbaricae immanitatis expavit ferociam: sed abjecit salutem suam, ut plebi redderet libertatem. 136. Magnus itaque justitiae splendor, quae aliis potius nata quam sibi, communitatem et societatem nostrane adjuvat: excelsitatem tenet; ut suo judicio omnia subjecta habeat, opem aliis ferat, pecuniam conferat, officia non abnuat, pericula suscipiat aliena.

137. Quis non cuperet hanc virtutis arcem tenere, nisi prima avaritia infirmaret atque inflecteret tantae virtutis vigorem? Etenim dum augere opes, aggregare pecunias, occupare terras possessionibus cupimus, praestare divitiis; justitiae formam exuimus, beneficentiam communem amisimus. Quomodo enim potest justus esse, qui studet eripere alteri, quod sibi quaerat? 138. Potentiae quoque cupiditas, formam justitiae virilem effeminat? Quomodo enim potest pro aliis intervenire, qui alios sibi subjicere conatur: et infirmo adversus potentes opem ferre, qui ipse gravem libertati affectat potentiam? 37

CAPUT XXIX.

Justitiam in bello etiam atque ipsis hostibus servari oportere Moysis ac Elisaei exemplis ostenditur: ab Hebraeis mutuo veteres accepisse, ut hostes appellarent nomine molliori: denique justitiae fundamentum in fide esse, ac formam in Ecclesia.

139. Quanta autem justitia sit ex hoc intelligi potest, quod nec locis, nec personis, nec temporibus excipitur, quae etiam hostibus reservatur; ut si constitutus sit cum hoste aut locus aut dies praelio, adversus justitiam putetur aut loco praevenire, aut tempore. Interest enim utrum aliquis pugna aliqua et conflictu gravi capiatur, an superiore gratia, vel aliquo eventu. Siquidem vehementioribus hostibus et infidis, et his qui amplius laeserint, vehementior refertur ultio; ut de Madianitis qui per mulieres suas plerosque peccare fecerant ex plebe Judaeorum, unde et Dei in populum patrum iracundia effusa est. Et ideo factum est ut nullum Moyses victor superesse pateretur (Num. XXXI, 3 et seq.): Gabaonitas autem qui fraude magis quam bello tentaverant plebem patrum, non expugnaret Jesus; sed conditionis impositae afficeret injuria (Josue IX, 20 et seq.). Syros vero Elisaeus, quos obsidentes in civitatem induxerat, momentanea caecitate percussos, ut quo ingrederentur videre non possent, volenti regi Israel percutere non acquiesceret dicens: Non percuties quos non captivasti in lancea et in gladio tuo: pone eis panem et aquam, ut manducent et bibant, et remittantur et eant ad dominum suum (IV Reg. VI, 14 et seq.); ut humanitate provocati gratiam repraesentarent. Denique postea in terram Israel venire piratae Syriae destiterunt.

140.

Si ergo etiam in bello justitia valet, quanto magis in pace servanda est? Et hanc gratiam propheta his detulit, qui ad eum corripiendum venerant. Sic enim legimus, quod in obsidionem ejus miserat rex Syriae exercitum suum, cognito quod Elisaeus esset, qui consiliis et argumentationibus ejus obviaret omnibus. Quem videns exercitum Giezi servus prophetae, de salutis periculo trepidare coepit. Cui dixit propheta: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis. Et rogante propheta ut aperirentur oculi servo suo, aperti sunt. Et vidit itaque Giezi totum montem equis repletum et curribus in circuitu Elisaei. Quibus descendentibus ait propheta: Percute, Deus, caecitate exercitum Syriae. Quo impetrato, dixit ad Syros: Venite post me, et ducam vos ad hominem quem quaeritis. Et viderunt Elisaeum, quem corripere gestiebant: et videntes, tenere non poterant. Liquet 38 igitur etiam in bello fidem et justitiam servari oportere, nec illud decorum esse posse, si violetur fides.

141.

Denique etiam adversarios molli veteres appellatione nominabant, ut peregrinos vocarent; hostes enim antiquo ritu peregrini dicebantur. Quod aeque etiam ipsum de nostris assumptum dicere possumus; adversarios enim suos Hebraei Allophylos, hoc est, alienigenas Latino appellabant vocabulo. Denique in libro Regnorum primo sic legimus: Et factum est in diebus illis, convenerunt alienigenae in pugnam ad Israel (I Reg. IV, 1). 142. Fundamentum ergo est justitiae fides; justorum enim corda meditantur fidem: et qui se justus accusat, justitiam supra fidem collocat; nam tunc justitia ejus apparet, si vera fateatur. Denique et Dominus per Esaiam: Ecce, inquit, mitto lapidem in fundamentum Sion (Esai. XXVIII, 18), id est, Christum in fundamenta Ecclesiae. Fides enim omnium, Christus: Ecclesia autem quaedam forma justitiae est. Commune jus omnium: in commune orat, in commune operatur, in commune tentatur. Denique qui se ipsum sibi abnegat; ipse justus, ipse dignus Christo est. Ideo et Paulus fundamentum posuit Christum (I Cor. III, 11), ut supra eum opera justitiae locaremus; quia fides fundamentum est: in operibus autem aut malis iniquitas, aut bonis justitia est.

CAPUT XXX.


De beneficentia et ejus partibus benevolentia et liberalitate: quomodo illae simul jungendae sint; quaenamve adjuncta, ut liberalitatem cum laude ac merito quis exerceat, requirantur?

143. Sed jam de beneficentia loquamur, quae dividitur etiam ipsa in benevolentiam et liberalitatem. Ex his igitur duobus constat beneficentia, ut sit perfecta. Non enim satis est bene velle (Dist. 86, c. Non satis), sed etiam bene facere: nec satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc est, bona voluntate proficiscatur: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Nam si invitus facias, quae tibi merces est? Unde Apostolus generaliter: Si volens hoc ago, mercedem habeo: si invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX, 17). In Evangelio quoque multas disciplinas accepimus justae liberalitatis. 144. Pulchrum est igitur bene velle, et eo largiri consilio, ut prosis, non ut noceas. Nam si luxurioso ad luxuriae effusionem, adultero ad mercedem adulterii largiendum putes; non est beneficentia ista, ubi nulla est benevolentia. Officere enim istud est, non prodesse alteri, si 39 largiaris ei qui conspiret adversus patriam, qui congregare cupiat tuo sumptu perditos, qui impugnent Ecclesiam. Non est haec probabilis liberalitas, si adjuves eum qui adversus viduam et pupillos gravi decernit jurgio, aut vi aliqua possessiones eorum eripere conatur.

145.

Non probatur largitas, si quod alteri largitur, alteri quis extorqueat: si injuste quaerat, et juste dispensandum putet; nisi forte ut ille Zacchaeus (Luc. XIX, 8), reddas prius quadruplum ei quem fraudaveris: et gentilitatis vitia fidei studio et credentis operatione compenses. Fundamentum igitur habeat liberalitas tua. 146. Hoc primum quaeritur, ut cum fide conferas, fraudem non facias oblatis; ne dicas te plus conferre, et minus conferas. Quid enim opus est dicere? Fraus promissi est: in tua potestate est largiri quod velis. Fraus fundamentum solvit, et opus corruit. Numquid Petrus ita indignatione efferbuit, ut Ananiam exstingui vellet, vel uxorem ejus (Act. V, 3 et seq.)? Sed exemplo eorum noluit perire caeteros.

147.

Nec illa perfecta est liberalitas, si jactantiae causa magis quam misericordiae largiaris. Affectus tuus nomen imponit operi tuo: quomodo a te proficiscitur, sic aestimatur. Vides quam moralem judicem habeas. Te consulit, quomodo opus tuum suscipiat, mentem tuam prius interrogat. Nesciat, inquit, sinistra tua, quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3). Non de corpore loquitur, sed etiam unanimus tuus, frater tuus quod facis nesciat; ne dum hic mercedem quaeris jactantiae, illic remunerationis fructum amittas. Perfecta autem est liberalitas, ubi silentio quis tegit opus suum, et necessitatibus singulorum occulte subvenit: quem laudat os pauperis, et non labia sua. 148. Deinde perfecta liberalitas (Dist. 86, c. Non satis, § Perfecta liberalitas) fide, causa, loco, tempore commendatur; ut primum opereris circa domesticos fidei. Grandis culpa si, sciente te, fidelis egeat: si scias eum sine sumptu esse, famem tolerare, aerumnam perpeti, qui praesertim egere erubescat: si in causam ceciderit aut captivitatis suorum, aut calumniae, et non adjuves: si sit in carcere, et poenis, et suppliciis propter debitum aliquod justus excrucietur (nam etsi omnibus debetur misericordia, tamen justo amplius) si tempore afflictionis suae nihil a te impetret: si tempore periculi quo rapitur ad mortem, plus apud te pecunia tua valeat, quam vita morituri. De quo pulchre Job dixit: Benedictio perituri in me veniat (Job. XXIX, 13).

149.

Personarum quidem Deus acceptor non est, quia novit omnia. Nos autem omnibus quidem debemus misericordiam: sed quia plerique fraude eam quaerunt, et affingunt aerumnam; 40 ideo ubi causa manifestatur, persona cognoscitur, tempus urget, largius se debet profundere misericordia. Non enim avarus Dominus est, ut plurimum quaerat. Beatus quidem qui dimittit omnia, et sequitur eum: sed et ille beatus est, qui quod habet, ex affectu facit. Denique duo aera viduae illius divitum muneribus praetulit (Luc. XXI, 3); quia totum illa quod habuit, contulit: illi autem ex abundantia partem exiguam contulerunt. Affectus igitur divitem collationem aut pauperem facit, et pretium rebus imponit. Caeterum Dominus non vult simul effundi opes, sed dispensari (Dist. 86, c. Dominus non vult): nisi forte ut Elisaeus boves suos occidit, et pavit pauperes ex eo quod habuit (III Reg. XIX, 21); ut nulla cura teneretur domestica, sed relictis omnibus, in disciplinam se propheticam daret.

150.

Est etiam illa probanda liberalitas (Dist. 86, c. Est probanda), ut proximos seminis tui non despicias, si egere cognoscas. Melius est enim ut ipse subvenias tuis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitati: non tamen ut illi ditiores eo fieri velint, quod tu potes conferre inopibus; causa enim praestat, non gratia. Neque enim propterea te Domino dicasti, ut tuos divites facias: sed ut vitam tibi perpetuam fructu boni operis acquiras, et pretio miserationis peccata redimas tua. Putant se parum poscere? Pretium tuum quaerunt, vitae tuae fructum adimere contendunt, et se juste facere putant. Et accusat quod eum divitem non feceris, cum te ille velit aeternae vitae fraudare mercede. 151. Consilium prompsimus, auctoritatem petamus. Primum neminem debet pudere, si ex divite pauper fiat, dum largitur pauperi; quia Christus pauper factus est, cum dives esset, ut omnes sua inopia ditaret. Dedit regulam quam sequamur, ut bona ratio sit exinaniti patrimonii; si quis pauperum famem repulit, inopiam sublevavit. Unde et consilium in hoc do, Apostolus dicit: Hoc enim vobis utile est, ut Christum imitemini (II Cor. VIII, 10). Consilium bonis datur, correptio errantes coercet. Denique quasi bonis dicit: Quia non tantum facere, sed et velle coepistis ab anno praeterito (Ibid.). Perfectorum utrumque est, non pars. Itaque docet et liberalitatem sine benevolentia, et benevolentiam sine liberalitate non esse perfectam. Unde ad perfectum hortatur, dicens: Nunc ergo et facere consummate, ut quemadmodum prompta est in vobis voluntas faciendi, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, acceptum est, non secundum quod non habet. Non enim ut aliis refectio sit, vobis autem angustia: sed ex aequalitate in hoc tempore, vestra abundantia ad illorum inopiam, ut illorum abundantia sit ad 41 vestram inopiam; ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minoravit (Ibid., 11 et seq.).

152.

Advertimus quemadmodum et benevolentiam, et liberalitatem, et modum comprehendit, et fructum, atque personas. Ideo modum quia imperfectis dabat consilium, non enim patiuntur angustias, nisi imperfecti. Sed et si quis Ecclesiam nolens gravare in sacerdotio aliquo constitutus aut ministerio, non totum quod habet, conferat; sed operetur cum honestate quantum officio sat est, non mihi imperfectus videtur. Et puto quod hic augustiam non animi, sed rei familiaris dixerit. 153. De personis autem puto dictum: Ut vestra abundantia sit ad illorum inopiam, et illorum abundantia ad vestram inopiam; id est, ut populi abundantia sit bonae operationis ad illorum sublevandam alendi inopiam: et illorum abundantia spiritalis adjuvet in plebe inopiam meriti spiritalis, et conferat ei gratiam. 154. Unde exemplum optimum posuit: Qui multum, non abundavit: et qui modicum, non minuit. bene hortatur ad officium misericordiae omnes homines istud exemplum; quoniam et qui plurimum auri possidet, non abundat; quia nihil est quidquid in hoc saeculo est: et qui exiguum habet, non minuit; quia nihil est, quod amittit. Res sine dispendio est, quae tota dispendium est.

155.

Est etiam sic intellectus bonus: Qui plurimum habet, et si non donat, non abundat; quia quantumvis acquirat, eget semper, qui plus concupiscit: et qui exiguum habet, non minuit; quia non multum est quod pauperem pascit. Similiter ergo et ille pauper qui confert spiritalia pro pecuniariis, et si plurimum habeat gratiae, non abundat; non enim onerat gratia, sed allevat mentem. 156. Sed etiam sic potest intelligi: Non abundas, o homo. Quantum est enim quod accepisti, etsi tibi multum est? Joannes quo nemo major est inter natos mulierum, inferior tamen erat eo, qui minor est in regno coelorum.

157.

Potest et sic: Non abundat Dei gratia corporaliter, quia spiritalis est. Quis potest ejus aut magnitudinem aut latitudinem comprehendere, quam non videt? Fides si fuerit sicut granum sinapis, montes transferre potest, et non tibi datur ultra granum sinapis. Si abundet in te gratia, non est verendum ne mens tua tanto munere incipiat extolli; quia multi sunt qui ab altitudine cordis sui gravius corruerunt, quam si nullam habuissent Domini gratiam? Et qui parum habet, non minuit; quia non est corporeum ut dividatur: et quod parum videtur habenti, plurimum est cui nihil deest. 42 158. Consideranda etiam in largiendo (Dist. 86, c. Consideranda) aetas atque debilitas, nonnumquam etiam verecundia, quae ingenuos prodit natales; ut senibus plus largiaris, qui sibi labore jam non queunt victum quaerere. Similiter et debilitas corporis, et haec juvanda promptius. Tum si quis ex divitiis cecidit in egestatem: et maxime si non vitio suo, sed aut latrociniis, aut proscriptione, aut calumniis, quae habebat, amisit. 159. Sed forte dicat aliquis: Caecus uno loco sedet et praeteritur, et juvenis validus frequenter accipit. Et verum est, quia obrepit per importunitatem. Non est illud judicii, sed taedii. Nam et Dominus ait in Evangelio (Luc, XI, 8) de eo qui jam clauserat ostium suum, si quis ostium ejus procacius pulset, quia surgit et dat illi propter importunitatem.

CAPUT XXXI.

Acceptum beneficium largiori manu remetiendum terrae praecipitur exemplo: nec non adductus ad eamdem rem Salomonis de convivio locus, postea spiritali sensu exponitur.

160. Pulchrum quoque est propensiorem ejus haberi rationem, qui tibi aut beneficium aliquod, aut munus contulit, si ipse in necessitatem incidit. Quid enim tam contra officium, quam non reddere quod acceperis? Nec mensura pari, sed uberiore reddendum arbitror, et usum pensare beneficii; ut et tu subvenias, quantum ejus aerumnam repellas. Etenim superiorem non esse in referendo quam in conferendo beneficio, hoc est minorem esse, quoniam qui prior contulit, tempore superior est, humanitate prior. 161. Unde imitanda nobis est in hoc quoque natura terrarum, quae susceptum semen multiplicatiori solet numero reddere quam acceperit. Ideo tibi scriptum est: Sicut agricultura est homo insipiens, et tamquam vinea homo egens sensu. Si reliqueris eum, desolabitur (Prov. XXIV, 30, 31). Sicut agricultura ergo etiam sapiens, ut tamquam fenerata sibi majore mensura semina suscepta restituat. Terra ergo aut spontaneos fructus germinat, aut creditos uberiore cumulo refundit ac reddit. Utrumque debes quodam haereditario usu parentis, ne relinquaris sicut in foecundus ager. Esto tamen ut aliquis excusare possit quod non dederit, quomodo excusare potest quod non reddiderit? Non dare cuiquam vix licet, non reddere vero non licet.

162.

Ideo pulchre Salomon ait: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellige ea quae apponuntur tibi: et mitte manum tuam sciens quod oportet te talia praeparare. Si autem insatiabilis es, 43 noli concupiscere escas ejus; haec enim obtinent vitam fallacem (Prov. XXIII, 1 et seq.). Quas nos imitari cupientes sententias, scripsimus. Conferre gratiam bonum est: at qui referre nescit, durissimus. Humanitatis exemplum ipsa terra suggerit. Spontane os fructus ministrat quos non severis, multiplicatum quoque reddit quod acceperit. Negare tibi pecuniam numeratam non licet, quomodo licet acceptam non referre gratiam? In proverbiis quoque habes, quod ita plurimum redhibitio ista gratiae apud Deum consuevit valere, ut etiam in die ruinae inveniat gratiam quando possunt praeponderare peccata. Et quid aliis utar exemplis, cum Dominus ipse remunerationem uberiorem sanctorum meritis in Evangelio polliceatur, atque exhortetur ut operemur bonum opus, dicens: Dimittite et dimittetur vobis; date et dabitur vobis; mensuram bonam, commotam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum (Luc. VI, 37, 38)?

163. Itaque et illud convivium Salomonis non de cibis, sed de operibus est bonis. Quo enim melius epulantur animi, quam bonis factis? Aut quid aliud tam facile potest justorum explere mentes, quam boni operis conscientia? Qui autem jucundior cibus, quam facere voluntatem Dei? Quem cibum sibi solum Dominus abundare memoravit, sicut scriptum est in Evangelio: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui est in coelo (Joan. IV. 34). 164. Hoc cibo delectemur, de quo ait Propheta: Delectare in Domino (Psal. XXXVI, 4). Hoc cibo delectantur; qui superiores delectationes mirabili ingenio comprehenderunt, qui possunt scire qualis sit illa munda et intelligibilis mentis delectatio. Edamus ergo panes sapientiae; et saturemur in verbo Dei; quia non in solo pane, sed in omni verbo Dei vita est hominis facti ad imaginem Dei. De poculo vero satis expresse dicit sanctus Job: Sicut terra exspectans pluviam, sic et isti sermones meos (Job. XXIX, 23).

CAPUT XXXII.

Praemisso quid gratiae ob memorati convivii fercula sit referendum, variae reddendi beneficii rationes recensetur; ubi et de benevolentiae laude, effectis atque ordine disseritur.

165.

Pulchrum est ergo ut divinarum Scripturarum humescamus alloquio, et quasi ros sic in nos Dei verba descendant. Cum igitur sederis ad illam mensam potentis, intellige quis sit iste potens: et in paradiso delectationis positus, atque in convivio sapientiae locatus, considera quae apponuntur tibi. Scripura divina convivium sapientiae est: singuli libri singula sunt fercula. 44 Intellige prius quae habeant ferculorum dapes, et tunc mitte manum; ut ea quae legis vel quae accipis a Domino Deo tuo, operibus exsequaris, et collatam in te gratiam officiis repraesentes: ut Petrus et Paulus, qui evangelizando vicem quamdam largitori muneris reddiderunt, ut possent singuli dicere: Gratia autem Dei sum quod sum, et gratia ejus egena in me non fuit: sed abundantius illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10).

166.

Alius ergo fructum accepti beneficii, ut aurum auro, argentum argento rependit: alius laborem, alius, haud scio an etiam locupletius, solum restituit affectum. Quid enim si reddendi nulla facultas suppetit? In beneficio referendo plus animus quam census operatur: magisque praeponderat benevolentia, quam possibilitas referendi muneris. Gratia enim in eo ipso quod habetur, refertur. Magna igitur benevolentia, quae etiam si nihil conferat, plus exhibet: et cum in patrimonio nihil habeat, largitur pluribus; idque facit sine ullo sui dispendio, et lucro omnium. Et ideo praestat benevolentia supra ipsam liberalitatem. Ditior haec moribus, quam illa muneribus; plures enim sunt qui indigent beneficio, quam qui abundant.

167.

Est autem benevolentia etiam conjuncta liberalitati, a qua ipsa liberalitas proficiscitur, cum largitatis affectum sequitur largiendi usus: et separata atque discreta. Ubi enim deest liberalitas, benevolentia manet, communis quaedam parens omnium, quae amicitiam connectit et copulat: in consiliis fidelis, in prosperis laeta, in tristibus moesta; ut unusquisque benevolentis se magis quam sapientis credat consilio: ut David cum esset prudentior, Jonathae tamen junioris consiliis acquiescebat. Tolle ex usu hominum benevolentiam, tamquam solem e mundo tuleris, ita erit; quia sine ea usus hominum esse non potest ut peregrinanti monstrare viam, revocare errantem, deferre hospitium, (non igitur mediocris virtus, de qua sibi plaudebat Job dicens (Job. XXXI, 32): Foris autem non habitabat hospes, janua mea omni venienti patebat ) aquam de aqua profluenti dare, lumen de lumine accendere. Benevolentia itaque in his est omnibus, tamquam fons aquae reficiens sitient em, et tamquam lumen quod etiam in aliis luceat, nec illis desit, qui de suo lumine aliis lumen accenderint.

168.

Est etiam illa benevolentiae liberalitas, ut si quod habes debitoris chirographum, scindens restituas, nihil a debitore consecutus debiti. Quod exemplo sui facere nos debere Job sanctus admonet (Ibid., 35 et seq.). Nam qui habet, non mutuatur: qui non habet, non liberat syngrapham. Quid igitur etiam si ipse non exigas, avaris haeredibus reservas, quam potes cum benevolentiae laude sine damno pecuniae repraesentare? 45 169. Atque ut plenius discutiamus; benevolentia a domesticis primum profecta personis, id est, a filiis, parentibus, fratribus, per conjunctionum gradus in civitatum pervenit ambitum, et de paradiso egressa mundum replevit. Denique cum in viro et femina benevolentem Deus posuisset affectum, dixit: Erunt ambo in una carne (Gen. II, 24), et in uno spiritu. Unde se Eva serpenti credidit; quoniam quae benevolentiam acceperat, esse malevolentiam non opinabatur.

CAPUT XXXIII.


Benevolentiam in Ecclesia maxime, et earumdem aut affinium virtutum hominibus perseverare.

170. Augetur benevolentia coetu Ecclesiae, fidei consortio, initiandi societate, percipiendae gratiae necessitudine, mysteriorum communione. Haec enim etiam appellationes necessitudinum, reverentiam filiorum, auctoritatem et pietatem patrum, germanitatem fratrum sibi vindicant. Multum igitur ad cumulandam spectat benevolentiam necessitudo gratiae. 171. Adjuvant etiam parium studia virtutum. Siquidem benevolentia etiam morum facit similitudinem. Denique Jonathas filius regis imitabatur sancti David mansuetudinem, propter quod diligebat eum (I. Reg. XIX, 2 et seq.). Unde et illud: Cum sancto sanctus eris (Psal. XVII, 26), non solum ad conversationem, sed etiam ad benevolentiam derivandum videtur. Nam utique et filii Noe simul habitabant, et non erat in his morum concordia (Gen. IX, 22 et seq.). Habitabant etiam in domo patria Esau et Jacob, sed discrepabant (Gen. XXV, 27). Non enim erat benevolentia inter eos, quae sibi praeferret alterum: sed magis contentio, quae praeriperet benedictionem (Gen. XXVII, 14 et seq.). Nam cum alter praedurus, alter mansuetus esset, inter dispares mores, et studia compugnantia, benevolentia esse non poterat. Adde quia sanctus Jacob paternae degenerem domus virtuti praeferre non poterat. 172. Nihil autem tam consociabile, quam cum aequitate justitia: quae velut compar et socia 46 benevolentiae, facit ut eos quos pares nobis credimus, diligamus. Habet autem in se benevolentia, etiam fortitudinem; nam cum amicitia ex benevolentiae fonte procedat, non dubitat pro amico gravia vitae sustinere pericula: Et si mala mihi, inquit, evenerint per illum, sustineo (Eccli. XXII, 31).

CAPUT XXXIV.

Alia nonnulla benevolentiae commoda memorantur.

173. Benevolentia etiam gladium iracundiae extorquere consuevit. Benevolentia facit ut amici vulnera utilia quam voluntaria inimici oscula sint (Prov. XXVII, 6). Benevolentia facit, ut unus fiat ex pluribus; quoniam si plures amici sint, unus fiunt, in quibus unus spiritus et una sententia est. Simul advertimus etiam correptiones in amicitia gratas esse, quae aculeos habent, dolorem non habent. Compungimur enim censoriis sermonibus, sed benevolentiae delectamur sedulitate. 174. Ad summam, non omnibus eadem semper officia debentur, nec personarum semper, sed plerumque causarum et temporum praelationes sunt, ut vicinum quis interdum magis quam fratrem adjuverit. Quoniam et Salomon dicit: Melior vicinus in proximo, quam frater longe habitans (Ibid., 10). Et ideo plerumque amici se benevolentiae quisque committit, quam fratris necessitudini. Tantum valet benevolentia, ut plerumque pignora vincat naturae.

CAPUT XXXV.


De fortitudine quae dividitur in bellicam atque domesticam: primam sine justitia et prudentia virtutem non esse: alteram maxime in tolerantia esse positam.

175.

Satis copiose justitiae loco honesti naturam et vim tractavimus. Nunc de fortitudine tractemus, quae velut excelsior caeteris, dividitur in res bellicas et domesticas. Sed bellicarum rerum studium a nostro officio jam alienum 47 videtur, quia animi magis quam corporis officio intendimus: nec ad arma jam spectat usus noster, sed ad pacis negotia. Majores autem nostri, ut Jesus Nave, Hierobaal, Samson, David summam rebus quoque bellicis retulere gloriam. 176. Est itaque fortitudo velut excelsior caeteris, sed numquam incomitata virtus; non enim seipsam committit sibi: alioquin fortitudo sine justitia iniquitatis materia est. Quo enim validior est, eo promptior ut inferiorem opprimat; cum in ipsis rebus bellicis justa bella an injusta sint, spectandum putetur. 177. Numquam David nisi lacessitus bellum intulit. Itaque prudentiam fortitudinis comitem habuit in praelio. Nam et adversus Goliam immani mole corporis virum singulari certamine dimicaturus, arma quibus oneraretur, respuit (I Reg. XVII, 40); virtus enim suis lacertis magis quam alienis integumentis nititur. Deinde eminus, quo gravius feriret, ictu lapidis hostem interemit. Postea numquam nisi consulto Domino (II Reg. V, 19 et seq.), bellum adorsus. Ideo in omnibus victor praeliis, usque ad summam senectutem manu promptus, bello adversum Titanas suscepto, ferocibus bellator miscebatur agminibus (II Reg. XXI, 15 et seq.) gloriae cupidus, incuriosus salutis.

178.

Sed non haec sola praeclara fortitudo est; sed etiam illorum gloriosam fortitudinem accipimus, qui per fidem magnitudine animi obstruxerunt leonum ora, exstinxerunt virtutem ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate fortes (Hebr. XI, 33, 34): qui non comitatu et legionibus succincti communem cum multis victoriam, sed nuda virtute animi singularem de perfidis retulerunt triumphum. Quam insuperabilis Daniel, qui circa latera sua rugientes non expavit leones! Fremebant bestiae, et ille epulabatur (Dan. XIV, 38).

CAPUT XXXVI.

Fortitudinis officium aliud esse, ut injuriam a debiliori depellamus: aliud ut non rectos animi motus coerceamus: aliud demum tum ut aspernemur humilia, tum ut honesta infracto animo prosequamur. Quae ab universis quidem Christianis, sed potissimum ab Ecclesiasticis viris praestanda demonstrantur.

178*.

Non igitur in viribus corporis et lacertis tantummodo fortitudinis gloria est, sed magis in virtute animi: neque in inferenda (23, q. 2, c. Non in inferenda), sed in depellenda injuria lex virtutis est. Qui enim non repellit a socio injuriam, si potest, tam est in vitio, quam ille qui facit. Unde (Exod. II, 11 et seq.) sanctus Moyses hinc prius orsus est tentamenta bellicae fortitudinis. Nam cum vidisset Hebraeum ab Aegyptio injuriam accipientem, defendit; ita ut Aegyptium sterneret, atque in arena absconderet. Salomon quoque ait: Eripe eum qui ducitur ad mortem (Prov. XXIV, 10). 48 179. Unde igitur hoc vel Tullius, vel etiam Panaetius, aut ipse Aristoteles transtulerint, apertum est satis. Quamquam etiam his duobus antiquior dixerit Job: Salvum feci pauperem de manu potentis, et pupillum cui adjutor non erat, adjuvi. Benedictio perituri in me veniat (Job XXIX, 12, 13). Nonne hic fortissimus, qui tam fortiter pertulit impetus diaboli, et vicit eum virtute mentis suae? Neque vero de ejus dubitandum fortitudine, cui dicit Dominus: Accinge sicut vir lumbos tuos, suscipe altitudinem et virtutem: omnem autem injuriosum humiliato (Job. XL, 2). Apostolus quoque ait: Habetis fortissimam consolationem (Hebr. VI, 18). Est ergo fortis qui se in dolore aliquo consolatur.

180. Et re vera jure ea fortitudo vocatur, quando unusquisque se ipsum vincit, iram continet, nullis illecebris emollitur atque inflectitur, non adversis perturbatur, non extollitur secundis, et quasi vento quodam, variarum rerum circumfertur mutatione. Quid autem excelsius et magnificentius, quam exercere mentem, afficere carnem et in servitudinem redigere; ut obediat imperio, consiliis obtemperet, ut in adeundis laboribus impigre exsequatur propositum animi ac voluntatem?

181.

Haec igitur prima vis fortitudinis, quoniam in duobus generibus fortitudo spectatur animi. Primo, ut externa corporis pro minimis habeat, et quasi superflua despicienda magis quam expetenda ducat. Secundo, ut ea quae summa sunt, omnes quae res in quibus honestas et illud πρέπον cernitur, praeclara animi intentione usque ad affectum persequatur. Quid enim tam praeclarum, quam ut ita animum informes tuum ut, neque divitias, neque voluptates, neque honores in maximis constituas, neque in his studium omne conteras? Quod cum ita affectus animo fueris, necesse est illud honestum ac decorum praeponendum putes, illique mentem ita intendas tuam, ut quidquid acciderit quo frangi animi solent, aut patrimonii amissio, aut honoris immunitio, aut obtrectatio infidelium, quasi superior non sentias. Deinde ut te salutis ipsius pericula pro justitia suscepta non moveant.

182.

Haec vera fortitudo est, quam habet Christi athleta, qui, nisi legitimo certamine, non coronatur. An mediocre tibi videtur praeceptum fortitudinis: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem (II Cor VII, 5)? Vide quot certamina, et una corona. Quod praeceptum non dat, nisi qui est confortatus in Christo Jesu, cujus caro requiem non habebat. Afflictio undique: foris pugnae, intus timores. Et quamvis in periculis, in laboribus plurimis, in carceribus, in mortibus positus; animo tamen non frangebatur, sed praeliabatur, adeo ut potentior suis fieret infirmitatibus. 183. Itaque considera quemadmodum eos qui ad officia Ecclesiae accedunt, despicientiam rerum humanarum habere debere doceat. Si ergo 49 mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu (Coloss. II, 20 et seq.). Et infra: Si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram (Coloss. III. 1). Et iterum: Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram (Ibid., 5). Et haec quidem adhuc omnibus fidelibus: tibi autem, fili, contemptum divitiarum, profanarum quoque et anilium fabularum, suadet declinationem, nihil permittens nisi quod te exerceat ad pietatem; quia corporalis exercitatio nulli rei usui est: pietas autem ad omnia utilis.

184.

Exerceat ergo te pietas ad justitiam, continentiam, mansuetudinem; ut fugias juvenilia opera, confirmatus et radicatus in gratia bonum fidei subeas certamen: non te implices negotiis saecularibus, quoniam Deo militas. Etenim si is qui imperatori militat, a susceptionibus litium, actu negotiorum forensium, venditione mercium prohibetur humanis legibus; quanto magis qui fidei exercet militiam, ab omni usu negotiationis abstinere debet, agelluli sui contentus fructibus, si habet: si non habet, stipendiorum suorum fructu! Siquidem bonus testis est qui dicit: Juvenis fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem (Psal. XXXVI, 25). Ea est enim tranquillitas animi et temperantia, quae neque studio quaerendi afficitur, neque egestatis metu angitur.

CAPUT XXXVII.

Servandam ut in prosperis, ita et in adversis mentis aequalitatem: mala tamen interdum declinanda.

185. Ea est etiam quae dicitur vacuitas animi ab angoribus; ut neque in doloribus molliores simus, neque in prosperis elatiores. Quod si hi qui ad capescendam rempublicam adhortantur aliquos, haec praecepta dant, quanto magis nos qui ad officium Ecclesiae vocamur, talia debemus agere quae placeant Deo; ut 50 praetendat in nobis virtus Christi, et ita simus nostro probati imperatori, ut membra nostra arma justitiae sint, arma non carnalia in quibus peccatum regnet, sed arma fortia Deo quibus peccatum destruatur: moriatur caro nostra, ut in ea omnis culpa moriatur; et quasi ex mortuis viventes, novis resurgamus operibus ac moribus! 186. Haec sunt plena honesti et decori officii stipendia fortitudinis. Sed quia in omnibus quae agimus, non solum quid honestum, sed etiam quid possibile sit quaerimus, ne forte aggrediamur aliquid quod non possimus exsequi. Unde nos tempore persecutionis de civitate in civitatem concedere, immo ut verbo ipso utar, fugere (Matth. X, 23) vult Dominus; ne temere aliquis dum martyrii desiderat gloriam, offerat se periculis, quae fortasse caro infirmior, aut remissior animus ferre ac tolerare non queat.

CAPUT XXXVIII.

Adversus futura incommoda mentem exercitatione roborandam, nec non confirmandam praevidentia: et quae hic incurrant difficultates?

187. Nec rursus propter ignaviam cedere quis ac deserere fidem debet metu periculi. Qua gratia praeparandus est animus, exercenda mens, stabilienda ad constantiam, ut nullis perturbari animus possit terroribus, nullis frangi molestiis, nullis suppliciis cedere. Quae difficile quidem sustinentur: sed quia omnia supplicia graviorum suppliciorum vincuntur formidine, ideo si consilio firmes animum tuum, nec a ratione discedendum putes, et proponas divini judicii metum, perpetui supplicii tormenta, potes animi subire tolerantiam. 188. Hoc igitur diligentiae est, ut quis ita se comparet: illud ingenii, si quis potest vigore mentis praevidere quae futura sunt, et tamquam ante oculos locare quid possit accidere, et quid agere debeat, si ita acciderit, definire; interdum 51 duo et tria simul volvere animo, quae conjiciat aut singula aut conjuncta accidere posse, et aut singulis aut conjunctis disponere actus quos intelligat profuturos.

189.

Fortis ergo est viri non dissimulare cum aliquid immineat, sed praetendere, et tamquam explorare de specula quadam mentis, et obviare cogitatione provida rebus futuris, ne forte dicat postea: Ideo ista incidi, quia non arbitrabar posse evenire. Denique nisi explorentur adversa, cito occupant. Ut in bello improvisus hostis vix sustinetur, et si imparatos inveniat, facile opprimit: ita animum mala inexplorata plus frangunt. 190. In his igitur duobus illa est animi excellentia, ut primum animus tuus bonis exercitus cogitationibus, mundo corde quod verum et honestum est videat: Beati enim mundo corde, quia ipsi etiam Deum videbunt (Matth. V, 8): atque id quod honestum est solum bonum judicet: deinde nullis perturbetur occupationibus, nullis cupiditatibus fluctuet. 191. Neque vero id facile quisquam facit. Quid enim tam difficile quam dispicere tamquam ex arce aliqua sapientiae opes, aliaque omnia quae plerisque videntur magna et praecelsa? Deinde ut judicium tuum stabili ratione confirmes, et quae judicaveris levia, tamquam nihil profutura contemnas? Deinde ut si quid acciderit adversi, idque grave et acerbum putetur, ita feras, ut nihil praeter naturam accidisse putes, cum legeris: Nudus sum natus, nudus exibo. Quae Dominus dedit, Dominus abstulit (Job I, 21); utique et filios amiserat et facultates. Servesque in omnibus personam sapientis et justi, sicut ille servavit qui ait: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Ibid.). Et infra: Sicut una insipientium mulierum locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, quae mala sunt non sustinebimus (Job II, 10) ?

CAPUT XXXIX.

Fortitudinem adversus omnia vitia dimicare debere, praecipue adversus avaritiam: quod in sancto Job docetur factum.

192. Non est igitur mediocris nec discreta a caeteris animi fortitudo, quae bellum cum virtutibus gerat: sed quae sola defendat ornamenta virtutum omnium, et judicia custodiat; et quae inexpiabili praelio adversus omnia vitia decernat, invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec (ut dicitur) ave dicat; pecuniam negligat, avaritiam fugiat tamquam labem quamdam, quae 52 virtutem effeminet. Nihil enim tam contrarium fortitudini, quam lucro vinci. Frequenter pulsis hostibus, et inclinata in fugam adversariorum acie, dum exuviis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos stravit, miserandus occubuit: et triumphis suis dejectae legiones dum spoliis occupantur, hostem in se revocaverunt, qui fugerat.

193.

Fortitudo igitur tam immanem pestem repellat et proterat, nec tentetur cupiditatibus, nec frangatur metu; quia virtus sibi constat, ut fortiter omnia persequatur vitia, tamquam virtutis venena: iracundiam velut quibusdam propulset armis, quae tollat consilium, et tamquam aegritudinem vitet. Gloriae quoque caveat appetentiam, quae frequenter nocuit immoderatius expetita, semper autem usurpata. 194. Quid horum sancto Job vel in virtute defuit, vel in vitio obrepsit? Quomodo laborem aegritudinis, frigoris, famis pertulit? Quomodo despexit salutis periculum? Numquid rapinis divitiae coacervatae, de quibus tanta inopibus affluebant? Numquid avaritiam census, aut voluptatis studia cupiditatesque excitavit? Numquid trium regum injuriosa contentio, vel servorum contumelia in iram excussit? Numquid gloria sicut levem extulit, qui imprecabatur gravia sibi, si umquam vel non voluntariam celavisset culpam, vel reveritus esset multitudinem plebis, quominus annuntiaret eam in conspectu omnium? Neque enim consentaneae sunt vitiis virtutes, sed sibi constant. Quis igitur tam fortis quam sanctus Job: cui secundus adjudicari potest, qui parem vix reperit?

CAPUT XL.

Virtutem bellicam nostris etiam non defuisse, veterum exemplis, maximeque praeclaro Eleazari facto demonstratur.

195. Sed fortasse aliquos bellica defixos gloria tenet, ut putent solam esse praeliarem fortitudinem; et ideo me ad haec deflexisse, quia illa nostris deforet. Quam fortis Jesus Nave, ut uno praelio quinque reges captos sterneret cum populis suis (Josue X, 5 et seq.)! Deinde cum adversum Gabaonitas urgeret praelium, et vereretur ne nox impediret victoriam, magnitudine mentis et fidei clamavit: Stet sol; et stetit, donec victoria consummaretur. Gedeon in trecentis viris de ingenti populo et acerbo hoste revexit triumphum (Judic. VII, 8 et seq.). Jonathas adolescens virtutem fecit in magno praelio (I Reg. XIV, 1 et seq.). Quid de Machabaeis loquar (I Mach. II, 35 et seq.) ? 196. Sed prius de populo dicam Patrum, qui cum essent parati ad repugnandum pro templo 53 Dei, et pro legitimis suis, dolo hostium die lacessiti sabbati, maluerunt vulneribus offerre nuda corpora, quam repugnare, ne violarent sabbatum. Itaque omnes laeti se obtulerunt morti. Sed Machabaei considerantes quod hoc exemplo gens omnis posset perire, sabbato etiam, cum ipsi in bellum provocarentur, ulti sunt innocentium necem fratrum suorum. Unde postea stimulatus rex Antiochus, cum bellum accenderet per duces suos Lysiam, Nicanorem, Gorgiam, ita cum Orientalibus suis et Assyriis attritus est copiis, ut quadraginta et octo millia in medio campi a tribus millibus prosternerentur.

197.

Virtutem ducis Judae Machabaei de uno ejus milite considerate (I Machab. VI, 43 et seq.). Namque Eleazarus cum supereminentem caeteris elephantum, lorica vestitum regia, adverteret, arbitratus quod in eo esset rex, cursu concitus in medium legionis se proripuit, et abjecto clypeo, utraque manu interficiebat, donec pervenit ad bestiam, atque intravit sub eam, et subjecto gladio interemit eam. Itaque cadens bestia oppressit Eleazarum, atque ita mortuus est. Quanta igitur virtus animi! Primo, ut mortem non timeret: deinde, ut circumfusus legionibus inimicorum, in confertos raperetur hostes, medium penetraret agmen, et contempta morte ferocior, abjecto clypeo, utraque manu vulneratae molem bestiae subiret ac sustineret: post infra ipsam succederet, quo pleniori feriret ictu; cujus ruina inclusus magis quam oppressus, suo est sepultus triumpho.

198.

Nec fefellit opinio virum, quamvis regius fefellerit habitus; tanto enim virtutis spectaculo defixi hostes inermem, occupatum incursare non ausi, post casum ruentis bestiae sic trepidaverunt, ut impares se omnes unius virtuti arbitrarentur. Denique rex Antiochus Lysiae filius, qui cum centum vinginti millibus hominum armatis venerat et cum triginta duobus elephantis; ita ut ab ortu solis per singulas bestias velut montes quidam splendor armorum corusco, tamquam lampadibus ardentibus refulgeret, unius territus fortitudine, pacem rogaret. Itaque Eleazarus haeredem virtutis suae pacem reliquit. Sed haec triumphorum sint.

CAPUT XLI.

Laudata Judae ac Jonathae magnitudine animi, martyrum in tolerando constantia, quae pars non minima fortitudinis, ob oculos ponitur.

199. Verum quia fortitudo non solum secundis rebus, sed etiam adversis probatur: spectemus nunc Judae Machabaei exitum (I Marc. IX, 8 et seq.). 54 Is enim post victum Nicanorem regis Demetrii ducem, securior adversus viginti millia exercitus regis, cum nongentis viris bellum adorsus, volentibus his cedere, ne multitudine opprimerentur, gloriosam magis mortem, quam turpem fugam suasit: Ne crimen, inquit, nostrae relinquamus gloriae. Itaque commisso praelio, cum a primo ortu diei in vesperam dimicaretur, dextrum cornu, in quo validissimam manum advertit hostium, aggressus facile avertit. Sed dum fugientes sequitur, a tergo vulneri locum praebuit: ita gloriosiorem triumphis locum mortis invenit.

200.

Quid Jonatham fratrem ejus attexam; qui cum parva manu adversus exercitus regios pugnans, desertus a suis, et cum duobus tantum relictus reparavit bellum, avertit hostem, fugitantes suos ad societatem revocavit triumphi? 201. Habes fortitudinem bellicam, in qua non mediocris honesti ac decori forma est; quod mortem servituti praeferat ac turpitudini. Quid autem de martyrum dicam passionibus? Et ne longius evagemur, non minores de superbo rege Antiocho Machabaei pueri revexerunt triumphos, quam parentes proprii. Siquidem illi armati, isti sine armis vicerunt (II Machab. VII, 1 et seq.). Stetit invicta septem puerorum cohors, regiis cincta legionibus: defecerunt supplicia, cesserunt tortores, non defecerunt martyres. Alius corium capitis exutus, speciem mutaverat, virtutem auxerat. Alius linguam jussus amputandam promere, respondit: Non solum Dominus audit loquentes, qui audiebat Moysen tacentem. (Exod. XIV, 15). Plus audit tacitas cogitationes suorum, quam voces omnium. Linguae flagellum times, flagellum sanguinis non times? Habet et sanguis vocem suam, qua clamat ad Deum, sicut clamavit in Abel (Gen. IV, 10). 202. Quid de matre loquar, quae spectabat laeta filiorum quot funera tot trophaea, et morientium vocibus tamquam psallentium cantibus delectabatur, pulcherrimam ventris sui citharam in filiis cernens, et pietatis harmoniam omni lyrae numero dulciorem (II Machab. VII, 20 et seq.) ?

203.

Quid de bimulis loquar, qui ante palmam victoriae acceperunt, quam sensum naturae? Quid de sancta Agne, quae in duarum maximarum rerum posita periculo, castitatis et salutis, castitatem protexit, salutem cum immortalitate commutavit? 204. Non praetereamus etiam sanctum Laurentium, qui cum videret Xystum episcopum suum ad martyrium duci, flere coepit, non passionem illius, sed suam remansionem. Itaque his verbis appellare coepit: Quo progrederis sine filio, pater: quo, sacerdos sancte, sine diacono properas 55 tuo? Numquam sacrificium sine ministro offerre consueveras. quid in me ergo displicuit, pater? Num degenerem probasti? Experire certe utrum idoneum ministrum elegeris. Cui commisisti Dominici sanguinis consecrationem, cui consummandorum consortium sacramentorum, huic sanguinis tui consortium negas? Vide ne periclitetur judicium tuum, dum fortitudo laudatur. Abjectio discipuli detrimentum est magisterii. Quid! quod illustres et praestantes viri discipulorum certaminibus quam suis vincunt. Denique Abraham filium obtulit (Gen. XXII, 9), Petrus Stephanum praemisit (Act. VII, 57). Et tu, pater, ostende in filio virtutem tuam, offer quem erudisti, ut securus judicii tui comitatu nobili pervenias ad coronam. 205. Tunc Xystus ait: Non ego te, fili, relinquo ac desero: sed majora tibi debentur certamina. Nos quasi senes levioris pugnae cursum recipimus: te quasi juvenem manet gloriosior de tyranno triumphus. Mox venies, flere desiste, post triduum me sequeris. Sacerdotem et levitam hic medius numerus decet. Non erat tuum sub magistro vincere, quasi adjutorem quaereres. Quid consortium passionis meae expetis? Totam tibi haereditatem ejus dimitto. Quid praesentiam meam requiris? Infirmi discipuli magistrum praecedant, fortes sequantur, ut vincant sine magistro, qui jam non indigent magisterio. Sic et Elias Elisaeum reliquit. Tibi ergo mando nostrae virtutis successionem.

206.

Talis erat contentio, digna sane de qua certarent sacerdos et minister, quis prior pateretur pro Christi nomine. In fabulis ferunt tragicis excitatos theatri magnos esse plausus, cum se Pylades Orestem diceret; Orestes, ut erat, Orestem se esse asseveraret: ille ut pro Oreste necaretur, Orestes ne Pyladem pro se pateretur necari. Sed illis non licebat vivere, quod uterque 56 esset parricidii reus: alter qui fecisset, alter qui adjuvisset. Hic Laurentium sanctum ad hoc nullus urgebat, nisi amor devotionis; tamen et ipse post triduum, cum illuso tyranno, impositus super craticulam exureretur: Assum est, inquit, versa et manduca. Ita animi virtute vincebat ignis naturam.

CAPUT XLII.

Potestates non irritandas, neque adulationi praebendas aures.

207. Cavendum etiam reor, ne dum aliqui nimia gloriae ducuntur cupiditate, insolentius abutantur potestatibus, et plerumque aversos a nobis animos gentilium in studia persecutionis excitent, atque inflamment ad iracundiam. Itaque ut illi perseverare possint, et supplicia vincere, quantos perire faciunt? 208. Prospiciendum etiam ne adulantibus aperiamus aurem; emolliri enim adulatione, non solum fortitudinis non esse, sed etiam ignaviae videtur.

CAPUT XLIII.

De temperantia et praecipuis ejus partibus, nimirum animi tranquillitate ac moderatione, honestatis cura, et decoris consideratione.

209. Quoniam de tribus virtutibus diximus, restat ut de quarta virtute dicamus, quae temperantia ac modestia vocatur: in qua maxime tranquillitas animi, studium mansuetudinis, moderationis gratia, honesti cura, decoris consideratio spectatur et quaeritur. 210. Ordo igitur quidam vitae nobis tenendus est, ut a verecundia prima quaedam fundamenta ducantur: quae socia ac familiaris est mentis 57 placiditati, proterviae fugitans, ab omni aliena luxu, sobrietatem diligit, honestatem fovet, decorum illud requirit. 211. Sequatur conversationis electio, ut adjungamur probatissimis quibusque senioribus. Namque ut aequalium usus dulcior, ita senum tutior est, qui magisterio quodam et ductu vitae colorat mores adolescentium, et velut murice probitatis inficit. Namque si hi qui sunt ignari locorum, cum solertibus viarum iter adoriri gestiunt; quanto magis adolescentes cum senibus debent novum sibi iter vitae aggredi, quo minus errare possint, et a vero tramite virtutis deflectere! Nihil enim pulchrius quam eosdem et magistros vitae et testes habere. 212. Quaerendum etiam in omni actu quid personis, quid temporibus conveniat atque aetatibus, quid etiam singulorum ingeniis sit accommodum. Saepe enim quod alterum decet, alterum non decet. Aliud juveni aptum, aliud seni: aliud in periculis, aliud in rebus secundis.

213.

Saltavit ante arcam Domini David (II Reg. VI, 14): non saltavit Samuel; nec ideo ille reprehensus, sed magis iste laudatus. Mutavit vultum contra regem, cui nomen Achis (I Reg. XXI, 13): at hoc si fecisset remota formidine quo minus cognosceretur, nequaquam levitatis reprehensione carere potuisset. Saul quoque vallatus choro prophetarum, etiam ipse prophetavit; et de solo quasi indigno memoratum est: Et Saul inter prophetas (I Reg. XIX, 24).

CAPUT XLIV.

Officio sibi congruo quemque studere oportere: sed multos impediri paternorum imitatione studiorum; contra quam Ecclesiastici viri faciunt.

214. Unusquisque igitur suum ingenium noverit, et ad id se applicet, quod sibi aptum elegerit. Itaque quid sequatur, prius consideret. Noverit bona sua, sed etiam vitia cognoscat: aequalemque se judicem sui praebeat, ut bonis intendat, vitia declinet. 215. Alius distinguendae lectioni aptior, alius psalmo gratior, alius exorcizandis qui malo laborant spiritu, sollicitior, alius sacrario oportunior habetur. Haec omnia spectet sacerdos, et quid cuique congruat, id officii deputet. Quo etenim unumquemque suum ducit ingenium, aut quod officium decet, id majore impletur gratia. 216. Sed id cum in omni vita difficile, tum in 58 nostro actu difficillimum est. Amat enim unusquisque sequi vitam parentum. Denique plerique ad militiam feruntur, quorum militaverunt parentes, alii ad actiones diversas. 217. In ecclesiastico vero officio nihil rarius invenias quam eum qui sequatur institutum patris: vel quia gravis deterret actus, vel quia in lubrica aetate difficilior abstinentia, vel quia alacri adolescentiae videtur vita obscurior; et ideo ad ea convertuntur studia, quae plausibiliora arbitrantur. Praesentia quippe plures quam futura praeferunt. Illi autem praesentibus, nos futuris militamus. Unde quo praestantior causa, eo debet esse cura attentior.

CAPUT XLV.

De pulchro et honesto: quid sit inter illa discriminis tam apud profanos auctores, quam sacros.

218. Teneamus igitur verecundiam, et eam quae totius vitae ornatum attollit modestiam. Non enim mediocre est rebus singulis modum servare, atque impartiri ordinem, in quo vere praelucet illud quod decorum dicitur: quod ita cum honesto jungitur, ut separari non queat. Siquidem et quod decet, honestum est, et quod honestum est, decet; ut magis in sermone distinctio sit, quam in virtute discretio. Differre enim ea inter se intelligi potest, explicari non potest. 219. Et ut conemur aliquid eruere distinctionis, honestas velut bona valetudo est, et quaedam salubritas corporis: decus autem tamquam venustas et pulchritudo. Sicut ergo pulchritudo super salubritatem ac valetudinem videtur excellere, et tamen sine his esse non potest, neque ullo separari modo; quoniam nisi bona valetudo sit, pulchritudo esse ac venustas non potest: sic honestas decorum illud in se continet, ut ab ea profectum videatur, et sine ea esse non possit. Velut salubritas igitur totius operis actusque nostri honestas est, et sicut species est decorum, quod cum honestate confusum, opinione distinguitur. Nam etsi in aliquo videatur excellere, tamen in radice est honestatis, sed flore praecipuo, ut sine ea decidat, in ea floreat. Quid enim est honestas, nisi quae turpitudinem quasi mortem fugiat? Quid vero inhonestum, nisi quod ariditatem ac mortem afferat? Virente igitur substantia virtutis, decorum illud tamquam flos emicat, quia radix salva est: at vero propositi nostri radice vitiosa, nihil germinat. 59

220.

Habes hoc in nostris aliquanto expressius. Dicit enim David: Dominus regnavit, decorem induit (Psal. XCII, 1). Et Apostolus ait: Sicut in die, honeste ambulate (Rom. XIII, 13). Quod Graeci dicunt εὐσχημόνως, hoc autem proprie significat, bono habitu, bona specie. Deus ergo primum hominem cum conderet, bona habitudine, bona membrorum compositione formavit, et optimam ei speciem dedit. Remissionem non dederat peccatorum: sed posteaquam renovavit eum spiritu, et infudit ei gratiam, qui venerat in servi forma, et in hominis specie assumpsit decorem redemptionis humanae. Et ideo dixit Propheta: Dominus regnavit, decorem induit. Deinde alibi dicit: Te decet hymnus, Deus, in Sion (Psal. LXIV, 2); hoc est dicere: Honestum est ut te timeamus, te diligamus, te precemur, te honorificemus; scriptum est enim: Omnia vestra honeste fiant (I Cor. XIV, 40). Sed possumus et hominem timere, diligere, rogare, honorare: hymnus specialiter Deo dicitur. Hoc tamquam excellentius caeteris credere est decorum, quod deferimus Deo. Mulierem quoque in habitu ornato orare convenit: sed specialiter eam decet orare velatam, et orare promittentem castitatem cum bona conversatione (I Tim. II, 9, 10).

CAPUT XLVI.

Proponitur bifida decori divisio: tum postquam ostensum est quod secundum naturam sit, honestum: quod secus, turpe censendum; exemplis illustratur haec ipsa divisio.

221. Est igitur decorum quod praeeminet, cujus divisio gemina est. Nam est decorum quasi generale, quod per universitatem funditur honestatis, et quasi in toto spectatur corpore: est etiam speciale, quod in parte aliqua enitet. Illud generale ita est, ac si aequabilem formam atque universitatem honestatis in omni actu suo habeat concinentem; cum omnis sibi ejus vita consentit, nec in ulla aliqua re discrepat: hoc speciale, cum aliquem actum in suis habet virtutibus praeeminentem. 222. Simul illud adverte quod et decorum est secundum naturam vivere, secundum naturam degere, et turpe est quod sit contra naturam. Ait enim Apostolus quasi interrogans: Decet mulierem non velatam orare Deum? Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam habeat, ignominia est illi; quoniam contra naturam est (I Cor. XI, 13)? Et iterum dicit: Mulier vero si capillos habeat, gloria est illi (Ibid. 15). Est enim secundum naturam, quoniam quidem capilli pro velamine sunt; hoc est enim naturale velamen. Personam igitur nobis et speciem natura ipsa dispensat, quam servare debemus: 60 utinamque et innocentiam ejus custodire possimus, nec acceptam nostra malitia mutaret!

223.

Habes hoc decorum generale, quia fecit Deus mundi istius pulchritudinem. Habes et per partes, quia cum faceret Deus lucem, et diem noctemque distingueret (Genes. I, 3 et seq.), cum conderet coelum, cum terras et maria separaret, cum solem et lunam et stellas constitueret lucere super terram, probavit singula. Ergo decorum hoc, quod in singulis mundi partibus elucebat, in universitate resplenduit, sicut probat Sapientia, dicens: Ego eram cui applaudebat . . . . . cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 30, 31). Similiter ergo et in fabrica humani corporis grata est uniuscujusque membri portio: sed plus in commune compositio membrorum apta delectat, quod ita sibi quadrare et convenire videantur.

CAPUT XLVII.

Ut in vita nostra eluceat decorum illud, quid praestare nos oporteat, quosve appetitus refraenare?

224. Si quis igitur aequabilitatem universae vitae, et singularum actionum modos servet, ordinem quoque, et constantiam dictorum atque operum, moderationemque custodiat, in ejus vita decorum illud excellit, et quasi in quodam speculo elucet.

235. Accedat tamen suavis sermo, ut conciliet sibi affectum audientium, gratumque se vel familiaribus, vel civibus, vel, si fieri potest, omnibus praebeat. Neque adulantem se, neque adulandum cuiquam exibeat; alterum enim calliditatis est, vanitatis alterum. 226. Non despiciat quid de se unusquisque et maxime vir optimus sentiat; hoc enim modo discit bonis deferre reverentiam. Nam negligere bonorum judicia vel arrogantiae, vel dissolutionis est: quorum alterum superbiae ascribitur, alterum negligentiae.

227.

Caveat etiam motus animi sui; ipse enim sibi et observandus et circumspiciendus est: et ut adversum se cavendus, ita etiam de se tuendus. Sunt enim motus, in quibus est appetitus ille, qui quasi quodam prorumpit impetu; unde Graece ὁρμὴ dicitur quod vi quadam se repente proripiat. Non mediocris in his vis quaedam animi atque naturae est. Quae tamen vis gemina est, una in appetitu, altera in ratione posita, quae appetitum refrenet, et sibi obedientem praestet, et ducat quo velit: et tamquam sedulo magisterio edoceat quid fieri, quid evitari oporteat, ut bonae domitrici obtemperet. 228. Solliciti enim debemus esse, ne quid timere aut incuriose geramus, aut quidquam 61 omnino cujus probabilem non possimus rationem reddere. Actus enim nostri causa, etsi non omnibus redditur, tamen ab omnibus examinatur. Nec vero habemus, in quo nos possimus excusare Nam etsi vis quaedam naturae in omni appetitu sit; tamen idem appetitus rationis subjectus est lege naturae ipsius, et obedit ei. Unde boni speculatoris est ita praetendere animo, ut appetitus neque praecurrat rationem, neque deserat; ne praecurrendo perturbet atque excludat, eamque deserendo destituat. Perturbatio tollit constantiam, destitutio prodit ignaviam, accusat pigritiam. Perturbata enim mente latius se ac longius fundit appetitus, et tamquam efferato impetu frenos rationis non suscipit, nec ulla sentit aurigae moderamina, quibus possit reflecti. Unde plerumque non solum animus exagitatur, amittitur ratio; sed etiam inflammatur vultus, vel iracundia, vel libidine: pallescit timore, voluptate se non capit, et nimia gestit laetitia.

229.

Haec cum fiunt, abjicitur illa naturalis quaedam censura, gravitasque morum: nec teneri potest illa quae in rebus gerendis atque consiliis sola potest auctoritatem suam, atque illud quod deceat tenere, constantia. 230. Gravior autem appetitus ex indignatione nimia nascitur, quam acceptae plerumque accendit injuriae dolor. De quo satis nos psalmi quem in praefatione posuimus (Cap. II. 6, 7), praecepta instruunt. Pulchre autem et hoc accidit, ut scripturi de Officiis, ea praefationis nostrae assertione uteremur quae et ipsa ad officii magisterium pertineret. 231. Sed quia supra, ut oportebat, perstrinximus quemadmodum unusquisque cavere possit, ne excitetur accepta injuria, verentes ne praefatio prolixior fieret, nunc de eo uberius disputandum arbitror. Locus enim opportunus est, ut in partibus temperantiae dicamus quemadmodum reprimatur iracundia.

CAPUT XLVIII.

Repetito compescendae iracundiae argumento, tres eorum qui lacessuntur injuriis, ordines explicantur: ad quorum perfectissimum Apostolus ac David dicuntur pervenisse: ubi ex occasione quaedam hujus ac futurae vitae traduntur discrimina.

232. Tria itaque genera esse hominum injuriam accipientium in Scripturis divinis demonstrare volumus, si possumus. Unum est eorum quibus peccator insultat, conviciatur, inequitat. Iis quia deest justitia, pudor crescit, augetur dolor. Horum similes plurimi de meo ordine, de meo numero. Nam mihi infirmo si quis injuriam faciat, forsitan, licet infirmus, donem injuriam meam. Si crimen objiciat, 62 non sum tantus, ut sim contentus conscientia mea, etiamsi me ejus objecti alienum noverim: sed cupio abluere ingenui pudoris notam, tamquam infirmus. Ergo oculum pro oculo, et dentem pro dente exigo, et convicium convicio rependo.

233.

Si vero is sum qui proficiam, etsi nondum perfectus, non retorqueo contumeliam: etsi influat ille convicium, et inundet aures meas contumeliis, ego taceo, et nihil respondeo. 234. Si vero perfectus sim (verbi gratia loquor, nam veritate infirmus sum) si ergo perfectus sim, benedico maledicentem, sicut benedicebat et Paulus; qui ait: Maledicimur, et benedicimus (I Cor. IV, 12). Audierat enim dicentem: Diligite inimicos vestros, orate pro calumniantibus et persequentibus vos (Matth. V, 44). Ideo ergo Paulus persecutionem patiebatur, et sustinebat, quia vincebat et mitigabat humanum affectum propositae mercedis gratia; ut filius Dei fieret, si dilexisset inimicum. 235. Tamen et sanctum David in hoc quoque genere virtutis imparem Paulo non fuisse edocere possumus. Qui primo quidem cum malediceret ei filius Semei (II Reg. XVI, 7 et seq.) et crimina objiceret, tacebat et humiliabatur, et silebat a bonis suis (Psal. XXXVIII, 3), hoc est bonorum operum conscientia: deinde expetebat maledici sibi, quia maledicto illo divinam acquirebat misericordiam.

236.

Vide autem quomodo et humilitatem et justitiam et prudentiam emerendae a Domino gratiae reservaverit. Primo dixit: Ideo maledicit mihi, quia Dominus dixit illi ut maledicat (II Reg. XVI, 10). Habes humilitatem; quia ea quae divinitus imperantur, aequanimiter quasi servulus ferenda arbitrabatur. Iterum dixit: Ecce filius meus qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam (Ibid., 11). Habes justitiam; si enim a nostris graviora patimur, cur indigne ferimus quae inferuntur ab alienis? Tertio ait: Dimitte illum ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humiliationem meam, et retribuat mihi Dominus pro maledicto hoc (Ibid., 12). Nec solum conviciantem pertulit, sed etiam lapidantem et sequentem illaesum reliquit (II Reg. XIX, 22), quin etiam post victoriam petenti veniam libenter ignovit.

237.

Quod ideo inserui, ut Evangelico spiritu sanctum David non solum inoffensum, sed etiam gratum fuisse convicianti docerem, et delectatum potius quam exasperatum injuriis, pro quibus mercedem sibi reddendam arbitrabatur. Sed tamen quamvis perfectus, adhuc perfectiora quaerebat. Incalescebat injuriae dolore, quasi homo: sed vincebat quasi bonus miles; tolerabat quasi athleta fortis. Patientiae autem finis, promissorum exspectatio, et ideo dicebat: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, quis est, ut sciam quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5). 63 Finem illum quaerit promissorum coelestium, vel illum, quando unusquique surget in suo ordine: Primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt, deinde finis (I Cor. XV, 23). Tradito enim regno Deo et Patri, et evacuatis omnibus potestatibus, ut Apostolus dixit, perfectio incipit. Hic ergo impedimentum, hic infirmitas etiam perfectorum, illic plena perfectio. Ideo et dies illos requirit vitae aeternae, qui sunt, non qui praetereunt; ut cognoscat quid sibi desit, quae terra sit repromissionis perpetuos fructus ferens, quae prima apud patrem mansio, quae secunda, quae tertia, in quibus pro ratione meritorum unusquisque requiescet.

238.

Illa igitur nobis expetenda, in quibus perfectio, in quibus veritas est. Hic umbra, hic imago, illic veritas. Umbra in Lege, imago in Evangelio, veritas in coelestibus (Hebr. X. 1, et seq.). Ante agnus offerebatur, offerebatur et vitulus, nunc Christus offertur: sed offertur quasi homo, quasi recipiens passionem; et offert se ipse quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat: hic in imagine, ibi in veritate, ubi apud patrem pro nobis quasi advocatus intervenit. Hic ergo in imagine ambulamus, in imagine videmus: illic facie ad faciem, ubi plena perfectio; quia perfectio omnis in veritate est.

CAPUT XLIX.

Hic servandam in nobis virtutum imaginem, diaboli vero et vitiorum eradendam, ac in primis avaritiae: quae libertatem nobis adimit, variisque turbatos vanitatibus imagine Dei spoliat.

239.

Ergo dum hic sumus, servemus imaginem, ut ibi perveniamus ad veritatem. Sit in nobis imago justitiae, sit imago sapientiae; quia venietur ad illum diem. et secundum imaginem aestimabimur. 240. Non inveniat in te adversarius imaginem suam, non rabiem, non furorem; in his enim imago nequitiae est. Adversarius enim diabolus sicut leo rugiens quaerit quem occidat, quem devoret. Non inveniat auri cupiditatem, non argenti acervos, non vitiorum simulacra; ne auferat tibi vocem libertatis. Vox enim libertatis illa est, ut dicas: Veniet hujus mundi princeps, et in me inveniet nihil (Joan. XIV, 30). Itaque si securus es quod nihil in te inveniat, cum venerit 64 perscrutari, dices illud quod dixit ad Laban Jacob patriarcha: Cognosce si quid tuorum apud me est (Gen. XXXI, 32). Merito beatus Jacob, apud quem nihil Laban suum potuit reperire! Absconderat enim Rachel simulacra deorum ejus aurea et argentea. 241. Itaque si sapientia, si fides, si contemptus saeculi, si gratia tua abscondat omnem perfidiam, beatus eris; quia non respicis in vanitates et insanias falsas (Psal. XXXIX, 5). An mediocre est tollere vocem adversario, ut arguendi te non possit habere auctoritatem? Itaque qui non respicit in vanitates, non conturbatur; qui enim respicit conturbatur, et vanissime quidem. Quid est enim congregare opes, nisi vanum; quia caduca quaerere vanum est satis? Cum autem congregaveris, qui scias an possidere liceat tibi?

242.

Nonne vanum est ut mercator noctibus ac diebus conficiat iter, quo aggregare possit thesauri acervos, merces congreget, conturbetur ad pretium, ne forte minoris vendat quam emerit, aucupetur locorum pretia, et subito aut latrones in se invidia famosae negotiationis excitet, aut non exspectatis serenioribus flatibus, dum lucrum quaerit, naufragium impatiens morae incidat? 243. Annon conturbatur etiam ille vane, qui summo labore coacervat, quod nesciat cui haeredi relinquat? Saepe quod avarus summa congesserit sollicitudine, praecipiti effusione dilacerat haeres luxuriosus: et diu quaesita turpis helluo, praesentium caecus, futuri improvidus, quadam absorbet voragine. Saepe etiam speratus successor invidiam partae acquirit haereditatis, et celeri obitu extraneis aditae successionis transcribit compendia.

244. Quid ergo vane araneam texis, quae inanis et sine fructu est, et tamquam casses suspendis inutiles divitiarum copias: quae etsi fluant, nihil prosunt; immo exuunt te imaginem Dei, et induunt terreni imaginem? Si tyranni aliquis imaginem habeat, nonne obnoxius est damnationi? Tu deponis imaginem aeterni imperatoris, et erigis in te imagiginem mortis. Ejice magis de civitate animae tuae imaginem diaboli, et attolle imaginem Christi. Haec in te fulgeat, in tua civitate, hoc est, anima resplendeat, quae oblitterat vitiorum imagines. De quibus ait David: Domine, in civitatetua, 65 ad nihilum deduces imagines eorum (Psal. LXXII, 20). Cum enim depinxerit Hierusalem Dominus ad imaginem suam, tunc adversariorum omnis imago deletur.

CAPUT L.

Levitas a terrenis cupiditatibus maxime alienos esse debere. Quae sint illorum virtutes ex Apostolo, quantave in ipsis castimonia requiratur: item quae dignitas eorum atque officium, ad quod primariae virtutes sunt necessariae. Hasce ignotas non fuisse philosophis, sed in ordine illos peccavisse: nonnulla esse natura secundum officium, quae ob adjuncta fiant contra officium; unde colligitur quantas dotes postulet dignitas levitarum: quae sequitur verborum Moysis tribui leviticae benedicentis expositio.

245. Quod si Evangelio Domini etiam populus ipse ad despicientiam opum informatus atque institutus est; quanto magis vos levitas oportet terrenis non teneri cupiditatibus, quorum Deus portio est? Nam cum divideretur a Moyse possessio terrena populo parum, excepit levitas Dominus a terrenae possessionis consortio, quod ipse illis esset funiculus haereditatis (Num. XVIII, 23). Unde ait David: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei (Psal. XV, 5). Denique sic appellatur levita ipse meus, vel ipse pro me. Magnum ergo munus ejus, ut de eo Dominus dicat: Ipse meus; vel quemadmodum Petro dixit de statere in ore piscis reperto: Dabis eis pro me et pro te (Matth. XVII, 26). Unde et Apostolus cum episcopum dixisset debere esse sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docibilem, non avarum, non litigiosum, domui suae bene praepositum, addidit: Diaconos similiter oportet esse graves, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura (I Tim. III, 8). Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. 66

246.

Advertimus quanta in nobis requirantur: ut abstinens sit a vino minister Domini, ut testimonio bono fulciatur non solum fidelium, sed etiam ab his qui foris sunt. Decet enim actuum operumque nostrorum testem esse publicam existimationem, ne derogetur muneri; ut qui videt ministrum altaris congruis ornatum virtutibus, auctorem praedicet, et Dominum veneretur, qui tales servulos habeat. Laus enim Domini, ubi munda possessio, et innocens familiae disciplina. 247. De castimonia autem quid loquar, quando una tantum (Dist. 26, Una tantum), nec repetita permittitur copula? Et in ipso ergo conjugio lex est non iterare conjugium, nec secundae conjugis sortiri conjunctionem. Quod plerisque mirum videtur, cur etiam ante baptismum iterati conjugii ad electionem muneris et ordinationis praerogativam impedimenta generentur; cum etiam delicta obesse non soleant, si lavacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere debemus quia baptismo culpa dimitti potest, lex aboleri non potest. In conjugio non culpa, sed lex est. Quod culpae est igitur in baptismate relaxatur: quod legis est in conjugio non solvitur. Quomodo autem potest hortator esse viduitatis qui ipse conjugia frequentaverit?

248.

Inoffensum autem exhibendum et immaculatum ministerium, nec ullo conjugali coitu violandum cognoscitis, qui integri corpore, incorrupto pudore, alieni etiam ab ipso consortio conjugali, sacri ministerii gratiam recepistis? Quod eo non praeterii, quia in plerisque abditioribus locis cum ministerium gererent, vel etiam sacerdotium, filios susceperunt: et id tamquam usu veteri defendunt, quando per intervalla dierum sacrificium deferebatur; et tamen castificabatur etiam populus per biduum aut triduum, ut ad sacrificium purus accederet, ut in veteri Testamento legimus (Exod. XIX, 10); et lavabant vestimenta sua. Si in figura tanta observantia, quanta 67 in veritate? Disce, sacerdos atque levita, quid sit lavare vestimenta tua, ut mundum corpus celebrandis exhibeas sacramentis. Si populus sine ablutione vestimentorum suorum prohibebatur accedere ad hostiam suam, tu illotus mente pariter et corpore audes pro aliis supplicare, audes aliis ministrare? 249. Non mediocre officium levitarum, de quibus dicit Dominus: Ecce eligo levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito aperiente vulvam filiis Israel: redemptiones eorum erunt isti, et erunt mihi levitae. Mihi enim sanctificavi primogenitum in terra Aegypti (Num. III, 12 et 13). Cognovimus quia non inter caeteros levitae computantur, sed omnibus praeferuntur, qui eliguntur ex omnibus, et sanctificantur; ut primogenita fructuum atque primitiae quae Domino deputantur, in quibus est votorum solutio, et redemptio peccatorum. Non accipies, inquit, eos inter filios Israel: sed constitues levitas super tabernaculum testimonii, et super omnia vasa ejus astare, et super quaecumque sunt in ipso. Ipsi tollant tabernaculam et omnia vasa ejus, et ipsi ministrent in eo, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituant, et promovendo, tabernaculum ipsi deponant levitae: et constituendo castra, rursum ipsum tabernaculum ipsi statuant. Alienigena quicumque accesserit, morte moriatur (Num. I, 49 et seq.).

250.

Tu ergo electus es ex omni numero filiorum Israel, inter sacros fructus quasi primogenitus aestimatus, praepositus tabernaculo, ut praetendas in castris sanctitatis et fidei, ad quae si alienigena accesserit, morte morietur, positus ut operias arcam Testamenti. Non enim omnes vident alta mysteriorum, quia operiuntur a levitis; ne videant qui videre non debent, et sumant qui servare non possunt. Moyses denique circumcisionem vidit spiritualem: sed operuit eam, ut in signo circumcisionem praescriberet. Vidit azyma veritatis et sinceritatis, vidit passionem Domini: operuit azymis corporalibus azyma veritatis, operuit passionem Domini, agni vel vituli immolatione. Et boni levitae servaverunt mysterium, fidei suae tegmine; et tu mediocre putas quod commissum est tibi? Primum ut alta Dei videas, quod est sapientiae: deinde ut excubias pro populo deferas, quod est justitiae: castra defendas, tabernaculumque 68 tuearis, quod est fortitudinis: te ipsum continentem ac sobrium praestes, quod est temperantiae. 251. Haec virtutum genera principalia constituerunt etiam hi qui foris sunt: sed communitatis superiorem ordinem quam sapientiae judicaverunt; cum sapientia fundamentum sit, justitia opus sit, quod manere non potest, nisi fundamentum habeat. Fundamentum autem Christus est (I Cor. III, 11).

252.

Prima ergo fides, quae est sapientiae, ut Salomon dicit, secutus patrem: Initium sapientiae timor Domini (Prov. IX, 10). Et lex dicit: Diliges Dominum Deum tuum, diliges proximum tuum (Deut. VI, 5). Pulchrum est enim ut gratiam tuam atque officia in societatem humani generis conferas. Sed primum illud decorum est, ut quod habes pretiosissimum, hoc est, mentem tuam, qua nihil habes praestantius, Deo deputes. Cum solveris auctori debitum, licet ut opera tua in beneficentiam et adjumenta hominum conferas, atque opem feras necessitatibus, aut pecunia, aut officio, aut etiam quocumque munere; quod late patet in vestro ministerio: pecunia, ut subvenias: debito, ut obligatum liberes: officio, ut servanda suscipias, quae metuat amittere, qui deponenda credidit. 253. Officium est igitur depositum servare ac reddere. Sed interdum commutatio fit, aut tempore, aut necessitate, ut non sit officium reddere quod acceperis; ut si quis contra patriam, opem Barbaris ferens, pecuniam apertus hostis reposcat: aut si cui reddas, cum adsit qui extorqueat: si furenti restituas, cum servare non queat: si insanienti gladium depositum non neges, quo se ille interimat, nonne solvisse contra officium est? Si furto quaesita sciens suscipias, ut fraudetur qui amiserat, nonne contra officium est? 254. Est etiam contra officium (22, quaest. 4, c. Est etiam) nonnumquam solvere promissum, sacramentum custodire: ut Herodes qui juravit quoniam quidquid petitus esset, daret filiae Herodiadis, et necem Joannis praestitit, ne promissum negaret (Matth. XIV, 7 et seq.). Nam de Jephthe quid dicam, qui immolavit filiam, quae sibi victori prima occurrerat, quo votum impleret, quod spoponderat, ut quidquid sibi primum occurrisset, offerret Deo (Judic. XI, 39)? Melius fuerat 69 nihil tale promittere, quam promissum solvere parricidio.

255.

Haec quanti consilii sit prospicere, non ignoratis. Et ideo eligitur levita, qui sacrarium custodiat, ne fallatur consilio, ne fidem deserat, ne mortem timeat, ne quid intemperantius gerat, ut specie ipsa gravitatem praeferat: nec solum animum, sed etiam oculos continentes habere quem deceat; ne vel ipse frontem sobrietatis fortuitus violet occursus; quoniam: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, adulteravit eam in corde suo (Matth. V, 28). Ita adulterium non solum facti colluvione, sed etiam aspectus intentione committititur. 256. Magna haec videntur, ac nimis severa, sed in magno munere non superflua; quando tanta est levitarum gratia, ut de his Moyses in benedictionibus diceret: Date Levi viros ejus, date Levi manifestos ejus, date Levi sortem suffragii sui, et veritatem ejus viro sancto, quem tentaverunt in tentationibus, maledixerunt super 70 aquam contradictionis. Qui dicit patri suo et matri: Non novi te; et fratres suos non cognovit, et filios suos abdicavit: hic custodit verba tua, et testamentum tuum observavit (Deut. XXXIII, 8 et seq.). 257. Illi ergo viri ejus, et manifesti ejus, qui nihil in corde doli habeant, nihil fraudis occultent, sed verba ejus custodiant, et in corde suo conferant, sicut conferebat et Maria (Luc. II, 19): qui suos parentes officio suo non noverint praeferendos, qui violatores oderint castitatis, pudicitiae ulciscantur injuriam, noverint officiorum tempora; quod majus, quod minus sit, quod cui aptum tempori est, et ut id solum sequantur quod honestum est; sane ubi duo honesta, id quod honestius est, praeponendum putent; hi jure benedicti. 28. Si quis ergo manifestet justitias Dei, incensum imponat: Benedic, Domine, virtutem ipsius, opera manuum ejus suscipe (Deut. XXXIII, 10); ut gratiam prophaeticae benedictionis inveniat apud eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum, Amen.

LIBER SECUNDUS[recensere]

CAPUT I.

Vitae beatitudinem acquiri honestate, quippe qua Christianus gloriam et favores hominum spernens, opera sua Deo soli placere in votis habet. 1. Superiore libro de officiis tractavimus, quae convenire honestati arbitraremur, in qua vitam beatam positam esse nulli dubitaverunt, quam Scriptura appellat vitam aeternam. Tantus enim splendor honestatus est, ut vitam beatam efficiant tranquillitas conscientiae, et securitas innocentiae. Et ideo sicut exortus sol lunae globum et caetera stellarum abscondit lumina, ita fulgor honestatis, ubi vero et incorrupto vibrat decore, caetera quae putantur bona secundum voluptatem corporis, 70 aut secundum saeculum clara et illustria, obumbrat.

2. Beata plane, quae non alienis aestimatur judiciis, sed domesticis percipitur sensibus, tamquam sui judex. Neque enim populares opiniones pro mercede aliqua requirit, neque pro supplicio pavet. Itaque quo minus sequitur gloriam, eo magis super eam eminet. Nam qui gloriam requirunt, his ea merces praesentium, umbra futurorum est, quae impediat vitam aeternam; quod in Evangelio scriptum est: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2); de his scilicet qui velut tuba canente, vulgare liberalitatem suam quam faciunt circa pauperes, gestiunt. Similiter et de jejunio quod ostentationis causa faciunt: Habent, inquit, mercedem suam.

3. Honestatis igitur est vel misericordiam facere, 71 vel jejunium deferre in abscondito; ut mercedem videaris a solo Deo tuo quaerere, non etiam ab hominibus. Nam qui ab hominibus quaerit, habet mercedem suam: qui autem a Deo, habet vitam aeternam: quam praestare non potest nisi auctor aeternitatis, sicut illud est: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Unde expressius Scriptura vitam aeternam appellavit eam quae sit beata; ut non hominum opinionibus aestimandum relinqueretur, sed divino judicio committeretur.

CAPUT II.

Variae philosophorum de beatitudine opiniones: eam in Dei cognitione ac bonorum operum studio consistere primum probatur ex Evangelio: tum ne a philosophis videatur hoc sumptum, prophetarum testimoniis confirmatur.

4. Itaque philosophi vitam beatam, alii in non dolendo posuerunt, ut Hieronymus: alii in rerum scientia, ut Herillus, qui audiens ab Aristotele et Theophrasto mirabiliter laudatam esse rerum scientiam, solam eam quasi summum bonum posuit; cum illi eam quasi bonum, non quasi solum bonum laudaverint. Alii voluptatem dixerunt, ut Epicurus: alii, ut Callipho, et post eum Diodorus, ita interpretati sunt, ut alter ad voluptatem, alter ad vacuitatem doloris, consortium honestatis adjungerent, quod sine ea non possit esse beata vita. Zenon Stoicus solum et summum bonum quod honestum est: Aristoteles autem vel Theophrastus et caeteri peripatetici in virtute quidem, hoc est honestate vitam beatam esse, sed compleri ejus beatitudinem etiam corporis atque externis bonis asseruerunt. 5. Scriptura autem divina vitam aeternam in cognitione posuit divinitatis, et fructu bonae operationis. Denique utriusque assertionis Evangelicum suppetit testimonium. Nam et de scientia ita dixit Dominus Jesus: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Et de operibus ita respondit: Omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). 6. Sed ne aestimetur hoc recens esse, et prius tractatum a philosophis, quam in Evangelio praedicatum (anteriores enim Evangelio philosophi, id est, Aristoteles et Theophrastus, vel Zenon atque Hieronymus, sed posteriores prophetis), 72 accipiant quam longe antequam philosophorum nomen audiretur, per os sancti David utrumque aperte videatur expressum. Scriptum est enim: Beatus quem tu erudieris, Domine; et de lege tua docueris eum (Psal. XCIII, 12). Habemus et alibi: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus cupiet nimis (Ps. CXI, 1). Docuimus de cognitione, cujus praemium aeternitatis fructum esse memoravit, adjiciens Propheta, quia in domo hujus timentis Dominum, vel eruditi in Lege, et cupientis in mandatis divinis: Gloria et divitiae, et justitia ejus manet in saeculum saeculi (Ibid. 3). De operibus quoque in eodem psalmo subjunxit vitae aeternae suppetere praemium viro justo. Denique ait: Beatus vir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio; quia in saeculum non commovebitur. In memoria aeterna erit justus (Ibid., 5, 6). Et infra: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Ibid., 9). 7. Habet ergo vitam aeternam fides, quia fundamentum est bonum: habent et bona facta, quia vir justus et dictis et rebus probatur. Nam si exercitatus sit in sermonibus, et desidiosus in operibus, prudentiam suam factis refellit: et gravius est scire quid facias, nec fecisse quod faciendum cognoveris. Contra quoque strenuum esse in operibus, affectu infidum, ita est ac si vitioso fundamento pulchra culminum velis elevare fastigia: quo plus exstruxeris, plus corruit; quia sine munimento fidei bona opera non possunt manere. Infida statio in portu navem perforat, et arenosum solum cito cedit, nec potest impositae aedificationis sustinere onera. Ibi ergo plenitudo praemii, ubi virtutum perfectio, et quaedam in factis atque dictis aequalitas sobrietatis.

CAPUT III.

Petita e Scripturis beatitudinis definitio expenditur, demonstraturque nihil ipsi vel propter externa bona accedere, vel decedere propter incommoda.

8. Et quoniam sola rerum scientia explosa est, vel quasi inanis secundum Philosophiae disputationes superfluas, vel quasi semiperfecta sententia; consideremus quam enodem de eo divina scriptura absolvat sententiam, de quo tam multiplices et implicatas atque confusas videmus esse quaestiones Philosophiae. Nihil enim bonum Scriptura nisi quod honestum asserit, virtutemque in omni rerum statu beatam judicat, quae neque augeatur bonis corporis, vel externis, neque minuatur adversis: nihilque tam beatum, nisi quod a peccato alienum sit, 73 plenum innocentiae, repletum gratiae Dei. Scriptum est enim: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: sed in lege Domini fuit voluntas ejus (Ps. I, 1, 2). Et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Ps. CXVIII, 1). 9. Innocentia igitur et scientia beatum faciunt. Bonae quoque operationis mercedem esse beatitudinem vitae aeternae superius advertimus (Sup., cap. 2). Restat igitur ut spreto patrocinio voluptatis, aut doloris metu (quorum alterum quasi infractum et molliculum, alterum quasi eviratum et infirmum despuit), in ipsis doloribus vitam beatam eminere demonstret. Quod facile doceri potest, cum legerimus: Beati estis, cum vobis maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversus vos propter justitiam. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo. Sic enim persecuti sunt et prophetas, qui erant ante vos (Matth. V, 11, 12). Et alibi Qui vult venire post me, tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24).

CAPUT IV.

Idem argumentum, scilicet rebus externis non minui neque augeri beatitudinem, veterum exemplis illustratur.

10. Est ergo beatitudo et in doloribus, quos plena suavitatis virtus comprimit et coercet, ipsa sibi domesticis opibus abundans, vel ad conscientiam, vel ad gratiam. Neque enim parum beatus Moyses, cum Aegyptiorum vallatus populis, et mari clausus, per fluctus sibi et populo patrum pedestrem viam piis meritis invenisset (Exod. XIV, 13). Quando autem fortior, quam tunc cum extremis circumventus periculis non desperabat salutem, sed exigebat triumphum? 11. Quid Aaron, quando se beatiorem credidit, quam tunc quando medius stetit inter vivos ac mortuos, et objectu sui statuit mortem, ne ad vivorum transiret agmina a cadaveribus mortuorum (Num. XVI, 48)? Quid de puero Daniele loquar, qui tam sapiens erat, ut inter leones fame exasperatos, nulla bestialis saevitiae formidine frangeretur: ita alienus a metu, ut posset epulari, nec vereretur, ne ad pastum exemplo sui feras provocaret (Dan. XIV)? 12. Est ergo et in dolore virtus, quae sibi bonae suavitatem exhibeat conscientiae; et ideo indicio est, quod non minuat dolor virtutis voluptatem. Sicut ergo nulla virtuti decessio beatitudinis per dolorem, ita etiam nulla accessio per voluptatem corporis aut commodorum gratiam. De quibus pulchre Apostolus ait: Quae mihi lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse (Phil. III, 7, 8). Et addidit: Propter quem omnia damna duxi, et aestimo ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Hebr. XI, 26). 13. Denique Moyses damnum suum credidit thesauros esse Aegyptiorum, et opprobrium Dominicae crucis praetulit: nec tunc dives cum abundaret pecunia, nec postea pauper cum egeret alimento; nisi forte tunc alicui minus beatus 74 videretur fuisse, cum in deserto quotidiana alimonia sibi et populo suo deforet. Sed quod summi boni ac beatitudinis nemo negare audeat, manna ei, hoc est, panis Angelorum ministrabatur e coelo: carnis quoque quotidiana pluvia totius plebis epulis redundabat (Exod. XVI, 13 et seq.). 14. Eliae quoque sancto panis ad victum deerat, si quaereretur (III Reg. XVII, 6): sed non videbatur deesse, quia non quaerebatur. Itaque diurno corvorum obsequio mane panis, caro ad vesperam deferebatur. Numquid ideo minus beatus, quia pauper erat sibi? Minime. Immo eo magis beatus, quia erat Deo dives. Aliis enim quam sibi divitem esse praestat, ut iste erat, qui tempore famis cibum a vidua petebat, largiturus ut hydria farinae per triennium et sex menses non deficeret, et quotidianos usus olei vas viduae inopi sufficeret ac ministraret (Ibid., 14). Merito ibi volebat Petrus esse, ubi istos videbat (Matth. XVII, 4). Merito in monte cum Christo in gloria apparuerunt; quia et ipse pauper factus est, cum dives esset. 15. Nullum ergo adminiculum praestant divitiae ad vitam beatam. Quod evidenter Dominus in Evangelio demonstravit dicens: Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (Luc. VI, 20 et seq.). Itaque paupertatem, famem, dolorem, quae putantur mala, non solum impedimento non esse ad vitam beatam, sed etiam adjumento evidentissime pronuntiatum est.

CAPUT V.

Quae putantur bona, plerumque impedimento esse ad beatam vitam: et quae mala, materiam esse virtutum: quod beatitudinis ac aliis exemplis confirmatur.

16. Sed et illa quae videntur bona, divitias, satietatem, laetitiam expertem doloris, detrimento esse ad fructum beatitudinis, Dominico declaratum judicio liquet, cum dicitur: Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram! Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Ibid., 24 et seq.)! Et illis qui rident, quia lugebunt. Sic ergo non solum adminiculo non sunt ad vitam beatam corporis, aut externa bona, sed etiam dispendio sunt. 17. Inde enim beatus Nabuthe etiam cum lapidaretur a divite (III Reg. XXI, 13), quia pauper et infirmus adversus opes regias, solo erat affectu et religione dives, ut pecunia regali non commutaret paternae vineae haereditatem: eoque perfectus, quia sanguine proprio defenderet jura majorum suorum. Inde quoque miser Achab etiam suo judicio, quia pauperem necari fecerat; ut ejus possideret vineam. 18. Certum est solum et summum bonum esse virtutem, eamque abundare solam ad vitae fructum beatae: nec externis aut corporis bonis, sed virtute sola vitam praestari beatam, per quam vita aeterna acquiritur. Vita enim beata fructus praesentium: vita autem aeterna spes futurorum est. 75 19. Sunt tamen qui in hoc corpore tam infirmo, tam fragili, impossibilem vitam beatam putent, in quo necesse est angi, dolere, deplorare, aegrescere: quasi vero ego in corporis exsultatione dicam vitam beatam consistere, et non in altitudine sapientiae, suavitate conscientiae, virtutis sublimitate. Non enim in passione esse, sed victorem esse passionis beatum est, nec frangi temporalis motu doloris. 20. Pone accidere haec quae gravia ad vim doloris feruntur, caecitatem, exsilium, famem, stuprum filiae, amissionem liberorum. Quis neget beatum Isaac, qui non videbat in senectute, et beatitudines suis benedictionibus conferebat (Gen. XVII, 1 et seq.)? Annon beatus Jacob qui profugus patria domo, mercenarius pastor exsilium sustinuit, filiae pudicitiam ingemuit esse temeratam, famem pertulit (Gen. XXXI, 1, et seq.)? Non ergo beati quorum fide Deus accipit testimonium, cum dicitur: Deus Ahrabam, Deus Isaac, Deus Jacob (Gen. XXXIV, 1 et seq.)? Misera est servitus, sed non miser Joseph; immo plane beatus, cum dominae libidines in servitute positus coerceret (Gen. XXXIV, 8 et seq.) Quid de sancto David loquar, qui trium filiorum deploravit obitum (II Reg. XIII, 3), et quod his durius, incestum filiae (II Reg. XVIII, 33)? Quomodo non beatus, de cujus successionne beatitudinis auctor exortus est, qui plurimos fecit beatos? Beati enim qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 29). Fuerunt et ipsi in sensu infirmitatis, sed evaluerunt de infirmitate fortes. Quid laboriosius autem sancto Job vel in domus incendio, vel filiorum decem interitu momentaneo, doloribus corporeis? Numquid minus beatus, quam si illa non pertulisset, in quibus magis probatus est (Job I, 14 seq.; II, 7 seq.)? 21. Esto tamen fuisse in illis aliquid acerbitatis, quem virtus animi non abscondit dolorem. Neque enim profundum mare negaverim, quia vadosa sunt littora; neque coelum lucidum, quia interdum obtexitur nubibus: neque terram fecundam, quia aliquibus locis jejuna glarea est: aut laetas segetes, quia intermixtam solent habere sterilem avenam. Similiter puta beatae messem conscientiae interpellari aliquo acerbo doloris. Nonne totius manipulis vitae beatae, si quid forte accidit adversi atque amaritudinis, tamquam sterilis avena absconditur, aut tamquam lolii amaritudo frumenti suavitate obducitur? Sed jam ad proposita pergamus. 76

CAPUT VI.

De utili non quaestuoso illo, sed justo et honesto, quod etiam damnis quaeritur: ac dividitur in utile corporeum et pietatis.

22. Superiore libro ita divisionem fecimus, ut primo loco esset honestum ac decorum, a quo officia ducerentur, secundo loco quid utile. Et quemadmodum in primo diximus quia inter honestum et decorum est quaedam distinctio, quae magis intelligi quam explicari possit: sic et cum utile tractamus, considerandum videtur quid utilius. 23. Utilitatem autem non pecuniarii lucri aestimatione subducimus, sed acquisitione pietatis; sicut Apostolus ait: Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae praesentis et futurae (I Tim. IV, 8). Itaque in scripturis divinis, si diligenter quaeramus, saepe invenimus quod honestum est, utile vocari: Omnia mihi licent, sed non omnia utilia sunt (I Cor., VI, 12). Supra de vitiis loquebatur. Hoc ergo dicit: Licet peccare, sed non decet. In potestate sunt peccata, sed non sunt honesta. Luxuriari promptum, sed non justum. Non enim Deo esca, sed ventri colligitur. 24. Ergo quia quod utile, id etiam justum: justum est ut serviamus Christo qui nos redemit; ideo justi, qui pro ejus nomine morti se obtulerunt: injusti qui declinaverunt, de quibus dicit: Quae utilitas insanguine meo (Psal. XXIX, 10); id est, qui justitiae meae profectus? Unde et illi: Alligemus justum, quia inutilis est nobis Esai. III, 10), id est, injustus qui nos arguit, condemnat, corripit. Licet hoc possit etiam ad avaritiam hominum impiorum derivari, quae perfidiae vicina est; sicut in Juda proditore legimus, qui avaritiae studio et pecuniae cupiditate, laqueum proditionis incurrit atque incidit. 25. De hac igitur tractandum est utilitate, quae sit plena honestatis, sicut ipsis verbis definivit Apostolus dicens: Hoc autem ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum injiciam vobis, sed ad id quod honestum est (I Cor. VII, 35). Liquet igitur quod honestum est, utile esse; et quod utile, honestum: et quod utile justum; et quod justum, utile. Neque enim mihi ad mercatores lucri cupidine avaros, sed ad filios sermo est, et sermo de Officiis, quae vobis quos elegi in ministerium Domini, inculcare gestio atque infundere; ut ea quae mentibus ac moribus vestris usu atque institutione inolita atque 77 impressa sunt, etiam sermone ac disciplina aperiantur. 26. Itaque de utilitate dicturus, utar illo versiculo prophetico: Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam (Psal., 118, 36); ne utilitatis sonus excitet pecuniae cupiditatem. Denique aliqui habent: Declina cor meum in testimonia tua, et non ad utilitatem; hoc est, illam quaestuum nundinas aucupantem utilitatem, illam usu hominum ad pecuniae studia inflexam ac derivatam. Vulgo enim hoc solum dicunt utile, quod quaestuosum: nos autem de ea tractamus utilitate, quae damnis quaeritur; ut Christum lucremur, cujus quaestus est pietas cum sufficientia (I Tim. VI, 6). Magnus profecto quaestus, quo pietatem acquirimus, quae apud Deum dives est, non caducis facultatibus, sed muneribus aeternis; in quibus non tentatio lubrica, sed constans et perpetua sit gratia. 27. Est igitur utilitas alia corporalis, alia pietatis, sicut divisit Apostolus: Corporalis enim exercitatio ad modicum, inquit, utilis est: pietas autem ad omnia utilis est (I Tim. IV, 8). Quid autem tam honestum, quam integritas? Quid tam decorum, quam immaculatum servare corpus, et inviolatum atque intaminatum pudorem? Quid etiam tam decorum, quam ut vidua uxor defuncto conjugi fidem servet? Quid etiam hoc utilius, quo regnum coeleste acquiritur? Sunt enim qui se castraverunt propter regnum coelorum (Matth., XIX, 12).

CAPUT VII.

Utilitatem idem esse ac honestatem; nihil autem utilius dilectione, quae mansuetudine, affabilitate, beneficentia, justitia aliisque virtutibus comparatur; quemadmodum ex Moysis atque Davidis historia datur intelligi: postremo et e dilectione fidem nasci, et rursus e fide dilectionem.

28. Est igitur non solum familiare contubernium honestatis et utilitatis, sed eadem quoque utilitas, quae honestas. Ideo et ille qui regnum coelorum volebat omnibus aperire, non quod sibi utile quaerebat, sed quod omnibus. Unde ordo quidam nobis et gradus faciendus est, etiam ab his usitatis et communibus ad ea quae sunt praecellentia; ut ex pluribus utilitatis colligamus profectum. 29. Ac primum noverimus nihil tam utile, quam diligi: nihil tam inutile, quam non amari; nam odio haberi exitiale ac nimis capitale arbitror. Itaque id agamus, ut omni sedulitate commendemus existimationem opinionemque nostram, ac primum placiditate mentis et animi benignitate influamus in affectum hominum. Popularis enim et grata est omnibus bonitas, nihilque quod tam facile illabatur humanis sensibus. Ea si mansuetudine morum ac facilitate, tum moderatione praecepti, et affabilitate sermonis, verborum honore, patienti quoque sermonum vice, modestiaeque adjuvetur gratia, incredibile quantum procedit ad cumulum dilectionis. 78. 30. Legimus enim non solum in privatis; sed etiam in ipsis regibus, quantum facilitas blandae affabilitatis profecerit, aut superbia verborumque obfuerit tumor; ut regna ipsa labefactaret, et potestatem solveret. Jam si quis consilio, usu, ministerio, officiis popularem comprehendat gratiam: aut si quis periculum suum pro universa plebe offerat; non est dubium quod tantum charitatis a plebe in eum refundatur, ut populus salutem ejus et gratiam sibi praeferat.

31. Quantas Moyses a populo illatas absorbebat contumelias (Exod. XXXII, 11 et seq.): et cum Dominus in insolentes vindicare vellet; se tamen pro populo offerebat frequenter, ut indignationi divinae plebem subduceret! Quam miti sermone post injurias appellabat populum, consolabatur in laboribus, delinibat oraculis, fovebat operibus: et cum Deo constanter loqueretur (Gen., XXXIII, 8 et seq.); homines tamen humili et grata appellatione affari solebat! Merito aestimatus est supra homines, ut et vultum ejus non possent intendere (Gen., XXXIV, 29 et seq.), et sepulturam ejus non repertam crederent (Deut., XXXIV, 6); quia sic sibi totius plebis mentes devinxerat, ut plus eum pro mansuetudine diligerent, quam pro factis admirarentur (I Reg. X, 12, et alibi). 32. Quid ejus imitator sanctus David, electus ex omnibus ad plebem regendam, quam mitis et blandus, humilis spiritu, sedulus corde, facilis affectu! Ante regnum se pro omnibus offerebat: rex cum omnibus aequabat suam militiam, et partiebatur laborem: fortis in praelio, mansuetus in imperio, patiens in convicio, ferre magis promptus quam referre injurias. Ideo tam charus erat omnibus, ut juvenis ad regnum etiam invitus peteretur, resistens cogeretur, senex ne praelio interesset a suis rogaretur; quod mallent omnes pro ipso periclitari, quam illum pro omnibus.

33. Ita sibi gratis officiis plebem obligaverat (II Reg., II, 2, et seq.), primum, ut in discordiis populi exsulare in Hebron mallet, quam in Hierusalem regnare: deinde, ut etiam in hoste positam virtutem diligeret: justitiam etiam his qui arma contra se tulerant aeque ac suis praestandam putaret: denique (II Reg., III, 32 et seq.) fortissimum adversae partis propugnatorem Abner ducem et inferentem praelia miratus est, et orantem pacis gratiam non aspernatus, honoravit convivio: interemptum insidiis doluit et flevit, prosecutus exsequias honestavit; mortem ultus, conscientiae fidem praestitit, quam filio inter haereditaria jura transcripsit, magis sollicitus, ne innocentis mortem inultam relinqueret, quam quo suam mortem doleret. 34. Non mediocre istud, praesertim in rege, sic obire humilitatis munia, ut communem se exhiberet etiam infimis, alieno periculo cibum non quaerere, potum recusare (II Reg. XXIII, 13 et seq.), peccatum fateri, seque ipsum pro populo offerre morti, ut in se divina indignatio converteretur, cum ferienti angelo offerens se diceret: Ecce sum, ego peccavi, 79 et ego pastor malum feci, et iste grex quid fecit? Fiat manus tua in me. 35. Nam quid alia dicam, quod dolum meditantibus os suum non aperiebat, et, tamquam non audiens, nullum sermonem referendum putabat: non respondebat conviciis: cum sibi derogaretur, orabat: cum malediceretur, benedicebat? Ambulans in simplicitate, et superborum fugitans, sectator immaculatorum, qui cinerem miscebat alimentis suis, cum peccata propria deploraret, et potum suum temperabat fletibus (Psal. XXXVII, 14, et alibi). Merito sic expetitus est ab universo populo, ut venirent ad eum omnes tribus Israel dicentes: Ecce nos ossa tua et caro tua sumus: heri et nudiustertius cum esset Saul, et regnaret super nos; tu eras qui producebas et inducebas Israel. Et dixit tibi Dominus: Tu pasces populum meum (II Reg. V, 1 et seq.). Et quid plura de eo dicam, de quo hujusmodi Dei processit sententia, ut de eo diceret: inveni David secundum cor meum (Psal. LXXXVIII, 21)? Quis enim in sanctitate cordis et justitia sicut iste ambulavit, ut impleret voluntatem Dei: propter quem et delinquentibus posteris ejus venia data, et praerogativa est reservata haeredibus (III Reg. XI, 12, 13)?

36.

Quis igitur non diligeret eum, quem videbat ita charum amicis; ut quia ipse sincere amicos diligebat, aeque diligi se a suis amicis arbitraretur? Denique parentes eum filiis suis, filii praeferebant parentibus. Unde graviter indignatus Saul, percutere Jonathan filium hasta voluit; quia pluris apud eum valere David amicitiam judicabat, quam vel pietatem, vel auctoritatem paternam (I Reg. XX, 30 et seq.). 37. Etenim ad incentivum charitatis communis plurimum proficit, si quis vicem amantibus reddat, nec minus redamare se probet, quam ipse amatur, idque amicitiae fidelis pateat exemplis. Quid enim tam populare, quam gratia? Quid tam insitum naturae, quam ut diligentem diligas? Quid tam inolitum atque impressum affectibus humanis, quam ut eum amare inducas in animum, a quo te amari velis? Merito sapiens dicit: Perde pecuniam propter fratrem et amicum (Eccli. XXIX, 13). Et alibi: Amicum salutare non erubescam, et a facie illius non me abscondam (Eccli. XXII, 31). Siquidem vitae et immortalitatis medicamentum in amico esse Ecclesiasticus sermo testatur (Eccli. VI, 16): et summum in charitate praesidium nemo dubitaverit, cum Apostolus dicat: Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas numquam cadit (I Cor. XIII, 7 et seq.). 38. Ideo David non cecidit, quia charus fuit omnibus, et diligi a subjectis quam timeri maluit. Timor enim temporalis tutaminis servat excubias, nescit diuturnitatis custodiam. Itaque ubi timor decesserit, audacia obrepit; quoniam fidem non timor cogit, sed affectus exhibet. 39. Prima ergo ad commendationem nostri est charitas. Bonum est ergo testimonium habere de plurimorum dilectione. Hinc nascitur 80 fides, ut committere se tuo affectui non vereantur etiam alieni, quem pluribus charum adverterint. Similiter etiam per fidem ad charitatem pervenitur; ut qui uni aut duobus praestiterit fidem, tamquam influat in animos universorum, et omnium acquirat gratiam.

CAPUT VIII.


Nihil ad conciliandam gratiam magis valere quam consilia: sed eis confidere posse neminem, nisi justitia nitantur ac prudentia: quantum autem hae duae virtutes eluxerint in Salomone, ex ipsius celeberrimo judicio palam fieri.

40. Duo igitur haec ad commendationem nostri plurimum operantur, charitas et fides; et tertium hoc, si habeas quod in te admiratione dignum plerique existiment, et jure honorandum putent. 41. Et quia consiliorum usus maxime conciliat homines, ideo prudentia et justitia in unoquoque desideratur, et ea exspectantur a pluribus; ut in quo ea sint, illi deferatur fides, quod possit utile consilium ac fidele desideranti dare. Quis enim ei se committat, quem non putet plus sapere, quam ipse sapiat qui quaerit consilium? Necesse est igitur ut praestantior sit a quo consilium petitur, quam ille est qui petit. Quid enim consulas hominem, quem non arbitreris posse melius aliquid reperire, quam ipse intelligis? 42. Quod si eum inveneris qui vivacitate ingenii, mentis vigore atque auctoritate praestet, et accedat eo ut exemplo et usu paratior sit, praesentia solvat pericula, prospiciat futura, denuntiet imminentia, argumentum expediat, remedium ferat in tempore, paratus sit non solum ad consulendum, sed etiam ad subveniendum; huic ita fides habetur, ut dicat qui consilium petit: Et si mala mihi evenerint per illum, sustineo (Eccli. XXII, 31).

43. Hujusmodi igitur viro salutem nostram et existimationem committimus, qui sit, ut supra diximus, justus et prudens. Facit enim justitia, ut nullus sit fraudis metus: facit etiam prudentia, ut nulla sit erroris suspicio. Promptius tamen nos justo viro quam prudenti committimus, ut secundum usum vulgi loquar. Caeterum sapientum definitione, in quo una virtus est, concurrunt caeterae, nec potest sine justitia esse prudentia. Quod etiam in nostris invenimus; dicit enim David: Justus miseretur et fenerat (Psal. XXXVI, 21). Quid feneret justus, alibi dicit: Jucundus vir qui miseretur et fenerat, disponet sermones suos in judicio (Psal. CXI, 5). 44. Ipsum illud nobile Salomonis judicium nonne sapientiae plenum ac justitiae est? Itaque spectemus illud si ita est. Duae, inquit mulieres in conspectu regis Salomonis steterunt, et dixit una ad eum: Audi me, domine. Ego et 81 haec mulier in uno habitantes cubiculo, ante diem tertium partu edito, singulos filios suscepimus, et erramus una, arbiter nullus domi, nec ulla alia nobiscum femina, nisi nos solae: et mortuus est filius ejus hac nocte, ut obdormivit super eum: et surrexit media nocte, et accepit filium meum de sinu meo, et collocavit eum in gremio suo, et filium suum mortuum posuit in sinu meo. Et surrexi mane, ut lactarem parvulum, et inveni mortuum. Et consideravi illum diluculo, et non erat filius meus. Et respondit altera: Non, sed filius meus est, qui vivit: filius autem tuus, qui mortuus est (III Reg. III, 16 et seq.). 45. Et haec erat contentio, cum utraque filium sibi vindicarent superstitem: defunctum autem suum negarent. Tunc rex jussit afferri machaeram, et infantem dividi, ac singulas partes dari singulis: dimidiam uni, et dimidiam alteri. Exclamabat mulier quae vero erat affectu percita: Nequaquam, domine, infantem dividas: detur potius illi, et vivat, et non interficias eum. At illa respondit altera: Neque meus, neque hujus sit infans, dividite eum. Et statuit rex dari infantem ei mulieri quae dixerat: Nolite interficere eum, sed date eum illi mulieri; quia mota sunt, inquit, viscera ejus in filio suo.

46. Itaque non immerito aestimatus est intellectus Dei in eo esse; quoniam quae occulta sunt Deo? Quid autem occultius internorum viscerum testimonio, in quae sapientis intellectus velut quidam pietatis descendit arbiter, et velut quamdam genitalis alvi vocem eruit; quia maternus patuit affectus, qui eligeret filium suum vel apud alienam vivere, quam in conspectu matris necari. 47. Sapientiae igitur fuit latentes distinguere conscientias, ex occultis eruere veritatem; et velut quadam machaera, ita spiritus gladio penetrare non solum uteri, sed etiam animae et mentis viscera: justitiae quoque, ut quae suum necaverat, alienum non tolleret; sed vera mater reciperet suum. Denique etiam Scriptura hoc pronuntiavit: Audivit, inquit, omnis Israel hoc judicium, quod judicavit rex: et timuerunt a facie regis, eo quod intellectus Dei in eo esset, ut faceret justitiam (III Reg. III, 28). Denique et ipse Salomon ita poposcit sapientiam, ut daretur sibi cor prudens audire et judicare cum justitia (Ibid., 9).

CAPUT IX.

Quamvis individuae sint justitia atque prudentia, vulgi tamen cardinales virtutes distinguentis ingenio serviendum esse.

48. Liquet igitur etiam secundum scripturam divinam, quae antiquior est, sapientiam sine justitia esse non posse; quia ubi una earum virtutum, ibi utraque est. Daniel quoque 82 quam sapienter alta interrogatione fraudulentae accusationis deprehendit mendacium, ut calumniatorum sibi responsio non conveniret! Prudentiae igitur fuit vocis suae testimonio reos prodere: justitiae quoque, nocentes supplicio dare, innocentem subducere (Dan. XIII, 54 et seq.). 49. Est ergo individuum sapientiae atque justitiae conturbernium: sed vulgi usu dividitur una quaedam forma virtutum, ut temperantia sit in despiciendis voluptatibus: fortitudo spectetur in laboribus et periculis: prudentia in delectu bonorum, sciens commoda et adversa distinguere: justitia quae sit bona custos juris alieni, et vindex proprietatis, suum cuique conservans. Sit ergo nobis communis opinionis gratia quadripartita haec facta divisio, ut ab illa subtili disputatione philosophicae sapientiae, quae limandae veritatis causa quasi ex adyto quodam eruitur, retrahentes pedem, forensem usum ac popularem sensum sequamur. Hac igitur divisione servata, revertamur ad propositum.

CAPUT X.

Salutem justi viri quam prudentis consilio magis committi: eum autem qui justitiam ac prudentiam in se conjunxerit, ab omnibus expeti solere: hujus rei exemplum fuisse tum Salomonem, de quo verba reginae Sabae exponuntur; tum Josephum, et Danielem.

50. Prudentissimo cuique causam nostram committimus, et ab eo consilium promptius quam a caeteris poscimus. Praestat tamen fidele justi consilium viri, et sapientissimi ingenio frequenter praeponderat. Utilia enim vulnera amici, quam aliorum ascula (Prov. XXVII, 6). Deinde quia justi judicium est, sapientis autem argumentum: in illo censura disceptationis, in hoc calliditas inventionis. 51. Quod si utrumque connectas, erit magna consiliorum salubritas, quae ab universis spectatur admiratione sapientiae et amore justitiae; ut omnes quaerant audire sapientiam ejus viri, in quo utriusque virtutis copula sit: sicut quaerebant omnes reges terrae videre faciem Salomonis, et audire sapientiam ejus; ita ut et Saba regina veniret ad eum, et tentaret eum in quaestionibus: Et venit, et omnia locuta est quae habebat in corde suo, et audivit omnem sapientiam Solomonis, nec ullum verbum praeterivit eam (III Reg. X, 2 et 3). 52. Quae sit ista, quam nihil praetereat, nec sit aliquid quod ei non annuntiaverit verus Salomon, cognosce, o homo, ex his quae audis loquentem: Verus est, inquit, sermo quem audivi in terra mea de sermonibus tuis, et de prudentia tua, et non credidi his qui dicebant mihi, donec veni, et viderunt oculi mei: et nunc non est nec dimidia quidem pars secundum ea quae annuntiabant mihi. Apposuisti bona super omnia quae audivi 83 in terra mea. Beatae mulieres tuae, et beati pueri tui qui assistunt tibi, qui audiunt omnem prudentiam tuam (Ibid., 6 et seq.). Intellige convivium veri Salomonis, et quae apponuntur in eo convivio, intellige sapienter, et considera in qua terra congregatio nationum audierit famam sapientiae verae atque justitiae, et quibus eum viderit oculis, contemplantibus utique ea quae non videntur. Quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 14). 53. Quae sunt beatae mulieres, nisi illae de quibus dicitur, quia multae verbum Dei audiunt et pariunt (Luc. XI, 28)? Et alibi: Quicumque enim verbum Dei fecerit, ipse meus frater et soror et mater est (Matth. XII, 50). Qui etiam pueri tui beati qui assistunt, nisi Paulus qui dicebat: Usque in hunc diem sto protestans minori ac majori (Act. XXVI, 22), Simeon qui exspectabat in templo ut videret consolationem Israel (Luc. II, 25)? Quomodo enim dimitti posceret, nisi quia assistens Domino, discedendi habere facultatem non poterat, nisi voluntatem Domini adeptus esset? Exempli causa propositus est nobis Salomon, a quo certatim ut audiretur ejus sapientia, postulabatur.

54. Joseph quoque nec in carcere feriatus erat, quo minus de rebus incertis consuleretur. Cujus consilium Aegypto universae profuit; ut non sentiret septem annorum sterilitatem, aliosque populos miserae famis levaret jejunio (Gen. XLI, 10 et seq.). 55. Daniel ex captivis, regalium consultorum arbiter factus, consiliis suis emendavit praesentia, annuntiavit futura. Ex his enim quae frequenter interpretatus ostenderat veri se esse annuntium, fides ei in omnibus deferebatur (Dan. II, 10 et seq.).

CAPUT XI.

Tertia conditio quae ad fidem alicui conciliandam valet, in Moyse, Daniele ac Josepho fulsisse ostenditur.

56. Sed etiam tertius locus de his qui admiratione digni aestimarentur, Joseph, Salomonis et Danielis exemplo decursus videtur. Nam quid de Moyse loquar, cujus omnis Israel quotidie consilia praestolabatur, quorum vita fidem faciebat prudentiae, admirationemque ejus augebat? Quis se non committeret consilio Moysi, cui seniores, si qua supra suum intellectum et virtutem esse arbitrarentur, dijudicanda servabant? 57. Quis Danielis consilium refugeret, de quo Deus ipse dixit: Quis Daniele sapientior (Ezech. XXVIII, 3)? Aut quomodo homines de eorum dubitare mentibus possent, quibus Deus tantam conferebat gratiam? Moysi consilio bella conficiebantur: Moysi meritis de coelo affluebat alimonia, potus e petra. 58. Quam purus Danielis animus, ut mulceret barbaros mores, mitigaret leones (Dan. XIV, 39)! Quae in illo temperantia! Quanta animi et corporis 84 continentia! Nec immerito mirabilis factus omnibus, quando (quod vehementer admirantur homines) regalibus fultus amicitiis, aurum non quaerebat, nec delatum sibi honorem pluris faciebat quam fidem. Quin etiam periclitari malebat pro lege Domini, quam pro gratia hominis inflecti.

59. Nam de sancti Joseph (quem pene praeterieram) castimonia et justitia quid dicam; quarum altera illecebras beriles respuit, refutavit praemia: altera mortem contempsit, metum repulit, carcerem praeoptavit (Gen. XXXIX, 8 et seq.)? Quis hunc privatae causae ad consulendum idoneum non judicaret, cujus ferax animus et mens fertilis, temporis sterilitatem quodam consiliorum et cordis ubere fecundavit (Gen. XLI, 25 et seq.).

CAPUT XII.

Neminem ab homine vitiis contaminato consilium poscere; nec rursus a moroso et difficili: sed ab eo cujusmodi exemplar habemus in Scripturis.

60. Advertimus igitur quod in acquirendis consiliis plurimum adjungat vitae probitas, virtutum praerogativa, benevolentiae usus, facilitatis gratia. Quis enim in coeno fontem requirat? Quis e turbida aqua potum petat? Itaque ubi luxuria est, ubi intemperantia, ubi vitiorum confusio; quis inde sibi aliquid hauriendum existimet? Quis non despiciat morum colluvionem? Quis utilem causae alienae judicet, quem videt inutilem vitae suae? Quis iterum improbum, malevolum, contumeliosum non fugiat, et ad nocendum paratum; quis non eum omni studio declinet? 61. Quis vero quamvis instructum ad consilii opem, difficili tamen accessu, ambiat; in quo sit illud, tanquam si quis aquae fontem praecludat? Quid enim prodest habere sapientiam, si consilium neges? Si consulendi intercludas copiam, clausisti fontem; ut nec aliis influat, nec tibi prosit. 62. Pulchre autem et de illo convenit, qui habens prudentiam, commaculat eam vitiorum sordibus, eo quod aquae exitum contaminet. Degeneres animos vita arguit. Quomodo enim eum potes judicare consilio superiorem, quem videas inferiorem moribus? Supra me debet esse, cui me committere paro. An vero idoneum eum putabo, qui mihi det consilium, quod non det sibi: et mihi eum vacare credam, qui sibi non vacet: cujus animum voluptates occupent, libido devincat, avaritia subjuget, cupiditas perturbet, quatiat metus? Quomodo hic consilii locus, ubi nullus quieti? 63. Admirandus mihi et suspiciendus consiliarius (Esai. III, 3), quem propitius Dominus Patribus dedit, offensus abstulit. Hujus imitator debet esse qui potest consilium dare, et alienam a vitiis custodire prudentiam, quoniam nihil inquinatum in illam incurrit. 85

CAPUT XIII.

Declarata divinis testimoniis sapientiae pulchritudine, ad probandam ejus cum virtutibus aliis societatem transit oratio.

64. Quis igitur tanquam vultu speciem praeferat pulchritudinis, et belluinis posterioribus ac ferinis unguibus formae superioris dehonestet gratiam; cum tam admirabilis et praeclara forma virtutum sit, et specialiter pulchritudo sapientiae, sicut series Scripturae indicat? Est enim haec speciosior sole, et super omnem stellarum dispositionem luci comparata invenitur prior. Lucem etenim hanc suscipit nox, sapientiam autem non vincit malitia (Sap. VII, 29).

65. Diximus de ejus pulchritudine, et Scripturae testimonio comprobavimus: superest ut doceamus Scripturae auctoritate nullum ei contubernium cum vitiis esse, sed inviduam cum caeteris virtutibus conjunctionem: cujus spiritus est disertus, sine inquinamento, certus, sanctus, amans bonum, acutus, qui nihil vetet benefacere, benignus, stabilis, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens (Sap. VII, 22 et seq.). Et infra: Sobrietatem docet, et justitiam et virtutem (Sap. VIII, 7).

CAPUT XIV.

Prudentiam cum omnibus virtutibus conjunctam esse, maxime vero cum opum despicientia.

66. Omnia igitur operatur prudentia, cum omnibus bonis habet consortium. Nam quomodo potest utile consilium dare, nisi habeat justitiam, ut induat constantiam, mortem non formidet, nullo terrore, nullo revocetur metu, nulla adulatione a vero deflectendum putet: exsilium non refugiat, quae noverit sapienti patriam mundum esse: egestatem non timeat, quae nihil deesse sapienti sciat, cui totus mundus divitiarum est? Quid enim praecelsius illo viro, qui auro moveri nesciat, contemptum habeat pecuniarum, et velut ex arce quadam despiciat hominum cupiditates? Quod qui fecerit, hunc homines supra hominem esse arbitrantur: Quis est, inquit, hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vita sua (Eccli. XXXI, 9). Quomodo enim non admirandus, qui divitias spernit, 86 quas plerique saluti propriae praetulerunt? 67. Decet igitur omnes censura frugalitatis, continentiae auctoritas, et maxime eum qui honore praestet, ne praeeminentem virum thesauri possideant sui, et pecuniis serviat, qui praeest liberis. Illud magis decet, ut supra thesaurum sit animo, et infra amicum obsequio. Humilitas enim gratiam auget. Haec plena laudis et digna primario viro, non communem cum Tyriis negotiatoribus et Galaaditis mercatoribus habere turpis lucri cupidinem, nec omne bonum locare in pecunia, et tamquam mercenario munere quotidianos numerare quaestus, calculari compendia.

CAPUT XV.

De liberalitate. Quibusnam potissimum impartienda: et qua ratione illam tenuioris census homines opera et consiliis exerceant.

68. Quod si ab his sobrium gerere animum laudabile est, quanto illud praestantius si dilectionem multitudinis liberalitate acquiras, neque superflua circa importunos, neque restricta circa indigentes! 69. Plurima autem genera liberalitatis sunt, non solum quotidiano sumptu egentibus, quo vitam sustinere suam possint, disponere ac dispensare alimoniam; verum etiam his qui publice egere verecundantur, consulere ac subvenire, quatenus communis egenorum alimonia non exhauriatur. De eo enim loquor qui praeest alicui muneri, ut si officium sacerdotis gerat, aut dispensatoris; ut de his suggerat episcopo, nec reprimat si quem positum in necessitate aliqua cognoverit, aut dejectum opibus ad inopiae necessitatem redactum: maxime si non effusione adolescentiae, sed direptione alicujus et amissione patrimonii in eam reciderit injuriam, ut sumptum exercere diurnum non queat. 70. Summa etiam liberalitas, captos redimere, eripere ex hostium manibus, subtrahere neci homines, et maxime feminas turpitudini, reddere parentibus liberos, parentes liberis, cives patriae restituere. Nota sunt haec nimis Illyrici vastitate et Thraciae: quanti ubique venales 87 erant toto captivi orbe, quos si revoces, unius provinciae numerum explere non possint! Fuerunt tamen qui et quos Ecclesiae redemerunt, in servitutem revocare vellent, ipsa graviores captivitate, qui inviderent alienam misericordiam. Ipsi si in captivitatem venissent, servirent liberi: si venditi fuissent, servitutis ministerium non recusarent; et volunt alienam libertatem rescindere, qui suam servitutem non possent rescindere, nisi forte pretium recipere emptori placeret: in quo tamen non rescinditur servitus, sed redimitur. 71. Praecipua est igitur liberalitas, redimere captivos, et maxime ab hoste barbaro, qui nihil deferat humanitatis ad misericordiam, nisi quod avaritia reservaverit ad redemptionem: aes alienum subire, si debitor solvendo non sit, atque arctetur ad solutionem, quae sit jure debita, et inopia destituta: enutrire parvulos, pupillos tueri. 72. Sunt etiam qui virgines orbatas parentibus tuendae pudicitiae gratia connubio locent, nec solum studio, sed etiam sumptu adjuvent. Est etiam genus illud liberalitatis quod Apostolus docet: Ut si quis fidelis habet viduas, subministret illis, ut earum alimoniis Ecclesia non gravetur, ut his quae vere viduae sunt, sufficiat (I Tim. V, 16). 73. Utilis igitur hujusmodi liberalitas, sed non communis omnibus. Sunt enim plerique etiam viri boni, qui tenues sunt censu, contenti quidem exiguo ad sui usum, sed non idonei ad subsidium levandae paupertatis alienae; tamen suppetit aliud beneficentiae genus, quo juvare possint inferiorem. Est enim duplex liberalitas: una quae subsidio rei adjuvat, id est, usu pecuniae; altera quae operum collatione impenditur, multo frequenter splendidior, multoque clarior. 74. Quanto illustrius Abraham captum armis victricibus recepit nepotem (Gen. XIV, 16), quam si redemisset! Quanto utilius regem Pharaonem sanctus Joseph consilio providentiae juvit, quam si contulisset pecuniam! Pecunia enim unius civitatis non redemit ubertatem: prospicientia totius Aegypti per quinquennium famem repulit (Gen. XLI, 33 et seq.). 75. Facile autem pecunia consumitur, consilia exhauriri nesciunt. Haec usu augentur: pecunia minuitur, et cito deficit, atque ipsam destituit benignitatem; tatem; ut quo pluribus largiri volueris, eo pauciores adjuves, et saepe tibi desit quod aliis conferendum putaveris. Consilii 88 autem operisque collatio, quo in plures diffunditur, eo redundantior manet, et in suum fontem recurrit. In se enim refluit ubertas prudentiae: et quo pluribus fluxerit, eo exercitius fit omne quod remanet.

CAPUT XVI.

Modum in liberalitate servandum, ne profundatur in indignos quod dignioribus debebatur; non tamen nimis parce ac timide ministrandas eleemosynas: sed imitandum beatum Joseph, cujus prudentia prolixioribus verbis commendatur.

76. Liquet igitur debere esse liberalitatis modum, ne fiat inutilis largitas. Sobrietas tenenda est, maxime sacerdotibus, ut non pro jactantia, sed pro justitia dispensent. Nusquam enim major aviditas petitionis. Veniunt validi, veniunt nullam causam nisi vagandi habentes, et volunt subsidia evacuare pauperum, exinanire sumptum: nec exiguo contenti, majora quaerunt, ambitu vestium captantes petitionis suffragium, et natalium simulatione licitantes incrementa quaestuum. His si quis facile deferat fidem, cito exhaurit pauperum alimoniis profutura compendia. Modus largiendi adsit, ut nec illi inanes recedant, neque transcribatur vita pauperum in spolia fraudulentorum. Et ergo mensura sit, ut neque humanitas deseratur, nec destituatur necessitas. 77. Plerique simulant debita. Sit veri examen. Exutos se per latrocinia deplorant: aut injuria fidem faciat, aut cognitio personae, quo propensius juventur. Ab Ecclesia relegatis sumptus impartiendus, si desit eis alendi copia. Itaque qui modum servat, avarus nulli, sed largus omnibus est: non enim solas aures praebere debemus audiendis precantium vocibus, sed etiam oculos considerandis necessitatibus. Plus clamat operatori bono debilitas, quam vox pauperis. Neque vero fieri potest ut non extorqueat amplius importunitas vociferantium: sed non semper impudentiae locus sit. Videndus est ille, qui te non videt: requirendus ille, qui erubescit videri. Ille etiam clausus in carcere occurrat tibi; ille affectus aegritudine mentem tuam personet, qui aures non potest. 78. Quo plus te operari viderit populus, magis diliget. Scio plerosque sacerdotes, quo plus contulerunt, plus abundasse; quoniam quicumque bonum operarium videt, ipsi confert quod 89 ille suo officio dispenset, securus quod ad pauperem sua perveniat misericordia: nemo enim vult, nisi pauperi proficere suam collationem. Nam si quem aut immoderatum aut nimis tenacem dispensatorem viderit, utrumque despiciet: si aut superfluis erogationibus dissipet alieni fructus laboris, aut recondat sacculis. Sicut igitur modus liberalitatis tenendus est, ita etiam calcar plerumque adhibendum videtur. Modus ideo, ut quod benefacis, id quotidie facere possis; ne subtrahas necessitati, quod indulseris effusioni: calcar propterea, quia melius operatur pecunia in pauperis cibo, quam in divitis sacculo. Cave ne intra loculos tuos includas salutem inopum, et tanquam in tumulis sepelias vitam pauperum.

79. Potuit donare Joseph totas Aegypti opes, et effundere thesauros regios; noluit tamen de alieno effusus videri: maluit frumenta vendere, quam donare esurientibus; quia si paucis donasset, plurimis defuisset. Eam liberalitatem probavit, quo abundaret omnibus. Patefecit horrea, ut omnes emerent subsidium frumentarium (Gen. XLI, 56, 57), ne gratis accipiendo, cultus terrarum relinquerent; quoniam qui alieno utitur, suum negligit. 80. Itaque primum omnium coacervavit pecunias, deinde instrumenta caetera, ad postremum jura terrarum regi acquisivit, non ut omnes exueret suo, sed fulciret: publicum tributum constitueret, quo sua tutius habere possent. Quod ita fuit gratum omnibus quibus terras ademerat; ut non venditionem sui juris, sed redemptionem salutis putarent. Denique dixerunt: Sanasti nos, invenimus gratiam in conspectu Domini nostri (Gen. XLVII, 14 et seq., 25). Nam et de proprietate nihil amiserant, qui jus receperant: et de utilitate nihil perdiderant, qui acquisierant perpetuitatem. 81. O virum magnum, qui non largitatis superfluae temporalem captavit gloriam, sed perpetuam commoditatem constituit providentiae! Fecit enim ut tributis populi se juvarent suis, nec in tempore necessitatis aliena subsidia desiderarent. Melius enim fuit conferre aliquid de fructibus, quam totum de jure amittere. Quintam portionem collationis statuit et in providendo perspicacior, et in tributo liberalior. Denique nunquam postea Aegyptus hujusmodi famem pertulit. 82. Quam praeclare autem collegit futura! Primum quam argute regalis interpres somnii veritatem expressit! Somnium regis primum hoc fuit: Septem juvencae ascendebant de flumine, visu decorae, et pingues corpore, et ad oram pascebantur fluminis. Aliae quoque vitulae visu deformes ac jejunae corpore, post illas juvencas 90 ascendebant de flumine, et juxta eas in ipso riparum thoro pascebantur: et visae sunt hae vitulae tenues atque exiles devorare illas quae praestabant et forma et gratia. Et somnium secundum hoc fuit: Septem spicae pingues, electae et bonae de terra surgebant: et post eas septem spicae exiles et vento corruptae ac marcidae se subjicere moliebantur: et visum est quod laetas et uberes spicas steriles spicae et tenues devoraverunt.

83. Hoc somnium ita aperuit sanctus Joseph, eo quod septem juvencae septem anni forent, et septem spicae similiter septem anni forent, ex fetu et fructu interpretatus tempora. Fetus enim juvencae annum exprimit, et fructus segetis annum consummat integrum. Quae ideo ascendebant de flumine, quod dies, anni, ac tempora fluminum praetereunt modo, et cursim labuntur. Annos itaque septem priores uberis terrae fertiles ac fecundos declarat futuros: posteriores autem alios septem annos steriles atque infecundos, quorum sterilitas absumptura foret ubertatem superiorum. Qua gratia prospiciendum admonuit, ut uberioribus annis congregaretur subsidium frumentarium, quod sustentare posset inopiam futurae infecunditatis. 84. Quid primum mirer? Ingenium quo in ipsum veritatis descendit cubile: an consilium quo tam gravi atque diuturnae prospexit necessitati: an vigilantiam atque justitiam; quarum altera, imposito sibi tanto munere, congregavit tam multiplices commeatus: alteraque aequalitatem per omnes servavit? Nam de magnanimitate quid loquar; quod venditus a fratribus in servitutem, non retulit injuriam, sed famem depulit? Quid de suavitate, qua dilecti fratris praesentiam pia fraude quaesivit, quem simulato per elegantiam furto, reum statuit rapinae, ut obsidem teneret gratiae (Gen. XLIV, 2 et seq.). 85. Unde merito ei a patre dicitur: Filius ampliatus meus Joseph, filius ampliatus meus, zelotes filius meus adolescentior . . . . Adjuvit te Deus meus, et benedixit te benedictione coeli a summo, et benedictione terrae, terrae habentis omnia, propter benedictiones patris tui et matris. Praevaluit super benedictiones montium manentium, et desideria collium aeternorum (Gen. XLIX, 22 et seq.), et in Deuteronomio: Qui visus es, inquit, in rubo, ut venias super caput Joseph, et super verticem ipsius. Honorificus inter fratres: primitivus tauri decus ejus, cornua unicornui cornua ipsius. In ipsius cornu gentes ventilabit simul usque ad extremum terrae. Ipsi decem millia Ephraem, et ipsi millia Manasses (Deut. XXXIII, 16 et seq.). 91

CAPUT XVII.

Quas virtutes in eo quem consulamus, inesse oporteat: et qua ratione iisdem Joseph ac Paulus ornati fuerint?

86. Talis itaque debet esse qui consilium alteri det, ut se ipsum formam aliis praebeat ad exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate; ut sit ejus sermo salubris atque irreprehensibilis, consilium utile, vita honesta, sententia decora. 87. Talis erat Paulus, qui consilium dabat virginibus (I Cor. VII, 25 et seq.), magisterium sacerdotibus (Tit. II, 7), ut primum se ipsum formam nobis praeberet ad imitandum. Ideo et humiliari sciebat, sicut scivit et Joseph, qui summo ortus patriarcharum genere, non dedignatus degenerem servitutem, exhibebat eam obsequiis, illustrabat virtutibus. Scivit humiliari, qui et venditorem et emptorem passus est, et dominum appellabat eum. Audi humiliantem se: Si Dominus meus propter me nihil scit in domo sua, et omnia quaecamque habet, dedit in manus meas, neque subtractum est a me quidquam praeter te, quia uxor illius es; quomodo faciam verbum malum hoc, et peccabo coram Domino (Gen. XXXIX, 8 et seq.)? Plena vox humilitatis, plena castimoniae: humilitatis, quia domino deferebat; honorificentiae, quia referebat gratiam: plena quoque castimoniae, quia turpi flagitio contaminari grave peccatum putabat. 88. Talis igitur debet esse consiliarius, qui nihil nebulosum habeat, nihil fallax, nihil simulatum, quod vitam ejus ac mores refellat; nihil improbum ac malevolum, quod avertat consulentes. Alia sunt enim quae fugiuntur, alia quae contemnuntur. Fugimus ea quae possunt nocere, quae malitiose possunt in noxam serpere; ut si is qui consulitur, dubia sit fide, et pecuniae avidus, ut possit pretio mutari: si injuriosus, hic fugitur ac declinatur. Qui vero voluptuarius, intemperans, etsi alienus a fraude; tamen avarus et cupidior lucri turpis, hic contemnitur. Quod enim specimen industriae, quem fructum laboris edere potest, quam recipere animo curam ac sollicitudinem, qui se torpori dederit atque ignaviae? 89. Ideo boni vir consilii dicit: Ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse (Phil. IV, 11). Sciebat enim omnium malorum radicem esse avaritiam, et ideo suo contentus erat, alienum non requirebat (I Tim. VI, 10). Satis mihi est, inquit, quod habeo; sive parum, sive plurimum habeam, mihi plurimum est. Expressius aliquid dicendum videtur. Signato verbo usus est: Sufficit mihi, inquit, in quo sum; id est, nec deest, nec superfluit. Non deest, quia nihil quaero amplius: non superfluit, quia non solum mihi habeo, sed pluribus. Hoc de pecunia. 92

90. Caeterum de omnibus dici potest quia sufficiebant illi praesentia, hoc est, non honorem majorem, non obsequia uberiora desiderabat; non gloriae immodicae cupidus, aut gratiam indebite quaerebat: sed debiti finem certaminis, patiens laboris, securus meriti praestolabatur: Scio, inquit, et humiliari (Phil. IV, 12). Non ergo indocta humilitas, sed quae habeat sui modestiam et scientiam, laudi datur. Est enim humilitas formidinis, est imperitiae atque ignorantiae; et ideo Scriptura ait: Et humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII, 19). Praeclare ergo dixit: Scio et humiliari, id est, quo in loco, qua moderatione, quo fine, in quo officio, in quo munere. Nescivit Pharisaeus humiliari, ideo dejectus est: scivit publicanus, ideo justificatus est (Luc. XVIII, 11 et seq.). 91. Sciebat et abundare Paulus, quia animum habebat divitem; etsi thesaurum divitis non habebat. Sciebat abundare, qui non quaerebat datum in pecunia, sed requirebat fructum in gratia. Possumus et sic intelligere, quia sciebat abundare, qui poterat dicere: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (II Cor. VI, 11). 92. In omnibus erat imbutus, et saturari et esurire. Beatus qui sciebat saturari in Christo. Non ergo illa corporalis, sed spiritualis est satietas, quam operatur scientia. Et merito scientia opus est; quia non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Deut. VIII, 3). Ergo qui sic sciebat saturari et sic esurire, sciebat ut semper nova quaereret, esuriret Deum, sitiret in Dominum. Sciebat esurire, qui sciebat quia esurientes manducabunt (Matth. V, 6): sciebat et poterat abundare, qui nihil habebat, et possidebat omnia (II Cor. VI, 10).

CAPUT XVIII.

Quantum iniqui consiliarii damni afferant, exemplo decem tribuum a rege Roboam desciscentium sat intelligi.

93. Egregie itaque viros alicui praesidentes muneri commendat justitia: contra iniquitas destituit atque impugnat. Exemplo nobis est Scriptura quae dicit quia cum populus Israel post mortem Salomonis rogasset filium ejus Roboam, ut relevaret cervices eorum a servitute dura, et paterni imperii temperaret austeritatem, illum spreto senili consilio de suggestione adolescentium responsum dedisse hujusmodi, quia et onus adjiceret super patrium jugum, et leviora gravioribus suppliciis mutaret (III Reg. XII, 4 et seq.). 94. Quo responso exasperati responderunt populi: Non est nobis portio cum David, neque haereditas in filiis Jesse. Revertere unusquisque in tabernacula tua, Israel (Ibid. 16); quoniam hic homo neque in principem, neque in ducem erit nobis. Itaque desertus a populo ac destitutus, vix duarum tribuum propter David meritum habere potuit societatem. 93

CAPUT XIX.

Justitia et benevolentia et affabilitate plurimos conciliari: sed hanc sinceram esse debere.

95. Claret ergo quoniam et aequitas imperia confirmet, et injustitia dissolvat. Nam quomodo potest malitia regnum possidere, quae ne unam quidem privatam potest regere familiam? Summa igitur benignitate opus est, ut non solum publica gubernacula, sed etiam privata jura tueamur. Plurimum juvat benevolentia, quae omnes studet beneficiis amplecti, devincire officiis, oppignerare gratia. 96. Affabilitatem quoque sermonis diximus ad conciliandam gratiam valere plurimum. Sed hanc volumus esse sinceram ac sobriam sine ulla adulatione, ne simplicitatem ac puritatem alloquii dedeceat sermonis adulatio; forma enim esse debemus caeteris non solum in opere, sed etiam in sermone, in castitate ac fide. Quales haberi volumus, tales simus: et qualem affectum habemus, talem aperiamus. Neque dicamus in corde nostro verbum iniquum, quod abscondi putemus silentio; quia audit in occulto dicta, qui occulta fecit: et cognoscit secreta viscerum, qui sensum visceribus infudit. Ergo tamquam sub oculis constituti judicis, quidquid gerimus, in luce positum putemus, ut omnibus manifestetur.

CAPUT XX.

Omnibus multum prodesse bonorum familiaritatem, maxime vero adolescentibus: hoc Jesu Nave ac Moysi, aliisque exemplis probari: quibus subjicitur qui aetate sint dispares, virtute interdum pares esse, ut Petrus ac Joannes patefaciunt.

97. Plurimum itaque prodest unicuique bonis jungi. Adolescentibus quoque utile, ut claros et sapientes viros sequantur; quoniam qui congreditur sapientibus, sapiens est: qui autem cohaeret imprudentibus, imprudens agnoscitur. Et ad instructionem itaque plurimum proficit, et ad probitatis testimonium. Ostendunt enim adolescentes eorum se imitatores esse, quibus adhaerent; et ea convalescit opinio, quod ab his vivendi acceperint similitudinem, cum quibus conversandi hauserint cupiditatem. 98. Inde tantus Jesus Nave, quod eum non solum erudivit ad Legis scientiam Moysi copula, verum etiam sanctificavit ad gratiam (Exod. XXIV, 13). Denique cum in ejus tabernaculo divina refulgere praesentia videretur majestas Domini, solus erat in tabernaculo Jesus Nave. Moyses cum Deo 94 loquebatur, Jesus pariter nube sacra tegebatur. Presbyteri et populus deorsum stabant; Jesus cum Moyse ad accipiendam Legem ascendebat (Exod. XXXIII, 11). Omnis populus intra castra erat, Jesus extra castra in tabernaculo testimonii. Cum columna nubis descenderet, et loqueretur cum Moyse, quasi fidus astabat minister: nec exibat de tabernaculo juvenis, cum seniores longe positi divina trepidarent miracula. 99. Ubique igitur inter admiranda opera et reverenda secreta sancto Moysi individuus adhaerebat. Unde factum est ut qui fuerat socius conversationis, fieret successor potestatis (Deut. XXXIV, 9). Merito vir hujusmodi evasit, ut sisteret fluminum cursus (Josue III, 15 et seq.), diceret: Stet sol, et staret sol (Josue X, 12, 13); quasi ejus spectator victoriae noctem differret, diem produceret: quid! (quod Moysi negatum est) solus eligeretur, ut populum introduceret in terram repromissionis. Magnus vir fidei miraculis, magnus triumphis. Illius augustiora opera, hujus prosperiora. Uterque igitur divina subnixus gratia, ultra humanam processit conditionem (Exod. XIV, 21): ille mari, hic coelo imperavit. 100. Pulchra itaque copula seniorum atque adolescentium (Gen. XII, 4). Alii testimonio, alii solatio sunt: alii magisterio, alii delectationi. Omitto quod Abrahae adhaesit Loth adolescentulus etiam proficiscenti; ne forte hoc propinquitatis magis fuisse existimetur, et necessariae potius quam voluntariae adjunctionis. Quid Eliam atque Elisaeum loquamur? Licet non expresse Elisaeum juvenem Scriptura significaverit, advertimus tamen et colligimus juniorem fuisse (III Reg. XIX, 21). In Actibus apostolorum Barnabas Marcum assumpsit, Paulus Silam, Paulus Timotheum, Paulus Titum (Act. XII et alibi). 101. Sed illis superioribus videmus divisa officia, ut seniores consilio praevalerent, juniores ministerio. Plerumque etiam virtutibus pares, dispares aetatibus, sui delectantur copula, sicut delectabantur Petrus et Joannes. Nam adolescentem legimus in Evangelio Joannem et sua voce, licet meritis et sapientia nulli fuerit seniorum secundus, erat enim in eo senectus venerabilis morum et cana prudentia. Vita enim immaculata bonae senectutis stipendium est.

CAPUT XXI.

Plurimum valere ad commendationem, si defendas infirmos, aut peregrinos suscipias, similiave officia exhibeas, et hoc maxime viris probatis. Ubi injecta avaritiae vituperatione, potissimum prodigalitas in sacerdotibus improbatur.

102. Adjuvat hoc quoque ad profectum bonae existimationis, si de potentis 95 manibus eripias inopem, de morte damnatum eruas, quantum sine perturbatione fieri potest; ne videamur jactantiae magis causa facere, quam misericordiae, et graviora inferre vulnera, dum levioribus mederi desideramus. Jam si oppressum opibus potentis, et factione magis quam sceleris sui pretio gravatum liberaveris, egregae convalescit opinionis testimonium. 103. Commendat plerosque etiam hospitalitas. Est enim publica species humanitatis, ut peregrinus hospitio non egeat, suscipiatur officiose, pateat advenienti janua. Valde id decorum totius est orbis existimatione, peregrinos cum honore suscipi, non deesse mensae hospitalitatis gratiam, occurrere officiis liberalitatis, explorare adventus hospitum. 104. Quod Abrahae laudi est datum, qui ante januam suam speculabatur, ne forte praeteriret peregrinus aliquis: et diligenter praetendebat excubias, ut occurreret, ut praeveniret, ut rogaret, ne transiret hospes, dicens: Domine, si inveni gratiam ante te, ne praeterieris puerum tuum (Gen. XVIII, 1 et seq.). Et ideo pro hospitalitatis mercede fructum posteritatis recepit. 105. Loth quoque nepos ejus non solum genere, sed etiam virtute proximus, propter hospitalitatis affectum Sodomitana a se suisque supplicia detorsit (Gen. XIX, 1 et seq.).

106.

Decet igitur hospitalem esse, benignum, justum, non alieni cupidum; immo de suo jure cedentem potius aliqua, si fuerit lacessitus, quam aliena jura pulsantem, fugitantem litium, abhorrentem a jurgiis, redimentem concordiam et tranquillitatis gratiam. Siquidem de suo jure virum bonum aliquid relaxare, non solum liberalitatis, sed plerumque etiam commoditatis est. Primum dispendio litis carere, non mediocre est lucrum; deinde accedit ad fructum quod augetur amicitia, ex qua oriuntur plurimae commoditates, quae contemnenti aliqua in tempore, postea fructuosae erunt. 107. In officiis autem hospitalibus, omnibus quidem humanitas impartienda est: justis autem uberior deferenda honorificentia: Quicumque enim justum receperit in nomine justi, mercedem justi accipiet (Matth. X, 41, 42), ut Dominus pronuntiavit. Tanta autem est apud Deum hospitalitatis gratia, ut ne potus quidem aquae frigidae a praemiis remunerationis immunis sit. Vides quia Abraham Deum recepit hospitio, dum hospites quaerit? Vides quia Loth angelos recepit? Unde scis ne et tu cum suscipis hominem, suscipias Christum? Licet in hospite sit Christus; quia Christus 96 in paupere est, sicut ipse ait: In carcere eram, et venistis ad me: nudus eram, et operuistis me (Matth. XXV, 36). 108. Suave est igitur non pecuniae, sed gratiae studere. Verum hoc malum jamdudum humanis influxit mentibus, ut pecunia honori sit, et animi hominum divitiarum admiratione capiantur. Inde se immersit avaritia, veluti quaedam bonorum ariditas officiorum; ut homines damnum putent quidquid praeter morem impenditur. Sed etiam in hoc adversus avaritiam, ne quod afferre possit impedimentum, prospexit Scriptura venerabilis, dicens: Quia melior est hospitalitas cum oleribus (Prov. XV, 17). Et infra: Melior est panis in suavitate cum pace (Prov. XVII, 1). Non enim prodigos nos docet esse Scriptura, sed liberales.

109. Largitatis enim duo sunt genera: unum liberalitatis, alterum prodigae effusionis. Liberale est hospitio recipere, nudum vestire, redimere captivos, non habentes sumptu juvare: prodigum est, sumptuosis effluescere conviviis, et vino plurimo; unde legisti: Prodigum est vinum, et contumeliosa ebrietas (Prov. XX, 1). Prodigum est popularis favoris gratia exinanire proprias opes: quod faciunt qui ludis circensibus, vel etiam theatralibus, et muneribus gladiatoriis, vel etiam venationibus patrimonium dilapidant suum, ut vincant superiorum celebritates; cum totum illud sit inane, quod agunt. Quandoquidem etiam bonorum operum sumptibus immoderatum esse non deceat. 110. Pulchra liberalitas (Dist. 86, cap. Pulchra) erga ipsos quoque pauperes mensuram tenere, ut abundes pluribus: non conciliandi favoris gratia ultra modum fluere. Quidquid ex affectu puro ac sincero promitur, hoc est decorum: non superfluas aedificationes aggredi, nec praetermittere necessarias. 111. Et maxime sacerdoti hoc convenit, ornare Dei templum decore congruo, ut etiam hoc cultu aula Domini resplendeat: impensas misericordiae convenientes frequentare: quantum oporteat largiri peregrinis; non superflua, sed competentia: non redundantia, sed congrua humanitati; ne sumptu pauperum alienam sibi quaerat gratiam, nec restrictiorem erga clericos aut indulgentiorem se praebeat. Alterum enim inhumanum, alterum prodigum; si aut sumptus desit necessitati eorum quos a sordidis negotiationis aucupiis retrahere debeas: aut voluptati superfluat.

97 CAPUT XXII.

Modum inter nimiam remissionem ac severitatem esse statuendum; eos enim qui affectata remissione in aliorum animos irrepere moliuntur, solidum ac duraturum nihil consequi: quod Abessalonis exemplum satis ostendit.

112. Quin etiam verborum ipsorum et praeceptorum esse mensuram convenit; ne aut nimia remissio videatur, aut nimia severitas. Plerique enim remissiores malunt esse, ut videantur boni esse: sed nihil simulatum et fictum verae virtutis esse certum est; quin etiam diuturnum esse non solet. In principio vernat, in processu tamquam flosculus dissipatur et solvitur: quod autem verum ac sincerum, alta radice fundatur. 113. Et ut exemplis assertiones nostras probemus, quoniam quae simulata sunt, diuturna esse non possunt, sed tamquam ad tempus virentia cito decidunt, ex ea familia ex qua nobis plurima ad virtutis profectum exempla accersivimus, unum simulationis et fraudis proferamus testimonium (II Reg. XIV, 25). 114. Abessalon (II Reg. XV, 1 et seq.) erat David regis filius, decore insignis, egregius forma, praestans juventa; ita ut vir talis in Israel non reperiretur, a vestigio pedis usque ad verticem immaculatus. Is fecit sibi currus et equos, et viros quinquaginta, qui praecurrerent ante eum. Surgebat diluculo, et stabat ante portam in via: et si quem advertisset regis judicia quaerentem, accedebat ad eum, dicens: Ex qua civitate es tu? Respondebat ille: Ex una tribu sum de tribubus Israel, servus tuus. Referebat Abessalon: Verba tua bona sunt et directa, et qui te audiat non est tibi datus a rege. Quis constituet me judicem, et quisquis ad me veniet, cuicumque fuerit judicium necessarium, justificabo illum? Talibus delinibat singulos sermonibus. Et cum accederent adorare eum, extendens manus suas, apprehendebat atque osculabatur eos. Sic convertit in se corda omnium, dum blanditiae hujusmodi intimorum tangunt viscerum sensum. 115. Sed delicati isti et ambitiosi elegerunt honorabilia et grata ad tempus et jucunda: ubi parva processit dilatio, quam prudens omnium propheta paulisper cedendo interponendam putavit, non potuerunt tolerare ac sustinere. Denique (II Reg. XVIII, 5) non dubitans de victoria David, commendabat filium dimicaturis, ut ei parcerent. Ideoque nec praelio interesse maluit; ne vel referre arma, parricidae licet, videretur, sed tamen filio. 116. Liquet igitur ea esse perpetua ac solida, quae vera sunt, et quae sincere potius quam dolo congregantur: ea vero quae simulatione atque assentatione parata sunt, non posse diu perseverare. 98

CAPUT XXIII.

Eorum qui vel pecunia vel ambitu redempti fuerint, fluxam fidem esse.

117. Quis igitur vel illos qui pecunia ad obedientiam redimuntur, vel eos qui assentatione invitantur, fidos sibi arbitretur? Nam et illi frequenter se vendere volunt, et isti imperia dura ferre non possunt. Levi assentatiuncula facile capiuntur: si perstrinxeris verbo, immurmurant, deserunt, infesti abeunt, indignantes relinquunt, imperare malunt, quam obedire: quasi obnoxios beneficio, subjectos sibi debere esse existimant, quos praepositos sibi habere debeant. 118. Quis igitur sibi fideles putet, quos vel pecunia vel adulatione sibi obligandos crediderit? Nam et ille qui pecuniam acceperit, vilem se et despectum judicat, nisi saepe redimatur? Itaque frequenter exspectat pretium suum: et ille qui obsecratione ambitus videtur, vult semper se rogari.

CAPUT XXIV.

Bonis artibus ad honores nitendum, maxime ecclesiasticos: adeptum vero munus moderate ac sapienter administrandum. Nec inferiores ordines simulatis virtutibus episcopo derogare, nec item episcopum cleri invidum esse debere: sed justum in omnibus, atque comprimis in judicando.

119. Ergo bonis actibus et sincero proposito nitendum ad honorem arbitror, et maxime ecclesiasticum; ut neque resupina arrogantia, vel remissa negligentia sit: neque turpis affectatio, et indecora ambitio. Ad omnia abundat animi directa simplicitas, satisque se ipsa commendat. 120. In ipso vero munere neque severitatem esse duram convenit, nec nimiam remissionem; ne aut potestatem exercere, aut susceptum officium nequaquam implere videamur. 121. Enitendum quoque ut beneficiis atque officiis obligemus plurimos, et collatam reservemus gratiam; ne jure beneficii fiant immemores, qui se graviter laesos dolent. Saepe enim usu venit ut quos gratia foveris, vel aliquo superiore cumulaveris gradu, avertas, si indigne aliquem eis praeponendum judices. Sed et sacerdotem beneficiis suis vel judiciis favere convenit, ut aequitatem custodiat, et presbytero vel ministro deferre, ut parenti. 122. Neque hos quia semel probati sunt, arrogantes esse oportet; sed magis tamquam memores gratiae, humilitatem tenere: neque offendi sacerdotem, si aut presbyter, aut minister, aut quisquam de clero, aut misericordia, aut jejunio, aut integritate, aut doctrina et lectione existimationem accumulet suam: Gratia enim Ecclesiae laus doctoris est. Bonum, opus 99 alicujus praedicari, ita tamen si nullo studio fiat jactantiae. Laudent enim unumquemque proximorum labia, et non os suum: et commendent opera, non studia sua.

123.

Caeterum si quis non obediat episcopo, extollere atque exaltare sese desideret, obumbrare merita episcopi simulata affectatione doctrinae aut humilitatis, aut misericordiae, is a vero devius superbit; quoniam veritatis ea est regula, ut nihil facias commendandi tui causa, quo minor alius fiat: neque si quid boni habeas, id ad deformationem alterius et vituperationem exerceas. 124. Ne defendas improbum, et sancta indigno committenda arbitreris: neque iterum urgeas et impugnes, cujus crimen non deprehenderis. Nam cum in omnibus injustitia cito offendat, tum maxime in Ecclesia, ubi aequitatem esse oportet, ubi aequalitatem haberi decet; ut nihil sibi potentior plus vindicet, nihil plus usurpet ditior. Sive enim pauper, sive dives, in Christo unum sunt. Nihil sanctior plus sibi arroget; ipsum enim par est esse humiliorem.

125. Sed nec personam alterius accipiamus in judicio: gratia absit, causae merita decernant. Nihil sic opinionem, immo fidem gravat, quam si in judicando potentiori dones causam inferioris: vel pauperem innocentem arguas, divitem excuses reum culpae. Pronum quidem est genus hominum favere honoratioribus, ne laesos sese putent, ne victi doleant. Sed primum si offensam vereris, non recipias judicium: si sacerdos es, aut si quisquam alius, non lacessas. Licet tibi silere in negotio duntaxat pecuniario; quamquam sit constantiae adesse aequitati. In causa autem Dei, ubi communionis periculum est, etiam dissimulare peccatum est non leve.

CAPUT XXV.

Beneficia in pauperes potius conferenda quam in divites; hos enim aut quaesitam a se beneficii vicem putare, aut indignari quod videantur hinc facti debitores: pauperes vero et debitorem pro se Deum ipsum constituere, et libenter accepta beneficia confiteri. Quibus additur ad pecuniae contemptum adhortatio.

126. Quid autem et tibi prodest favere diviti? An quia citius amantem remuneratur? His enim favemus frequentius, a quibus referendae vicem speramus gratiae. Sed eo 100 magis infirmo et inopinos studere convenit; quia pro eo qui non habet, remunerationem speramus a Domino Jesu (Luc. XIV, 12, 13): qui sub specie convivii generalem virtutum edidit formam: ut his potius nostra conferamus beneficia, qui nobis ea non possunt repraesentare, docens ad convivium atque epulas non eos qui divites sunt, sed pauperes invitandos. Divites enim rogari videntur, ut ipsi quoque nobis reddant convivium; pauperes, quia non habent quod restituant, cum acceperint, remuneratorem nobis faciunt Dominum, qui se pro paupere obligandum obtulit. 127. Ad ipsum quoque saeculi usum collatio beneficii facta in pauperes magis quam in locupletes plus juvat; quia dives dedignatur beneficium, et pudet eum debitorem esse gratiae. Quin etiam id quod collatum est sibi, meritis suis arrogat, quod velut debitum acceperit, vel ideo datum sit eo quod is qui dedit, reddendum sibi a divite uberius existimaverit. Ita in accipiendo beneficio, eo ipso quod acceperint divites, dedisse se magis quam accepisse existimant: pauper vero etsi non habet unde reddat pecuniam, refert gratiam. In quo certum est quod plus reddat, quam acceperit; pecunia enim nummo solvitur, gratia numquam exinanitur. Reddendo vacuatur pecunia: gratia autem et habendo solvitur, et solvendo retinetur. Deinde quod dives refugit, pauper fatetur quod sit obligatus debito, sibique subventum, non honori suo delatum putat: donatos sibi arbitratur filios, vitam redditam, servatam familiam. Quanto igitur melius apud bonos, quam apud ingratos locare beneficium? 128. Unde Dominus ad discipulos ait: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam; (Matth. X, 9); quia velut falce, pullulantem in pectoribus humanis succidit avaritiam. Petrus quoque claudo, qui ex utero matris suae portabatur, ait: Argentum et aurum non habeo: sed quod habeo, do tibi. In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III, 6). Itaque pecuniam non dedit, sanitatem dedit. Quanto melius est salutem habere sine pecunia, quam pecuniam sine salute! Surrexit claudus, quod non sperabat: pecuniam non accepit, quam sperabat. Sed haec vix in sanctis Domini reperiuntur, ut divitiae contemptui sint. 101

CAPUT XXVI.

Quam vetus malum sit avaritia, multis veteris testamenti exemplis clarum esse; hincque praeterea patere quam inanis sit pecuniarum possessio.

129.

Caeterum ita incubuerunt mores hominum admiratione divitiarum, ut nemo nisi dives honore dignus putetur. Neque hic recens usus: sed jamdudum, quod pejus est, inolevit hoc vitium humanis mentibus. Siquidem cum Hiericho magna civitas tubarum sacerdotalium sono corruisset, et Jesus Nave potiretur victoria, cognovit infirmatam esse virtutem populi per avaritiam, atque auri cupiditatem. Nam cum de spoliis urbis incensae sustulisset Achar vestem auream, et ducenta argenti didrachmata, et linguam auream, oblatus Domino negare non potuit, sed prodidit furtum (Josue VII, 19 et seq.).

130.

Vetus igitur et antiqua avaritia est, quae cum ipsius divinae legis coepit oraculis, immo propter ipsam reprimendam lex delata est. Propter avaritiam Balach putavit Balaam praemiis posse tentari, ut malediceret populum patrum: et vicisset avaritia, nisi Dominus a maledicto eum abstinere jussisset (Num. XXII, 7 et seq.). Propter avaritiam praecipitatus Achar, in exitium deduxerat totam plebem parentum. Itaque Jesus Nave, qui potuit solem statuere, ne procederet (Josue X, 12, 13), avaritiam hominum non potuit sistere, ne serperet. Ad vocem ejus sol stetit, avaritia non stetit. Sole itaque stante, confecit Jesus triumphum: avaritia autem procedente, pene amisit victoriam. 131. Quid fortissimum omnium Samson, nonne Dalilae mulieris avaritia decepit? Itaque ille qui rugientem leonem manibus discerpsit suis, qui vinctus et alienigenis traditus, sine ullo adjutore solus dissolutis vinculis, mille ex his peremit viros: qui funes intextis nervis velut mollia sparti fila disrupit; is super genua mulieris inflexa cervice truncatus, invicti crinis ornatum, praerogativam suae virtutis amisit. Influxit pecunia in gremium mulieris, et a viro discessit gratia (Judic. XVI, 5 et seq.). 132. Feralis igitur avaritia, illecebrosa pecunia, quae habentes contaminat, non habentes non juvat. Esto tamen ut aliquando adjuvet pecunia, inferiorem tamen et ipsam desiderantem. Quid ad eum qui non desiderat, qui non requirit, qui auxilio ejus non indiget, studio non flectitur? Quid ad alios, si sit ille copiosior qui habet? Numquid idcirco honestior; quia habet quo honestas plerumque amittitur, quia habet quod custodiat magis quam quod possideat? Illud enim possidemus quo utimur: 102 quod autem ultra usum est, non utique habet possessionis fructum, sed custodiae periculum.

CAPUT XXVII.

In pecuniae contemptu inesse formam justitiae: quam virtutem nec non alias nonnullas sectari debent tam clerici quam antistites; ubi potissimum de non ferenda praecipitanter excommunicatione.

133.

Ad summam novimus quod pecuniae contemptus justitiae forma sit; et ideo avaritiam declinare debemus, et omni studio intendere, ne quid faciamus umquam adversus justitiam, sed in omnibus gestis et operibus custodiamus eam. 134. Si volumus commendare nos Deo, charitatem habeamus, unanimes simus, humilitatem sequamur, alterutrum existimantes superiorem sibi. Haec est enim humilitas, si nihil sibi quis arroget, et inferiorem se esse existimet. Episcopus ut membris suis utatur clericis, et maxime ministris qui sunt vere filii; quem cuique viderit aptum muneri, ei deputet. 135. Cum dolore amputatur etiam quae putruit pars corporis, et diu tractatur, si potest sanari medicamentis: si non potest, tunc a medico bono absciditur. Sic episcopi affectus boni est, ut optet sanare infirmos, serpentia auferre ulcera, adurere aliqua, non abscidere: postremo quod sanari non potest, cum dolore abscidere. Unde pulcherrimum illud praeceptum magis eminet, ut cogitemus non quae nostra sunt, sed quae aliorum (Phil. II, 4). Hoc enim modo nihil erit, quod vel irati nostro indulgeamus affectui, vel faventes nostrae plus justo tribuamus aliquid voluntati.

CAPUT XXVIII.

Misericordiam etiam cum invidia propria largius exercendam: ad quod refertur memorabilis vasorum sacrorum in captivorum redemptionem ab Ambrosio fractorum historia, et pulcherrima de auri et argenti quae Ecclesia possidet, legitimo usu praecipiuntur. Hinc postquam ex facto sancti Laurentii quinam veri sint Ecclesiae thesauri ostensum est, regulae in conflandis atque impendendis vasis initiatis servandae proponuntur.

136. Hoc maximum incentivum misericordiae, ut compatiamur alienis calamitatibus (Dist. 86, cap. Pulchra, § Compatiamur), necessitates aliorum, quantum possumus, juvemus; et plus interdum quam possumus. Melius est enim pro misericordia causas praestare, vel invidiam perpeti, quam praetendere inclementiam; ut nos aliquando in invidiam 103 incidimus, quod confregerimus vasa mystica, ut captivos redimeremus, quod arianis displicere potuerat; nec tam factum displiceret, quam ut esset quod in nobis reprehenderetur. Quis autem est tam durus, immitis, ferreus, cui displiceat quod homo redimitur a morte, femina ab impuritatibus barbarorum, quae graviores morte sunt: adolescentulae, vel pueruli, vel infantes ab idolorum contagiis, quibus mortis metu inquinabantur? 137. Quam causam nos etsi non sine ratione aliqua gessimus; tamen ita in populo prosecuti sumus, ut confiteremur, multoque fuisse commodius astrueremus, ut animas Domino quam aurum servaremus (Matth. X, 9). Qui enim sine auro misit apostolos, Ecclesias sine auro congregavit. Aurum Ecclesia habet (12, quaest. 2, cap. Aurum); non ut servet, sed ut eroget, et subveniat in necessitatibus. Quid opus est custodire quod nihil adjuvat? An ignoramus quantum auri atque argenti de templo Domini Assyrii sustulerint (IV Reg. XXIV, 13)? Nonne melius conflant sacerdotes propter alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam ut sacrilegus contaminata asportet hostis? Nonne dicturus est Dominus: Cur passus es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum, ministrasses alimoniam. Cur tot captivi deducti in commercio sunt, nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius fuerat ut vasa viventium servares, quam metallorum. 138. His non posset responsum referri. Quid enim diceres: Timui ne templo Dei ornatus deesset? Responderet: Aurum sacramenta non quaerunt: neque auro placent, quae auro non emuntur. Ornatus sacramentorum redemptio captivorum est. Vere illa sunt vasa pretiosa, quae redimunt animas a morte. Ille verus thesaurus est Domini, qui operatur quod sanguis ejus operatus est. Tunc vas Dominici sanguinis agnoscitur, cum in utroque viderit redemptionem; ut calix ab hoste redimat, quos sanguis a peccato redimit. Quam pulchrum, ut cum agmina captivorum ab Ecclesia redimuntur, dicatur: Hos Christus redemit! Ecce aurum quod probari potest, ecce aurum utile, ecce aurum Christi quod a morte liberat, ecce aurum quo redimitur pudicitia, servatur castitas. 139. Hos ergo malui vobis liberos tradere, quam aurum reservare. Hic numerus captivorum, hic ordo praestantior est, quam species poculorum. Huic muneri proficere debuit aurum Redemptoris, ut redimeret periclitantes. Agnosco infusum auro sanguinem Christi non solum irrutilasse, verum etiam divinae operationis impressisse virtutem redemptionis munere.

140.

Tale aurum sanctus martyr Laurentius 104 Domino reservavit, a quo cum quaererentur thesauri Ecclesiae, promisit se demonstraturum. Sequenti die pauperes duxit. Interrogatus ubi essent thesauri quos promiserat, ostendit pauperes dicens: Hi sunt thesauri Ecclesiae. Et vere thesauri, in quibus Christus est, in quibus fides est. Denique Apostolus ait: Habemus thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Quos meliores thesauros habet Christus, quam eos in quibus se esse dixit? Sic enim scriptum est: Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me (Matt. XXV, 35). Et infra: Quod enim uni horum fecistis, mihi fecistis (Ibid., 40). Quos meliores Jesus habet thesauros, quam eos in quibus amat videri? 141. Hos thesauros demonstravit Laurentius, et vicit, quod eos nec persecutor potuit auferre. Itaque Joachim qui aurum in obsidione servabat, nec dispensabat alimoniae comparandae; et aurum vidit eripi, et se in captivitatem deduci (IV Reg. XXIV, 13). Laurentius qui aurum Ecclesiae maluit erogare pauperibus, quam persecutori reservare, pro singulari suae interpretationis vivacitate sacram martyrii accepit coronam. Numquid dictum est sancto Laurentio: Non debuisti erogare thesauros Ecclesiae, vasa sacramentorum vendere?

142. Opus est ut quis fide sincera et perspicaci providentia munus hoc impleat. Sane si in sua aliquis derivat emolumenta, crimen est: sin vero pauperibus erogat, captivum redimit, misericordia est. Nemo enim (12, q. 2, cap. Aurum, § Nemo potest) potest dicere: Cur pauper vivit? Nemo potest queri, quia captivi redempti sunt: nemo potest accusare, quia templum Dei est aedificatum: nemo potest indignari, quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt: nemo potest dolere, quia in sepulturis Christianorum requies defunctorum est. In his tribus generibus vasa Ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, vendere licet. 143. Opus est ut de Ecclesia mystici poculi forma non exeat, ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo intra Ecclesiam primum quaesita sunt vasa quae initiata non essent: deinde comminuta, postremo conflata, per minutias erogationis dispensata egentibus, captivorum quoque pretiis profecerunt. Quod si desunt nova, et quae nequaquam initiata videantur, in hujusmodi usus, quos supra diximus, arbitror omnia pie posse converti. 105

CAPUT XXIX.

Deposita viduarum, immo omnium fidelium in Ecclesia cum sui etiam periculo defendi oportere: quae res Oniae sacerdotis, Ambrosii ac Ticinensis episcopi exemplis lucem capit.

144.

Illud sane diligenter intuendum est, ut deposita viduarum intemerata maneant, sine ulla serventur offensione, non solum viduarum, sed etiam omnium; fides enim exhibenda omnibus est, sed major est viduarum causa et pupillorum. 145. Denique hoc solo viduarum nomine, sicut in libris Machabaeorum legimus (II Machab. III, 10 et seq.), commendatum templo omne servatum est. Nam cum indicium factum esset pecuniarum, quas in templo Hierosolymis maximas reperiri posse Simon nefarius Antiocho regi prodidit, missus in rem Heliodorus, ad templum venit, et summo sacerdoti aperuit indicii invidiam, et adventus sui causam. 146. Tunc sacerdos deposita esse dixit viduarum victualia et pupillorum: quaedam autem Hircani Tobiae viri sancti, eaque demonstravit. Argenti talenta quadraginta erant, auri vero ducenta. Quae cum Heliodorus ereptum ire vellet, et regis vindicare commodis, sacerdotes ante altare jactaverunt se, induti sacerdotales stolas: et Deum vivum qui de depositis legem dederat, flentes invocabant, ut custodem se praeceptorum praestaret suorum. Vultus vero et color summi sacerdotis immutatus declarabat dolorem animi, et mentis intentae sollicitudinem. Flebant omnes, quod in contemptum locus venturus foret, si nec in Dei templo tuta fidei servaretur custodia: accinctaeque mulieres pectus, et clausae virgines pulsabant januam: ad muros alii currebant, per fenestras alii prospectabant, omnes ad coelum tendebant manus, orantes ut suis Dominus adesset legibus.

147.

Heliodorus autem nec his territus, quod intenderat, urgebat, et satellitibus suis aerarium sepserat; cum subito apparuit illi terribilis eques armis praefulgens aureis: equus autem ejus erat insigni ornatus opertorio. Alii quoque duo juvenes apparuerunt in virtute inclyta, decore grato, cum splendore gloriae, speciosi amictu, qui circumsteterunt eum, et utraque ex parte flagellabant sacrilegum, sine 106 ulla intermissione continuato verbere. Quid multa? Circumfusus caligine in terram concidit, et evidenti divinae operationis indicio exanimatus jacebat, nec ulla spes in eo residebat salutis. Oborta est laetitia metuentibus, metus superbis: dejectique ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, vitam poscentes ei, quoniam supremum gerebat spiritum. 148. Rogante itaque sacerdote summo, iidem juvenes iterum Heliodoro apparuerunt, iisdem amicti vestibus, et dixerunt ad eum: Oniae summo sacerdoti gratias age, propter quem tibi vita est reddita. Tu autem expertus Dei flagella, vade, et nuntia tuis omnibus, quantam cognoveris templi religionem, et Dei potestatem. His dictis, non comparuerunt. Heliodorus itaque recepto spiritu, hostiam Domino obtulit, Oniae sacerdoti gratias egit, et cum exercitu ad regem revertitur dicens: Si quem habes hostem, aut aliquem insidiatorem rerum tuarum, illuc illum dirige, et flagellatum recipies eum. 149. Servanda est igitur, filii, depositis fides, adhibenda diligentia. Egregie hinc vestrum enitescit ministerium, si suscepta impressio potentis, quam vel vidua vel orphani tolerare non queant, Ecclesiae subsidio cohibeatur: si ostendatis plus apud vos mandatum Domini, quam divitis valere gratiam. 150. Meministis ipsi quoties adversus regales impetus pro viduarum, immo omnium depositis certamen subierimus. Commune hoc vobiscum mihi. Recens exemplum Ecclesiae Ticinensis proferam, quae viduae depositum, quod susceperat, amittere periclitabatur. Interpellante enim eo qui sibi illud imperiali rescripto vindicare cupiebat, clerici non tenebant auctoritatem: honorati quoque et intercessores dati non posse praeceptis imperatoris obviari ferebant. Legebatur rescripti forma directior, magistri officiorum statuta, agens in rebus imminebat. Quid plura? Traditum erat. 151. Tamen communicato mecum consilio, obsedit sanctus episcopus ea conclavia, ad quae translatum illud depositum viduae cognoverat. Quod ubi non potuit auferri, receptum sub chirographo est. Postea iterum flagitabatur ex chirographo: praeceptum imperator iteraverat, ut ipse per semetipsum nos conveniret. Negatum est: et exposita divinae legis auctoritate, et serie lectionis, et Heliodori periculo, vix tandem 107 rationem imperator accepit. Post etiam tentata fuerat obreptio; sed praevenit sanctus episcopus, ut redderet viduae quod acceperat. Fides interim salva est: impressio non est formidini; quia jam res, non fides periclitatur.

CAPUT XXX.

Libri conclusio per exhortationem ad fugiendos invidos, atque ad prudentiam, fidem aliasque virtutes prosequendas.

152. Filii, fugite improbos, cavete invidos. Inter improbum et invidum hoc interest: improbus suo delectatur bono, invidus torquetur alieno: ille diligit mala, hic bona odit; ut prope tolerabilior sit, qui sibi vult bene, quam qui male omnibus. 133. Filii, ante factum cogitate: et cum diutius cogitaveritis, tunc facite quod probatis. Laudabilis mortis cum occasio datur, rapienda est illico. Dilata gloria fugit, nec facile comprehenditur. 108 154. Fidem diligite, quoniam per fidem et devotionem Josias magnum sibi ab adversariis amorem acquisivit; quoniam celebravit pascha Domini, cum esset annorum decem et octo, quemadmodum nemo ante eum (IV Reg. XXIII, 21 seq.). Zelo itaque ut vicit superiores, ita et vos, filii, zelum Dei sumite. Exquirat vos Dei zelus et devoret; ut unusquisque vestrum dicat: Exquisivit me zelus domus tuae (Psal. LXVIII, 10). Apostolus Christi zelotes dictus est (Luc. VI, 15). Quid de Apostolo dico? Ipse Dominus ait: Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 17). Sit ergo Dei zelus, non iste humanus quem invidia generat. 155. Sit inter vos pax, quae superat omnem sensum. Amate vos invicem. Nihil charitate dulcius, nihil pace gratius. Et vos ipsi scitis quod prae caeteris vos semper dilexi et diligo: quasi unius patris filii coaluistis in affectum germanitatis. 156. Quae bona sunt tenete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum in Domino Jesu: cui est honor, gloria, magnificentia, potestas, cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

LIBER TERTIUS.[recensere]

107 CAPUT PRIMUM. A Davide ac Salomone nobis praeceptum, qua ratione cum corde nostro conversandum sit, proindeque Scipionem dicti, quod ei tribuitur, primum auctorem non reputandum. Quam pulchra in otio suo perpetraverint sancti prophetae: horum atque aliorum otia conferuntur, ostenditurque numquam solum aut in angusto justum esse. 1. David propheta docuit nos tamquam in ampla domo deambulare in corde nostro, et conversari cum eo tamquam cum bono contubernali; ut ipse sibi diceret, et loqueretur secum, ut est illud: Dixi, custodiam vias meas (Psal. XXXVIII, 2). Salomon quoque filius ejus ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15); hoc est tuo consilio utere. Aqua enim alta, consilium in corde viri (Prov. XX, 5). Nemo, inquit, alienus particeps sit tibi. Fons aquae tuae sit tibi proprius: et jucundare cum uxore, quae est tibi a juventute. Cervus amicitiae et pullus gratiarum confabulentur tecum (Prov. V, 17, 18).

2. Non ergo primus Scipio scivit solus non esse, cum solus esset; nec minus otiosus, cum otiosus esset: scivit ante ipsum Moyses, qui cum taceret, clamabat (Exod. XIV, 15): cum otiosus staret, praeliabatur; nec solum praeliabatur, sed etiam de hostibus, quos non contigerat, triumphabat (Exod. XVII, 11 et seq.). Adeo otiosus, ut manus ejus alii sustinerent: nec minus 108 quam caeteri negotiosus, qui otiosis manibus expugnabat hostem, quem non poterant vincere qui dimicabant. Ergo Moyses et in silentio loquebatur, et in otio operabatur. Cujus autem majora negotia, quam hujus otia, qui quadringinta diebus positus in monte, totam Legem complexus est, et in illa solitudine qui cum eo loqueretur, non defuit (Exod. XXIV, 15 et seq.)? Unde et David ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). Et quanto plus est si cum aliquo Deus loquatur, quam ipse secum! 3. Transibant apostoli, et umbra eorum curabat infirmos. Tangebantur vestimenta eorum, et sanitas deferebatur (Act. V, 16). 4. Sermonem locutus est Elias, et pluvia stetit nec cecidit super terram tribus annis et sex mensibus. Iterum locutus est, et hydria farinae non defecit, et vas olei toto famis diurnae tempore non est exinanitum (III Reg. XVII, 1 et seq.). 5. Et quoniam plerosque delectant bellica; quid est praestantius, exercitus magni lacertis, an solis meritis confecisse praelium? Sedebat Elisaeus in uno loco, et rex Syriae magnam belli molem inferebat populo patrum, diversisque consiliorum acervabat fraudibus, et circumvenire insidiis moliebatur: sed omnes ejus apparatus propheta deprehendebat, et vigore mentis per gratiam Dei ubique praesens, cogitationes hostium suis annuntiabat, et monebat quibus 109 caverent locis. Quod ubi regi Syriae manifestatum est, misso exercitu, clausit prophetam. Oravit Elisaeus, et omnes illos caecitate percuti fecit, et captivos intrare in Samariam, qui venerant obsidere eum (IV Reg. VI, 8 et seq.). 6. Conferamus hoc otium cum aliorum otio. Alii enim requiescendi causa abducere animum a negotiis solent, et a conventu coetuque hominum subtrahere sese; et aut ruris petere secretum, captare agrorum solitudines, aut intra urbem vacare animo, indulgere quieti et tranquillitati: Elisaeus autem aut in solitudine Jordanem transitu suo dividit (IV Reg. II, 8); ut pars defluat posterior, superior autem in fontem recurrat: aut in Carmelo resoluta difficultate generandi, inopina sterilem conceptione fecundat: aut resuscitat mortuos: aut ciborum temperat amaritudines, et facit farinae admixtione dulcescere: aut decem panibus distributis, reliquias colligit, plebe saturata: aut ferrum securis excussum, et in fluvii Jordanis mersum profundum, misso in aquas ligno, facit supernatare: aut emundatione leprosum, aut siccitatem imbribus, aut famem mutat fecunditate (IV Reg. IV, 16 et seq., et alibi.) 7. Quando ergo justus solus est, qui cum Deo semper est? Quando solitarius est, qui numquam separatur a Christo? Quis nos, inquit, separabit a dilectione Christi? Confido quia neque mors, neque vita, neque angelus (Rom. VIII, 35). Quando autem feriatur a negotio, qui numquam feriatur a merito, quo consummatur negotium? Quibus autem locis circumscribitur, cui totus mundus divitiarum possessio est? Qua aestimatione definitur, qui numquam opinione comprehenditur? Etenim quasi ignoratur et cognoscitur: quasi moritur, et ecce vivit: quasi tristis, et semper laetior: ut egenus, et largus: ut qui nihil habeat, et possideat omnia (II Cor. VI, 8). Nihil enim spectat vir justus, nisi quod constans et honestum est. Et ideo etiamsi alii videatur pauper, sibi dives est: qui non eorum quae caduca, sed eorum quae aeterna sunt, aestimatione censetur. CAPUT II. Quod philosophi de honesti atque utilis comparatione disputant, hoc apud Christianos locum non habere, quibus nihil utile nisi quod justum. Quae officia perfecta, quaeve media? Easdem voces diversis diverse convenire: postremo virum justum numquam alieno incommodo commodum suum quaerere, sed contra semper aliorum studere utilitati.

8. Et quoniam de duobus superioribus locis diximus, in quibus honestum illud et utile tractavimus, sequitur utrum honestatem et utilitatem inter se comparare debeamus, et quaerere quid sit sequendum. Sicut enim supra 110 tractavimus, utrum honestum illud an turpe esset; et secundo loco, utrum utile an inutile: similiter hoc loco, utrum honestum sit an utile nonnulli requirendum putant. 9. Nos autem movemur, ne haec inter se velut compugnantia inducere videamur, quae jam supra unum esse ostendimus: nec honestum esse posse, nisi quod utile: nec utile, nisi quod honestum; quia non sequimur sapientiam carnis, apud quam utilitas pecuniariae istius commoditatis pluris habetur, sed sapientiam quae ex Deo est, apud quam ea quae in hoc saeculo magna aestimantur, pro detrimento habentur. 10. Hoc etenim κατορθώμα, quod perfectum et absolutum officium est, a vero virtutis fonte proficiscitur. Cui secundum est commune officium, quod ipso sermone significatur non esse arduae virtutis ac singularis, quod potest plurimis esse commune. Nam pecuniae compendia captare familiare multis, elegantiori convivio et suavioribus delectari epulis usitatum est: jejunare autem et continentem esse paucorum est; et alieni cupidum non esse, rarum: contra autem detrahere velle alteri, et non esse contentum suo; nam in hoc cum plerisque consortium est. Alia igitur prima, alia media officia. Prima cum paucis, media cum pluribus. 11. Denique in iisdem verbis frequenter discretio est. Aliter enim bonum Deum dicimus, aliter hominem: aliter justum Deum appellamus, aliter hominem. Similiter et sapientem Deum aliter dicimus, aliter hominem. Quod et in Evangelio docemur: Estote ergo et vos perfecti, sicut et pater vester qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48). Ipsum Paulum lego perfectum et non perfectum. Nam cum dixisset: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem si comprehendam (Phil. III, 12), statim subjecit: Quicumque ergo perfecti sumus (Ibid., 15). Duplex enim forma perfectionis: alia medios, alia plenos numeros habens: alia hic, alia ibi: alia secundum hominis possibilitatem, alia secundum perfectionem futuri. Deus autem justus per omnia, sapiens super omnia, perfectus in omnibus. 12. Inter ipsos quoque homines distantia est. Aliter Daniel sapiens, de quo dictum est: Quis Daniele sapientior (Ezech. XXVIII, 3)? Aliter alii sapientes, aliter Salomon, qui repletus est sapientia super omnem sapientiam antiquorum, et super omnes sapientes Aegypti (III Reg. IV, 29 et seq.). Aliud est enim communiter sapere, aliud sapere perfecte. Qui communiter sapit, pro temporalibus sapit, pro se sapit; ut alteri aliquid detrahat, et sibi adjungat. Qui perfecte sapit, nescit sua spectare commoda: sed ad illud quod aeternum est, quod decorum atque honestum, toto affectu intendit, quaerens non quod sibi utile est, sed quod omnibus. 13. Itaque haec sit formula, ut inter duo illa, honestum atque utile, errare nequeamus; eo quod 111 justus nihil alteri detrahendum putet, nec alterius incommodo suum commodum augeri velit. Hanc formam tibi praescribit Apostolus dicens: Omnia licent, sed non omnia expediunt: omnia licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius (I Cor. X, 22); hoc est nemo commodum suum quaerat, sed alterius: nemo honorem suum quaerat, sed alterius. Unde et alibi dicit: Alter alterum existimantes superiorem sibi, non quae sua sunt singuli cogitantes, sed quae aliorum (Philipp. II, 3, 4). 14. Nemo etiam suam gratiam quaerat, nemo suam laudem, sed alterius. Quod evidenter etiam in Proverbiis declaratum possumus advertere, dicente sancto per Salomonem Spiritu: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. IX, 12). Sapiens enim aliis consulit, sicut justus; quando quidem consors sui est, utriusque forma virtutis. CAPUT III. Praemissum de non quaerendo proprio emolumento praeceptum urgetur, primum a Christi exemplo, tum ab interpretatione nominis, denique ab ipsa membrorum forma et usibus. Unde ostendit quam flagitiosum sit alienae utilitati detrahere; cum hoc scelere naturalis lex aeque ac divina violetur, atque insuper illud amittatur quo praestamus caeteris animantibus, ad postremum leges civiles cum summa infamia conculcentur.

15. Si quis igitur vult placere omnibus, per omnia quaerat non quod sibi utile est, sed quod multis, sicut quaerebat et Paulus. Hoc est enim conformari Christo, alienum non quaerere, nihil alteri detrahere, ut acquirat sibi (Philipp. II, 6 et seq.). Christus enim Dominus cum esset in Dei forma, exinanivit se, ut formam susciperet hominis, quam operum suorum locupletaret virtutibus. Tu ergo spolias, quem Christus induit? Tu exuis, quem vestivit Christus? Hoc enim agis, quando alterius detrimento tua commoda augere expetis. 16. Considera, o homo, unde nomen sumpseris; ab humo utique, quae nihil cuiquam eripit, sed omnia largitur omnibus, et diversos in usum omnium animantium fructus ministrat. Inde appellata humanitas specialis et domestica virtus hominis, quae consortem adjuvet. 17. Ipsa te doceat forma tui corporis, membrorumque usus. Numquid membrum tuum alterius membri officia sibi vindicat, aut oculus officium oris, aut os oculi officium sibi vindicat, aut manus pedum ministerium, aut pes manuum? Quin etiam ipsae manus dextera ac sinistra dispartita habent officia pleraque, ut si usum commutes utriusque, adversum naturam sit; priusque totum hominem exuas, quam membrorum tuorum ministeria convertas: si aut de sinistra cibum suggeras, aut de dextera fungaris ministerio sinistrae, ut reliquias ciborum abluas nisi forte poscat necessitas. 18. Finge hanc et da oculo virtutem, ut possit detrahere sensum capiti, auditum auribus, 112 menti cogitationes, odoratum naribus, ori saporem, et sibi conferat; nonne omnem statum dissolvet naturae? Unde pulchre Apostolus ait: Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus (I Cor. XII, 17)? Omnes ergo unum corpus sumus et diversa membra, sed omnia corpori necessaria; non enim potest membrum de membro dicere: Non est mihi necessarium. Quin etiam ipsa quae videntur infirmiora membra esse, multo magis necessaria sunt, et majorem plerumque tuendi se requirunt sollicitudinem. Et si quid dolet membrum unum, compatiuntur ei membra omnia. 19. Unde quam grave est ut detrahamus aliquid ei, cui nos compati oportet: et cui debemus consortium ministerii, ei fraudi et noxae simus! Haec utique lex naturae est, quae nos ad omnem astringit humanitatem, ut alter alteri tamquam unius partes corporis invicem deferamus. Nec detrahendum quidquam putemus, cum contra naturae legem sit non juvare. Sic enim nascimur ut consentiant membra membris, et alterum alteri adhaereat, et obsequantur sibi mutuo ministerio. Quod si unum desit officio suo, impediantur caetera: ut si eruat oculum manus, nonne sibi operis sui usum negavit? Si pedem vulneret, quantorum sibi actuum profectum inviderit? Et quanto gravius est totum hominem quam unum membrum detrahi? Jam si in uno membro totum corpus violatur, utique in uno homine communio totius humanitatis solvitur; violatur natura generis humani, et sanctae Ecclesiae congregatio, quae in unum connexum corpus atque compactum unitate fidei et charitatis assurgit: Christus quoque Dominus, qui pro universis mortuus est, mercedem sanguinis sui evacuatam dolebit. 20. Quid! quod etiam ipsa lex Domini hanc formam tenendam edocet, ut nihil alteri detrahas, tui commodi servandi gratia, cum dicit: Non transferas terminos, quos statuerunt patres tui (Prov. XXII, 28); cum vitulum errantem fratris tui reducendum praecipit (Exod. XXIII, 4), cum furem mori jubet (Exod. XXII, 2), cum vetat mercenarium debita mercede fraudari, cum pecuniam sine usuris reddendam censuit (Levit. XIX, 13). Subvenire enim non habenti humanitatis est: duritiae autem plus extorquere quam dederis (Deut. XXIII, 19). Etenim si ideo auxilio tuo erit opus, quia non habuit unde de suo redderet; nonne impium est ut sub humanitatis simulatione amplius ab eo poscas, qui non habebat unde minus solveret? Absolvis igitur alteri debitotorem, ut condemnes tibi: et hanc humanitatem vocas, ubi est iniquitatis auctio? 21. Hoc praestamus caeteris animantibus, quod alia genera animantium conferre aliquid nesciunt: ferae autem eripiunt, homines tribuunt. Unde et Psalmista ait: Justus miseretur, et tribuit (Psal. XXXVI, 21). Sunt tamen quibus et ferae conferant. Si quidem collatione sobolem suam nutriunt, et aves cibo suo pullos satiant suos: homini autem soli tributum est, ut omnes tamquam suos pascat. Debet istud ipso naturae jure. Quod si non licet non dare, quomodo detrahere licet? Nec ipsae leges 113 nos docent? ea quae detracta sunt alicui, cum injuria personae, aut rei ipsius cumulo, restitui jubent; quo furem a detrahendo, aut poenis deterreant, aut mulcta revocent. 22. Pone tamen quod aliquis possit aut poenam non timere, aut mulctae illudere; numquid dignum est ut aliqui alteri detrahant? Servile hoc vitium, et familiare ultimae conditioni; adeo contra naturam, ut inopia magis hoc extorquere videatur, quam natura suadere. Servorum tamen occulta furta, divitum rapinae publicae. 23. Quid autem tam contra naturam, quam violare alterum tui commodi causa; cum pro omnibus excubandum, subeundas molestias, suscipiendum laborem naturalis affectus persuadeat: et gloriosum unicuique ducatur, si periculis propriis quaerat universorum tranquillitatem: multoque sibi unusquisque arbitretur gratius excidia patriae repulisse, quam propria pericula: praestantiusque esse existimet quod operam suam patriae impenderit, quam si in otio positus tranquillam vitam voluptatum copiis functus egisset. CAPUT IV. Ubi strictius ostensum est eum qui commodi sui causa noceat alteri, graves conscientiae suae paenas luiturum, colligitur uni utile nihil esse, quod itidem non sit omnibus: atque adeo propositae a philosophis de naufragis duobus quaestioni locum non esse apud Christianos, quibus ubique charitas atque humilitas exercendae sunt.

24. Hinc ergo colligitur quod homo, qui secundum naturae formatus est directionem, ut obediat ei, nocere non possit alteri: quod si cui noceat, naturam violet: neque tantum esse commodi quod adipisci sese putet, quantum incommodi, quod ex eo sibi accidat. Quae enim poena gravior, quam interioris vulnus conscientiae? Quod severius judicium, quam domesticum, quo unusquisque sibi est reus, seque ipse arguit quod injuriam fratri indigne fecerit? Quod non mediocriter Scriptura commendat dicens: Ex ore stultorum baculum contumeliae (Prov. XIV, 3). Stultitia igitur condemnatur, quia contumeliam facit. Nonne hoc magis fugiendum, quam mors, quam dispendium, quam inopia, quam exsilium, quam debilitatis dolor? Quis enim vitium corporis, aut patrimonii damnum non levius ducat vitio animi, et existimationis dispendio? 114 25. Liquet igitur id spectandum et tenendum omnibus, quod eadem singulorum sit utilitas, quae sit universorum: nihilque judicandum utile, nisi quod in commune prosit. Quomodo enim potest uni prodesse? Quod inutile sit omnibus, nocet. Mihi certe non videtur, qui inutilis est omnibus, sibi utilis esse posse. Etenim si una lex naturae omnibus, una utique utilitas universorum, ad consulendum utique omnibus naturae lege constringimur. Non est ergo ejus qui consultum velit alteri secundum naturam, nocere ei adversus legem naturae. 26. Etenim si hi qui in stadio currunt, ita feruntur praeceptis informari atque instrui, ut unusquisque celeritate non fraude contendat, cursuque, quantum potest, ad victoriam properet; supplantare autem alterum aut manu dejicere non ausit: quanto magis in hoc cursu vitae istius, sine fraude alterius et circumscriptione gerenda nobis victoria est? 27. Quaerunt aliqui, si sapiens in naufragio positus insipienti naufrago tabulam extorquere possit, utrum debeat? Mihi quidem, etsi praestabilius communi videatur usui sapientem de naufragio quam insipientem evadere; tamen non videtur quod vir christianus, et justus, et sapiens, quaerere sibi vitam aliena morte debeat: utpote qui etiam si latronem armatum incidat, ferientem referire non possit; ne dum salutem defendit, pietatem contaminet. De quo in Evangelii libris aperta et evidens sententia est: Reconde gladium tuum; omnis enim qui gladio percusserit gladio ferietur (Matth. XXVI, 52). Quis latro detestabilior, quam persecutor qui venerat ut Christum occideret? Sed noluit se Christus persecutorum defendi vulnere, qui voluit suo vulnere omnes sanare. 28. Cur enim te potiorem altero judices, cum viri sit christiani praeferre sibi alterum, nihil sibi arrogare, nullum sibi honorem assumere, non vindicare meriti sui pretium? Deinde cur non tuum tolerare potius incommodum, quam alienum commodum diripere assuescas? Quid tam adversus naturam, quam non esse contentum eo quod habeas, aliena quaerere, ambire turpiter? Nam si honestas secundum naturam, omnia enim fecit Deus bona valde, turpitudo utique contraria est. Non potest ergo honestati convenire et turpitudini, cum haec inter se discreta naturae lege sint. 115 CAPUT V. Justum nihil agere quod sit contra officium, etiamsi latendi spem habuerit; ad hoc ipsum significandum fabulam de Gygis annulo excogitatam esse a philosophis, qua explosa, Davidis ac Joannis Baptistae certa et vera exempla proferuntur.

29. Sed jam ut etiam in hoc libro ponamus fastigium, in quo velut in fine disputationis nostrae dirigamus sententiam: ut nihil expetendum sit, nisi quod honestum. Nihil agit sapiens, nisi quod cum sinceritate, sine fraude sit: neque quidquam facit, in quo se crimine quoquam obliget, etiamsi latere possit. Sibi enim est reus priusquam caeteris; nec tam pudenda apud eum publicatio flagitii, quam conscientia est. Quod non fictis fabulis, ut philosophi disputabant, sed verissimis justorum virorum exemplis docere possumus. 30. Non igitur ego simulabo terrae hiatum, quae magnis quibusdam dissiluerit soluta imbribus, in quem descendisse Gyges, atque ibi fabularum illum equum aeneum offendisse a Platone inducitur, qui in lateribus suis fores haberet: quas ubi aperuit, animadvertit annulum aureum in digito mortui hominis, cujus illic exanimum corpus jaceret, aurique avarum sustulisse annulum. Sed cum se ad pastores recepisset regios de quorum ipse numero foret, casu quodam, quod palam ejus annuli ad palmam converterat, ipse omnes videbat, atque a nullo videbatur: deinde cum in locum suum revocasset annulum, videbatur ab omnibus. Cujus solers factus miraculi, per annuli opportunitatem reginae stupro potitus, necem regi intulit, caeterisque interemptis, quos necandos putaverat, ne sibi impedimento forent, Lydiae regnum adeptus est. 31. Da, inquit, hunc annulum sapienti, ut beneficio ejus possit latere, cum deliquerit: non enim minus fugiet peccatorum contagium, quam si non possit latere. Non enim latebra sapienti spes impunitatis, sed innocentia est. Denique lex non justo, sed injusto posita est (I Tim. I, 9); quia justus legem habet mentis suae, et aequitatis ac justitiae suae normam: ideoque non terrore poenae revocatur a culpa, sed honestatis regula. 32. Ergo ut ad propositum redeamus, non fabulosa pro veris, sed vera pro fabulosis exempla proferam. Quid enim mihi opus est fingere hiatum terrae, equum aeneum, annulumque aureum in digito defuncti repertum; cujus annuli tanta sit vis, ut pro arbitrio suo qui eum sit indutus annulum, 116 appareat, cum velit: cum autem nolit, e conspectu se praesentium subtrahat, ut praesens non possit videri? Nempe eo tendit istud, utrum sapiens etiam si isto utatur annulo, quo possit propria flagitia celare, et regnum assequi; nolitne peccare, et gravius ducat sceleris contagium poenarum doloribus: an vero spe impunitatis utatur ad perpetrandum scelus? Quid, inquam, mihi opus est figmento annuli, cum possim docere ex rebus gestis quod vir sapiens cum sibi in peccato non solum latendum, sed etiam regnandum videret, si peccatum admitteret; contra autem periculum salutis cerneret, si declinaret flagitium; elegerit tamen magis salutis periculum, ut vacaret flagitio, quam flagitium quo sibi regnum pararet? 33. Denique David cum fugeret a facie regis Saul, quod eum rex cum tribus millibus virorum electorum ad inferendam necem in deserto quaereret, ingressus in castra regis, cum dormientem offendisset, non solum ipse non percussit, sed etiam protexit; ne ab aliquo qui simul ingressus fuerat, perimeretur. Nam cum diceret ei Abessa: Conclusit hodie Dominus inimicum tuum in manibus tuis, et nunc occidam eum? respondit: Non consumas eum, quoniam quis injiciet manum suam in christum Domini, et purus erit? Et addidit: Vivit Dominus, quoniam nisi Dominus percusserit illum, aut nisi hora illius venerit, ut moriatur, aut in pugna discesserit, et apponatur mihi; non sit a Domino injicere manum meam in christum Domini (I Reg. XXVI, 8 et seq.). 34. Itaque non permisit necari eum, sed solam lanceam quae erat ad caput ejus, et lenticulam sustulit. Itaque dormientibus cunctis, egressus de castris transivit in cacumen montis, et coarguere coepit stipatores regios, et praecipue principem militiae Abner, quod nequaquam fidam custodiam regi et domino suo adhiberet: denique demonstraret, ubi esset lancea regis, vel lenticula quae erat ad caput ejus. Et appellatus a rege lanceam reddidit: Et Dominus, inquit, restituat unicuique justitias suas, et fidem suam: sicut tradidit te Dominus in manus meas, et nolui vindicare manu mea in christum Domini. Et cum haec diceret, timebat tamen insidias ejus, et fugit, sedem exsilio mutans. Nec tamen salutem praetulit innocentiae, cum jam secundo facultate sibi tributa regis necandi, noluisset uti occasionis beneficio: quae et securitatem salutis metuenti, et regnum offerebat exsuli. 35. Ubi opus fuit Joanni Gygeo annulo, qui si tacuisset, non esset occisus ab Herode (Marc. VI, 18)? Praestare hoc illi potuit silentium suum, ut et videretur et non occideretur: sed quia non solum 117 peccare se propter salutis defensionem passus non est, sed ne alienum quidem peccatum ferre ac perpeti potuit; ideo in se causam necis excitavit. Certe hoc negare non possunt potuisse fieri ut taceret, qui de illo Gyge negant potuisse fieri ut annuli beneficio absconderetur. 36. Sed fabula, etsi vim non habet veritatis, hanc tamen rationem habet, ut si possit celare se vir justus; tamen ita peccatum declinet, quasi celare non possit: nec personam suam indutus annulum, sed vitam suam Christum indutus abscondat, sicut Apostolus ait: Quia vita nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3). Nemo ergo hic fulgere quaerat, nemo sibi arroget, nemo se jactet (Luc. IX, 36). Nolebat se Christus hic cognosci, nolebat praedicari in Evangelio nomen suum, cum in terris versaretur: venit ut lateret saeculum hoc. Et nos ergo simili modo abscondamus vitam nostram Christi exemplo, fugiamus jactantiam, praedicari non exspectemus. Melius est hic esse in humilitate, ibi in gloria. Cum Christus, inquit, apparuerit, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). CAPUT VI. Praevalere apud nos emolumentum non oportere. Quid obtendere soleant qui a frumentis lucrum captant: quidve illis debeat responderi? Ubi eisdem Evangelica parabola et Salomonis effata sub oculis ponuntur.

37. Non vincat igitur honestatem utilitas, sed honestas utilitatem: hanc dico utilitatem, quae aestimatur secundum vulgi opinionem. Mortificetur avaritia, moriatur concupiscentia. Sanctus in negotiationem introisse se negat; quia pretiorum captare incrementa non simplicitatis, sed versutiae est. Et alius ait: Captans pretia frumenti, maledictus in plebe est (Prov. XI, 26).

38. Definita est sententia, nihil disputationi relinquens, quale controversum genus solet dicendi esse, cum alius allegat agriculturam laudabilem apud omnes haberi, fructus terrae simplices esse, plus qui seminaverit eo probatiorem fore, uberiores reditus industriae non fraudari, negligentiam magis et incuriam ruris inculti reprehendi solere. 39. Aravi, inquit, studiosius, uberius seminavi, diligentius excolui, bonos collegi proventus, sollicitius recondidi, servavi fideliter, provide custodivi. Nunc in tempore famis vendo, subvenio esurientibus: vendo frumentum non alienum, sed meum; non pluris quam caeteri, immo etiam minori pretio. Quid hic fraudi est, cum multi possent periclitari, si non haberent quod emerent? Num industria in crimen vocatur? Num diligentia reprehenditur? Num providentia vituperatur? Fortasse dicat: Et Joseph 118 frumenta in abundantia collegit, in charitate vendidit. Num charius aliquis emere compellitur? Num vis adhibetur emptori? Omnibus defertur emendi copia, nulli irrogatur injuria. 40. His igitur quantum cujusque fert ingenium disputatis, exsurgit alius, dicens: Bona quidem agricultura, quae fructus ministrat omnibus, quae simplici industria accumulat terrarum fecunditatem, nihil doli, nihil fraudi interserens. Denique si quid vitii fuerit, plus dispendii est; quia si bene aliquis seminaverit, melius metet: si sincerum tritici granum severit, puriorem ac sinceram messem colligit. Fecunda terra multiplicatum reddit, quod acceperit: fidelis ager feneratos solet restituere proventus. 41. De reditibus igitur uberis glebae exspectare debes tui mercedem laboris, de fertilitate pinguis soli justa sperare compendia. Cur ad fraudem convertis naturae industriam? Cur invides usibus hominum publicos partus? Cur populis minuis abundantiam? Cur affectas inopiam? Cur optari facis a pauperibus sterilitatem? Cum enim non sentiunt beneficia fecunditatis, te auctionante pretium, te condente frumentum, optant potius nihil nasci, quam te de fame publica negotiari. Ambis frumentorum indigentiam, alimentorum penuriam, uberes soli partus ingemiscis, fles publicam fertilitatem, horrea frugum plena deploras, exploras quando sterilior proventus sit, quando exilior partus. Votis tuis gaudes arrisisse maledictum, ut nihil cuiquam nasceretur. Tunc messem tuam venisse laetaris, tunc tibi de omnium miseria congeris opes: et hanc tu industriam vocas, hanc diligentiam nominas, quae calliditatis versutia, quae astutia fraudis est; et hoc tu remedium vocas, quod est commentum nequitiae. Latrocinium hoc, an fenus appellem? Captantur tamquam latrocinii tempora, quibus in viscera hominum durus insidiator obrepas. Augetur pretium tamquam sorte cumulatum fenoris, quo periculum capitis acervatur. Tibi conditae frugis multiplicatur usura: tu frumentum quasi fenerator occultas, quasi venditor auctionaris. Quid imprecaris male omnibus, quia major futura sit fames, quasi nihil frugum supersit, quasi infecundior annus sequatur? Lucrum tuum damnum publicum est. 42. Joseph sanctus omnibus aperuit horrea, non clausit: nec pretia captavit annonae, sed perenne subsidium collocavit: nihil sibi acquisivit, sed quemadmodum fames etiam in posterum vinceretur, provida ordinatione disposuit (Gen. XLI, 56). 43. Legisti quemadmodum hunc frumentarium pretii captatorem exponat in Evangelio Dominus Jesus, cujus possessio divites fructus attulit, et ille quasi egens dicebat: Quid faciam? Non habeo quo congregem, destruam horrea, et majora faciam (Luc. XII, 17, 18); 119 cum scire non posset, utrum sequenti nocte anima sua ab eo reposceretur. Nesciebat quid faceret: quasi ei alimenta deessent, haerebat ambiguo. Non capiebant horrea annonam, et ille se egere credebat. 44. Recte igitur Salomon: Qui continet, inquit, frumentum, relinquet illud nationibus (Prov. XI, 26), non haeredibus, quoniam avaritiae emolumentum ad successorum jura non pervenit. Quod non legitime acquiritur, quasi ventis quibusdam, ita extraneis diripientibus dissipatur. Et addidit: Captans annonam maledictus in plebe est: benedictio autem ejus qui participat (Ibid.). Vides ergo quod largitorem frumenti esse deceat, non pretii captatorem. Non est igitur ista utilitas, in qua plus honestati detrahitur, quam utilitati adjungitur. CAPUT VII. Peregrinos tempore famis ex urbe neutiquam expellendos. Egregium hac in re christiani senis consilium refertur: cui opponitur indignum facinus Romae admissum; nec non utroque inter se comparato, primum cum honestate atque utilitate conjunctum fuisse ostenditur, secus vero secundum.

45. Sed et illi qui peregrinos urbe prohibent, nequaquam probandi: expellere eo tempore quo debent juvare, separare a commerciis communis parentis, fusos omnibus partus negare, inita jam consortia vivendi averruncare: cum quibus fuerint communia jura, cum his nolle in tempore necessitatis subsidia partiri. Ferae non expellunt feras, et homo excludit hominem. Fere ac bestiae communem putant omnibus victum, quem terra ministrat. Illae etiam conformem sui generis adjuvant, homo impugnat, qui nihil a se alienum debet credere quidquid humani est. 46. Quanto ille rectius, qui cum jam provecta processisset aetate, et famen toleraret civitas, atque (ut in talibus solet) peterent vulgo ut peregrini urbe prohiberentur, praefecturae urbanae curam caeteris majorem sustinens, convocavit honoratos et locupletiores viros, poposcit ut in medium consulerent, dicens quam immane esse peregrinos ejici, quam hominem ab homine exui, qui cibum morienti negaret. Canes ante mensam impastos esse non patimur, et homines excludimus: quam inutile quoque tot populos mundo perire, quos dira conficiebat tabes: quantos urbi suae perire, qui solerent adjumento esse, 120 vel in conferendis subsidiis, vel in celebrandis commerciis: neminem famem alienam juvare: protrahere ut plurimum diem posse, non inopiam repellere; immo tot cultoribus exstinctis, tot agricolis occidentibus, occasura in perpetuum subsidia frumentaria. Hos igitur excludimus, qui victum nobis inferre consuerunt: hos nolumus in tempore necessitatis pascere, qui nos omni aetate paverunt? Quanta sunt quae ab ipsis nobis hoc ipso tempore ministrantur! Non in solo pane vivit homo (Deut. VIII, 3). Nostra illic familia, plerique etiam nostri parentes sunt. Reddamus quod accepimus. 47. Sed veremur ne cumulemus inopiam. Primum omnium misericordia numquam destituitur, sed adjuvatur. Deinde subsidia annonae, quae his impartienda sunt, collatione redimamus, reparemus auro. Numquid his deficientibus, non alii nobis redimendi cultores videntur? Quanto vilius est pascere, quam emere cultorem! Ubi etiam repares, ubi invenias quem reformes? Adde si invenias, quod ignarum, et alieni usus, numero possis substituere, non cultui. 48. Quid plura? Collato auro, coacta frumenta sunt. Ita nec abundantiam urbis minuit, et peregrinis alimoniam subministravit. Quantae hoc commendationis apud Deum fuit sanctissimo seni, quantae apud homines gloriae! Hic magnus vere probatus, qui vere potuit imperatori dicere, demonstrans provinciae totius populos: Hos tibi omnes reservavi, hi vivunt beneficio tui senatus, hos tua curia morti abstulit. 49. Quanto hoc utilius quam illud quod proxime Romae factum est, ejectos esse urbe amplissima, qui jam plurimam illic aetatem transegerant, flentes cum filiis abiisse, quibus velut civibus amoliendum exsilium deplorarent, interruptas complurium necessitudines, diremptas affinitates! Et certe arriserat anni fecunditas, invectitio urbs sola egebat frumento: potuisset juvari, si peteretur ab Italis frumentum, quorum filii expellebantur. Nihil hoc turpius, excludere quasi alienum, et exigere quasi suum. Quid illum ejicis, qui de suo pascitur? Quid illum ejicis, qui te pascit? Servum retines, trudis parentem? Frumentum suscipis, nec affectum impertis? Victum extorques, nec rependis gratiam? 50. Quam deforme hoc, quam inutile! Quomodo? enim potest utile esse quod non decet? 121 Quantis corporatorum subsidiis dudum Roma fraudata est? Potuit et illos non amittere, et evadere famem, exspectatis ventorum opportunis flatibus, et speratarum commeatu navium. 51. Quam vero illud superius honestum atque utile! Quid enim tam decorum atque honestum, quam collatione locupletum juvari egentes, ministrari victum es urientibus; nulli cibum defore? Quid tam utile, quam cultores agro reservari, non interire plebem rusticanorum? 52. Quod honestum igitur, et utile est: et quod utile, honestum. Et contra quod inutile, indecorum; quod autem indecorum, id etiam inutile. CAPUT VIII. Eos qui honestum utili anteponant a Deo probari, Josue, Caleb, et aliorum exploratorum patere exemplis.

53. Quando majores nostri servitio exire potuissent, nisi id non solum turpe, sed etiam inutile credidissent regi servire Aegyptiorum (Exod. XII, 34 et seq.)? 54. Jesus quoque et Caleb missi ad explorandam terram, uberem quidem terram, sed a ferocissimis inhabitari gentibus nuntiaverunt. Terrore belli populus infractus, recusabat terrae ejus possessionem (Num. XIII, 28 et seq.). Suadebant missi exploratores Jesus et Caleb terram esse utilem: indecorum putabant cedere nationibus: lapidari potius eligebant, quod minabatur populus, quam decedere de honestate. Dissuadebant alii; plebs reclamabat, dicens adversus diras et asperas gentes bellum fore, cadendum sibi in praelio, mulieres suas et pueros direptioni futuros. 55. Exarsit Domini indignatio, ut omnes vellet perdere: sed rogante Moyse, temperavit sententiam, ultionem distulit, satis esse perfidis supplicii judicans, etsi parceret interim, nec percuteret incredulos, ad eam tamen terram quam recusaverant, propter incredulitatis suae pretium non pervenirent: sed pueri et mulieres qui non immurmuraverant, vel sexu, vel aetate veniabiles, caperent ejus terrae promissam haereditatem. Denique quicumque erant a vigesimo anno et supra in deserto, eorum membra ceciderunt, sed aliorum dilata est poena. Qui autem ascenderunt cum Jesu, et dissuadendum putaverunt, plaga magna statim mortui sunt: Jesus vero et Caleb cum innoxia aetate vel sexu in terram promissionis intraverunt (Num. XIV, 6 et seq.). 56. Pars igitur melior gloriam saluti praetulit, deterior salutem honestati. Divina autem sententia eos probavit, qui honesta utilibus praestare arbitrabantur: eos vero condemnavit, apud quos ea quae videbantur saluti potius quam honestati accommoda, praeponderabant. 122 CAPUT IX. Fraudes et turpia lucra maxime dedecere clericos, quorum est utilitati omnium inservire: illos in causis pecuniariis intervenire nequaquam debere, secus vero in capitalibus. Eisdem ne cui, etiam lacessiti, noceant, exemplum David; neu autem vitam honestati praeferant, caedes Nabuthe proponitur.

57. Nihil itaque deformius quam nullum habere amorem honestatis, et usu quodam degeneris mercaturae, quaestu sollicitari ignobili, avaro aestuare corde, diebus ac noctibus hiare in alieni detrimenta patrimonii, non elevare animum ad honestatis nitorem, non considerare verae laudis pulchritudinem. 58. Hinc nascuntur aucupio quaesitae haereditates, continentiae atque gravitatis simulatione captatae: quod abhorret a proposito christiani viri; omne enim quod arte elicitum, et fraude compositum est, caret merito simplicitatis. In ipsis qui nullum Ecclesiastici ordinis officium receperint, incongrua judicatur affectatae ambitio haereditatis. In supremo fine vitae positos suum habere judicium, ut libere testentur quod sentiunt, qui postea non sunt emendaturi: cum honestum non sit competentia compendia aliis vel debita, vel parata avertere; cum vel sacerdotis vel ministri sit prodesse, si fieri potest, omnibus, obesse nemini. 59. Denique (14, quaest. 5, cap. Denique) si non potest alteri subveniri, nisi alter laedatur, commodius est neutrum juvari, quam gravari alterum. Ideoque in causis pecuniariis intervenire non est sacerdotis: in quibus non potest fieri, quin frequenter laedatur alter qui vincitur, quoniam intercessoris beneficio se victum arbitratur. Sacerdotis est igitur nulli nocere, prodesse velle omnibus: posse autem solius est Dei. Nam in causa capitis nocere ei quem juvare debeas periclitantem, non sine peccato est gravi: in causa autem pecuniae odia quaerere, insipientiae est; cum pro salute hominis graves frequenter fiant molestiae: in quo etiam periclitari gloriosum sit. Proposita igitur forma in sacerdotis officio teneatur; ut nulli noceat, ne lacessitus quidem, et aliqua injuria offensus. Bonus enim est vir qui dixit: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5). Quae enim est gloria, si eum non laedimus, qui nos non laeserit? Sed illa virtus est, si laesus remittas. 60. Quam honestum, quod cum potuisset regi inimico nocere, maluit parcere (I Reg. XXIV, 5 et seq.)! Quam etiam utile, quia successori hoc profuit, ut discerent omnes fidem regi proprio servare, nec usurpare imperium, sed vereri! Itaque et honestas utilitati praelata est, et utilitas secuta honestatem est. 123 61. Parum est quod pepercit, addidit quod etiam in bello doluit occisum, et flebiliter deploravit dicens: Montes qui estis in Gelbeal, neque ros, neque pluvia cadat super vos. Montes mortis, quoniam ibi sublata est protectio potentium, protectio Saul. Non est unctus in oleo et sanguine vulneratorum, et ex adipe belligerantium. Sagitta Jonathae non est reversa retro, et gladius Saul non est reversus vacuus. Saul et Jonathas speciosi et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati. Super aquilas leviores, super leones potentiores. Filiae Israel, plorate super Saul, qui vestiebat vos vestimenta coccinea cum ornamento vestro, qui imponebat aurum super vestimenta vestra. Quomodo ceciderunt potentes in media pugna? Jonathas in morte vulneratus est. Doleo in te, frater meus, Jonatha, speciosus mihi valde. Ceciderat amor tuus in me, sicut amor mulierum. Quomodo ceciderunt potentes, et perierunt arma concupiscenda (II Reg. I, 21 et seq.) ? 62. Quae mater sic unicum defleret filium quemadmodum hic deflevit inimicum? Quis gratiae auctorem tantis prosequeretur laudibus, quantis iste prosecutus est insidiatorem capitis sui? Quam pie doluit, quanto ingemuit affectu! Aruerunt montes prophetico maledicto, et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiae necis spectaculo poenam elementa solverunt. 63. Quid vero sancto Nabuthe, quae fuit causa mortis, nisi honestatis contemplatio? Nam cum ab eo vineam rex posceret, pecuniam daturum se pollicens; indecorum pretium pro paterna recusavit haereditate, maluitque morte declinare hujusmodi turpitudinem. Non mihi, inquit, faciat Dominus, ut dem tibi haereditatem patrum meorum (III Reg. XXI, 3); hoc est, tantum mihi opprobrium non fiat, non permittat Deus tantum extorqueri flagitium. Non utique de vitibus dicit, neque enim de vitibus cura est Deo, neque de terreno spatio, sed de jure loquitur patrum. Potuit utique alteram vineam de vineis regis accipere, et amicus esse; in quo non mediocris saeculi hujus utilitas aestimari solet: sed quod turpe erat, judicavit non videri utile: maluitque periculum cum honestate subire, quam utilitatem cum opprobrio: vulgarem utilitatem loquor, non illam in qua etiam honestatis gratia est. 64. Denique et ipse rex potuit extorquere, sed impudens arbitrabatur, sed occisum doluit. Dominus quoque mulieris immanitatem, quae honestatis immemor turpe antetulit lucrum, congruo supplicio plectendam annuntiavit. 65. Turpis est itaque omnis fraus. Denique etiam in rebus vilibus exsecrabilis est staterae fallacia, et fraudulenta mensura. Si in foro rerum venalium, in usu commerciorum fraus plectitur, potestne irreprehensibilis videri inter officia 124 virtutum? Clamabat Salomon: Pondus magnum et exiguum, et mensurae duplices immundae sunt coram Domino (Prov. XX, 10). Supra quoque ait: Statera adultera, abominatio est Domino, pondus autem aequum acceptabile est illi (Prov. XI, 1). CAPUT X. De fraude in omni contractu fugienda non solum in politico jure cautum esse, verum etiam in sacris litteris, ut Josue ac Gabaonitarum patet exemplo.

66. In omnibus igitur decora est fides, justitia grata, mensura aequitatis jucunda. Quid autem loquar de contractibus caeteris, ac maxime de coemptione praediorum, vel transactionibus, atque pactis? Nonne formulae sunt, dolum malum abesse: eumque cujus dolus fuerit deprehensus, duplici poenae obnoxium fore? Ubique igitur honestatis praeponderat consideratio, quae dolum excludit, fraudem ejicit? Unde recte generalem David propheta prompsit sententiam dicens: Nec fecit proximo suo malum (Psal. XIV, 3). Non solum itaque in contractibus (in quibus etiam vitia eorum quae veneant, prodi jubentur, ac nisi intimaverit venditor, quamvis in jus emptoris transcripserit, doli actione vacuantur), sed etiam generaliter in omnibus dolus abesse debet: aperienda simplicitas, intimanda veritas est. 67. Veterem autem istam de dolo non jurisperitorum formulam, sed patriarcharum sententiam Scriptura divina evidenter expressit in libro Testamenti veteris, qui Jesu Nave inscribitur. Nam cum exisset fama per populos, siccatum esse mare in Hebraeorum transitu, fluxisse aquam de petra, de coelo diurnam ministrari alimoniam tot populi millibus abundantem; corruisse muros Hierico sacro tubarum sono, ictu et ululatu plebis arietatos; Hethaeorum quoque regem victum, et suspensum in ligno usque ad vesperam: Gabaonitae metuentes validam manum, venerunt cum versutia, simulantes se de terra longinqua esse, diuque peregrinatos dirupisse calceamenta, detrivisse amictus vestium, quarum veterascentium indicia monstrarent; causam autem tanti laboris, emerendae pacis, et ineundae cum Hebraeis esse amicitiae cupiditatem; et coeperunt ab Jesu Nave poscere, ut secum firmaret societatem. Et quia adhuc erat ignarus locorum, atque incolarum inscius, non cognovit fraudes eorum, neque Deum interrogavit: sed cito credidit. 68. Adeo sancta erat illis temporibus fides eorum, ut fallere aliquos posse non crederetur. Quis hoc reprehendat in sanctis, qui caeteros de suo affectu aestimant; et quia ipsis amica est veritas, mentiri neminem putant, fallere quid sit 125 ignorant: libenter credunt quod ipsi sunt, nec possunt suspectum habere quod non sunt. Hinc Salomon ait: Innocens credit omni verbo (Prov. XIV, 15; 22, q. 4, c. Innocens). Non vituperanda facilitas, sed laudanda bonitas. Hoc est innocentem esse ignorare quod noceat: et si circumscribitur ab aliquo; de omnibus tamen bene judicat, qui fidem esse in omnibus arbitratur. 69. Hac igitur mentis suae devotione inclinatus ut crederet, testamentum disposuit, pacem dedit, confirmavit societatem. Sed ubi in terras eorum ventum est, deprehensa fraude, quod cum essent finitimi, advenas se esse simulaverant, circumscriptum sese populus patrum indignari coepit. Jesus tamen pacem quam dederat, revocandam non censuit; quia firmata erat sacramenti religione; ne dum alienam perfidiam arguit, suam fidem solveret. Mulctavit tamen eos vilioris obsequio ministerii. Clementior sententia, sed diuturnior; manet enim officiis poena veteris astutiae, haereditario in hunc diem ministerio deputata (Josue IX, 15 et seq.). CAPUT XI. Inductis per reticentiam rhetoricam fraudum quarumdam exemplis, eas atque alias omnes apertius in Scriptura damnari ostenditur.

70. Non ego in haereditatibus adeundis digitorum percussiones, et nudi successoris saltationes notabo; nam haec etiam vulgo notabilia: non simulatae piscationis compositas copias, ut emptoris illiceretur affectus. Cur enim tam studiosus luxuriae ac deliciarum repertus est, ut hujusmodi fraudem pateretur? 71. Quid mihi tractare de Syracusano illo amoeno secretoque secessu, et de Siculi hominis ealliditate: qui cum peregrinum aliquem reperisset, cognito quod cupidus esset hortorum venalium, ad coenam in hortos rogaverit: promisisse invitatum, postridie venisse: offendisse illic magnam piscatorum multitudinem, exquisitis copiis adornatum convivium, in prospectu coenantium ante hortulos compositos piscatores, ubi numquam ante jaciebant retia: unusquisque quod ceperat, certatim offerebat epulantibus: supra mensam pisces ingerebantur, oculos recumbentium resilientes verberabant. Mirari hospes tantam copiam piscium, tantumque numerum cymbarum. Responsum quaerenti, aquationem illic esse, dulcis aquae gratia innumerabiles eo pisces convenire. Quid multa? Pellexit hospitem, ut sibi extorqueret hortos: vendere volens cogitur, pretium gravatus suscipit. 72. Sequenti die ad hortos emptor cum amicis venit, navigium nullum invenit. Percontanti num aliqua piscatoribus eo esset die feriarum solemnitas, respondetur nulla, nec umquam illic 126 praeter hesternum diem piscari solitos. Quam hic redarguendi haberet auctoritatem doli, qui tam turpe captarit aucupium deliciarum? Qui enim alterum peccati arguit, ipse a peccato debet alienus esse. Non ergo hujusmodi nugas ego in hanc Ecclesiasticae censionis auctoritatem vocabo, quae generaliter condemnat omnem lucri turpis appetentiam, brevique sermonis compendio excludit levitatem ac versutiam. 73. Nam de illo quid loquar, qui de eo testamento quod ab aliis licet factum, falsum tamen cognoverit, haereditatem sibi aut legatum vindicet, et lucrum quaerat alieno crimine: cum etiam leges publicae eum qui sciens falso utitur, tamquam reum facinoris astringant? Regula autem justitiae manifesta est, quod a vero declinare virum non deceat bonum, nec damno injusto afficere quemquam, nec doli aliquid annectere fraudisve componere. 74. Quid evidentius eo quod Ananias (Act. V, 1 et seq.), qui fraudavit de pretio agri sui, quem ipse vendiderat, et portionem pretii tamquam summae totius numerum ante pedes posuit apostolorum, sicut reus fraudis interiit? Licuit utique illi nihil offerre, et hoc sine fraude fecisset. Sed quia fraudem admiscuit, non liberalitatis gratiam reportavit, sed fallaciae poenam exsolvit. 75. Et Dominus in Evangelio cum dolo accedentes repudiabat, dicens: Vulpes foveas habent (Matth. VIII, 20); quoniam in simplicitate cordis, et innocentia nos jubet vivere. David quoque ait: Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI, 4); nequitiae arguens proditorem, eo quod instrumentum hujusmodi ad hominis adhibetur ornatum, et plerumque ulcerat. Si quis igitur praetendat gratiam, et dolum nectat proditoris exemplo, ut eum quem protegere debeat, prodat ad mortem; instrumenti istius comparatione censetur, quod ebriae mentis et titubantis vitio manus vulnerare consuevit. Sicut iste malitiae ebrius vino, per funestae proditionis indicium Abimelech sacerdoti necem detulit, eo quod Prophetam hospitio recepisset, quem rex invidiae accensus stimulis persequebatur (I Reg. XXII). CAPUT XII. Nihil promittendum quod sit inhonestum, nec si quid injustum juraveris, id observandum; contra quam peccasse Herodes demonstratur. Culpatur etiam votum a Jephthe nuncupatum, itemque alia omnia quae sibi exsolvi Deus nolit. Denique filia ejusdem Jephthe cum duobus Pythagoraeis componitur ac praeponitur.

76. Purum igitur ac sincerum oportet esse affectum, ut unusquisque (22, q. 4, c. Unusquisque) simplicem sermonem proferat, vas suum in sanctitate possideat, nec fratrem circumscriptione verborum inducat, nihil promittat inhonestum: ac si promiserit, 127 tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit. 77. Saepe plerique constringunt seipsos jurisjurandi sacramento: et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse; sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt: sicut de Herode supra scripsimus (Sup. c. 9), qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit. Turpe, quod regnum pro saltatione promittitur: crudele, quod mors prophetae pro jurisjurandi religione donatur. Quanto tolerabilius tali fuisset perjurium sacramento? Si tamen perjurium posset dici, quod ebrius inter vina juraverat, quod eviratus inter saltantium choros promiserat. Infertur disco prophetae caput: et hoc aestimatum est fidei esse, quod amentiae fuit. 78. Neque umquam adducar ut credam non incaute principem promisisse Jephthe, ut immolaret Deo quidquid sibi revertenti intra limen domus suae occurreret; cum et ipsum voti poenituerit sui, postquam filia occurrit sibi. Denique conscidit vestimenta sua, et dixit: Heu me! filia mea, impedisti mihi, stimulus doloris facta es mihi (Judic. XI, 35). Qui licet pio metu ac formidine acerbitatem durae solutionis impleverit; tamen luctum annuum etiam posteris deplorandum statuit ac dereliquit. Dura promissio, acerbior solutio, quam necesse habuit lugere etiam ipse qui fecit. Denique factum est praeceptum et decretum in Israel ex diebus in dies: Ambulabant, inquit, filiae populi Israel, lugentes filiam Jephthe Galaaditidis quatuor diebus in anno (Ibid., 40). Non possum accusare virum qui necesse habuit implere quod voverat; sed tamen miserabilis necessitas, quae solvitur parricidio (22, q. 4, cap. Unusquisque, § Miserabilis). 79. Melius est non vovere, quam vovere id quod sibi cui promittitur, nolit exsolvi. Denique in Isaac habemus exemplum (Gen. XXII, 13), pro quo arietem Dominus statuit immolari sibi. Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt (22, q. 4, cap. Non semper). Denique ipse Dominus frequenter suam mutat sententiam, sicut Scriptura indicat. Nam et in eo libro qui inscribitur Numeri, proposuerat percutere morte et perdere populum: sed postea rogatus a Moyse, reconciliatus est populo suo (Num. XVI, 12 et seq.). Et iterum ad Moysen et Aaron ait: Dividite vos de medio Synagogae ejus, et consummabo eos simul (Num. XVI, 21). Quibus discedentibus de coetu, Dathan et Abiron subito impios terra praerupto soluta hiatu absorbuit. 80. Praecellentius et antiquius istud exemplum de filia Jephthe, quam illud quod memorabile habetur apud philosophos de duobus Pythagoraeis quorum alter cum a tyranno Dionysio capitis damnatus esset, praescripto mortis die, poposcit ut domum pergendi ei facultas daretur, quo commendaret suos: ac ne revertendi 128 nutaret fides, vadem mortis obtulit, ea conditione ut si ipse deforet ad constitutum diem, vas ejus sibi pro eo moriendum agnosceret. Nec qualitatem sponsionis qui offerebatur recusavit, constantique animo diem necis praestolabatur. Itaque alter se non subtraxit, alter ad diem recepit. Quod eousque fuit mirabile, ut tyrannus eos sibi in amicitiam adscisceret, quorum urgebat periculum. 81. Quod ergo in spectatis et eruditis viris plenum miraculi est, hoc in virgine multo magnificentius, multoque illustrius deprehenditur, quae ingemiscenti patri ait: Fac mihi ut exivit de ore tuo (Jud. XI, 36 et seq.). Sed spatium duorum poposcit mensium, ut cum aequalibus conventum ageret in montibus, quae virginitatem ejus praedestinatam neci pio affectu prosequerentur. Nec fletus aequalium movit puellam, nec dolor flexit, nec gemitus retardavit, nec dies praeteriit, nec fefellit hora. Rediit ad patrem, quasi ad votum rediret, et voluntate propria cunctantem impulit, fecitque arbitratu spontaneo, ut quod erat impietatis fortuitum, fieret pietatis sacrificium. CAPUT XIII. Juditham cum multa pericula pro honestate subiisset, multiplicem reportasse utilitatem.

82. Ecce tibi Judith se offert mirabilis, quae formidatum populis virum Holophernem adit, Assyriorum triumphali septum caterva. Quem primo formae gratia et vultus decore perculit, deinde sermonis circumscripsit elegantia (Judith X, 12 et seq.). Primus triumphus ejus fuit, quod integrum pudorem de tabernaculo hostis revexit: secundus, quod femina de viro reportavit victoriam, fugavit populos consilio suo (Judith XIII, 20). 83. Horruerunt Persae audaciam ejus. Utique quod in illis Pythagoraeis duobus mirantur, non expavit mortis periculum, sed nec pudoris, quod est gravius bonis feminis: non unius ictum carnificis, sed nec totius exercitus tela trepidavit. Stetit inter cuneos bellatorum femina, inter victricia arma, secura mortis. Quantum ad molem spectat periculi, moritura processit: quantum ad fidem, dimicatura. 84. Honestatem igitur secuta est Judith, et dum eam sequitur, utilitatem invenit. Honestatis enim fuit prohibere ne populus Dei se profanis dederet, ne ritus patrios et sacramenta proderet; ne sacras virgines, viduas graves, pudicas matronas barbaricae subjiceret impuritati; ne obsidionem deditione solveret: honestatis fuit se malle pro omnibus periclitari, ut omnes eximeret periculo (Judith VIII, 10 et seq.). 85. Quanta honestatis auctoritas, ut consilium 129 de summis rebus femina sibi vindicaret, nec principibus populi committeret! Quanta honestatis auctoritas, ut Deum adjutorem praesumeret: quanta gratia, ut inveniret! CAPUT XIV. Elisaei factum quam honestum atque utile fuerit. Ejusdem cum decantato Graecorum facinore comparatio. Joannem pro honestate vitam impendisse: nec non Susannam eadem causa se mortis periculo objecisse.

86. Quid vero Elisaeus nisi honestatem secutus est, cum exercitum Syriae, qui ad obsidendum eum venerat, captivum introduxit in Samariam, cujus oculos caecitate obduxerat, et dixit: Domine, aperi oculos eorum, ut videant, et viderunt (IV Reg. VI, 18 et seq.)? Itaque cum rex Israel percutere ingressos vellet, eamque sibi dari a propheta facultatem posceret; respondit non percutiendos, quorum captivitatem non esset manu operatus, armisque bellicis, sed magis subsidio alimentorum juvandos. Denique epularibus refecti copiis, numquam postea in terram Israel piratae Syriae revertendum putarunt. 87. Quanto hoc sublimius, quam illud Graecorum quod cum duo populi adversum se de gloria imperioque decertarent, et alter ex his haberet copiam quemadmodum naves alterius populi clanculo exureret, turpe credidit: maluitque minus posse honeste, quam plus turpiter. Et isti quidem sine flagitio hoc facere nequibant, ut eos qui consummandi belli Persici gratia in societatem convenerant, hac fraude deciperent; quam licet possent negare, non possent tamen non erubescere: Elisaeus autem non fraude, deceptos licet, sed potestate Domini percussos, maluit tamen servare quam perdere; quia decorum foret hosti parcere, et adversario donare vitam, quam potuisset auferre nisi pepercisset. 88. Liquet igitur id quod decorum est, semper esse utile. Nam et Judith sancta decoro contemptu propriae salutis solvit obsidionis periculum, et publicam honestate propria acquisivit utilitatem: et Elisaeus gloriosius ignovit, quam perculit: et utilius reservavit hostes quos ceperat. 89. Quid autem aliud Joannes nisi honestatem consideravit? ut inhonestas nuptias etiam in rege non posset perpeti, dicens: Non licet tibi illam uxorem habere (Marc. XIV, 4). Potuit tacere, nisi indecorum sibi judicasset mortis metu verum non dicere, inclinare regi propheticam auctoritatem, adulationem subtexere. Sciebat utique moriturum se esse, quia regi adversabatur: sed honestatem saluti praetulit. Et tamen quid utilius quam quod passionis viro sancto advexit gloriam? 90. Sancta quoque Susanna denuntiato falsi testimonii terrore, cum hinc se videret urgeri 130 periculo, inde opprobrio, maluit honesta morte vitare opprobrium, quam studio salutis turpem vitam subire ac sustinere. Itaque dum honestati intendit, etiam vitam reservavit: quae si id quod sibi videbatur ad vitam utile praeoptavisset, non tantam reportasset gloriam: immo etiam id quod non solum inutile, sed etiam periculosum foret, poenam criminis forsitan non evasisset (Dan. XIII). Advertimus igitur quia id quod turpe est, non possit esse utile: neque rursus id quod honestum est, inutile; quia complex honestatis est semper utilitas, et utilitatis honestas. CAPUT XV. Relato Romanorum generoso consilio, maximam fuisse Moysi honestatis curam, ex ejus factis declaratur.

91. Memorabile ferunt rhetores, quod dux Romanorum cum ad eum adversarii regis medicus venisset, pollicens daturum se regi venenum, vinctum eum ad hostem remiserit. Et revera praeclarum, ut qui virtutis certamen susceperat nollet fraude vincere. Non enim in victoria honestatem ponebat, sed ipsam, nisi honestate quaesitam, victoriam turpem pronuntiabat. 92. Redeamus ad nostrum Moysen, atque ad superiora revertamur; ut quanto praestantiora, tanto antiquiora promamus. Nolebat Aegypti rex populum dimittere patrum. Dixit Moyses sacerdoti Aaron, ut extenderet virgam suam super omnes aquas Aegypti. Extendit Aaron, et conversa est aqua fluminis in sanguinem, et nemo poterat bibere aquam, omnesque Aegyptii siti peribant: sincera autem fluenta patribus abundabant (Exod. VII, 20). Jactaverunt favillam in coelum, et facta sunt ulcera, et vesicae candentes in hominibus et quadrupedibus (Exod. IX, 10 et seq.). Deduxerunt grandinem in igne flammeo, contrita erant super terram omnia. Rogavit Moyses, et universa in suam gratiam reverterunt: grando sedata est, sanata ulcera, solitos potus flumina praebuerunt (Ibid. 30). 93. Iterum caligantibus tenebris operta erat terra per triduum, ex quo Moyses manum levaverat, et tenebras infuderat (Exod. X, 22). Moriebatur omne primogenitum Aegypti, cum Hebraeorum omnis esset inoffensa progenies. Rogatus Moyses, ut his quoque finem exitiis daret, oravit et impetravit (Exod. XII, 29 et seq.). In illo praedicandum, quod a fraudis consortio temperaverit: in hoc mirabile quoniam divinitus intentata supplicia virtute propria etiam ab hoste detorserit, vere nimium, sicut scriptum est, mansuetus et mitis. Sciebat quod fidem rex non servaret promissis; tamen honestum putabat ut rogatus oraret, laesus benediceret, appetitus remitteret (Num. XII, 3). 94. Projecit virgam, et serpens factus est, qui devoravit serpentes Aegyptiorum (Exod. VII, 12): significans quod Verbum caro fieret, quae serpentis diri venena 131 vacuaret per remissionem et indulgentiam peccatorum. Virga est enim Verbum directum, regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Filius Dei ex Deo Patre natus, Filius hominis factus est, natus ex Virgine: qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam vulneribus infudit humanis. Unde et ipse Dominus ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis (Joan. III, 14). 95. Denique et alterum signum ad Dominum Jesum pertinet, quod fecit Moyses: Manum suam misit in sinum, et protulit eam, et facta est manus ejus sicut nix. Iterum misit, et protulit eam, et erat sicut carnis humanae species (Exod. IV, 6, 7); significans Domini Jesu primum fulgorem Divinitatis, postea susceptionem carnis, in qua fide credere omnes gentes populosque oporteret. Merito manum misit, quia dextera Dei Christus est, in cujus divinitate et incarnatione si quis non crediderit, quasi reprobus flagellatur: sicut iste rex qui quoniam signis non credidit evidentibus, postea flagellatus orabat, ut veniam mereretur. Quantus igitur honestatis affectus esse debeat, ex his probatur, et eo maxime quod se objiciebat pro populo, dicens ut remitteret populo Deus, aut certe de libro viventium se deleret. CAPUT XVI. Paucis de Tobia injectis, Raguelem honestate philosophis antecelluisse evincitur.

96. Tobis quoque formam expressit honestatis evidentius, cum relicto convivio mortuos sepeliret, et ad cibos pauperis mensae invitaret inopes (Tobiae II, 2 et seq.). Raguel praecipue, qui contemplatione honestatis, cum rogaretur ut filiam suam in conjugium daret, vitia quoque filiae non tacebat; ne circumvenire petitorem videretur tacendo. Itaque cum Tobis filius Tobis posceret ut sibi daretur puella, respondit lege quidem ipsi eam deberi tamquam propinquo, sed dedisse se eam jam sex viris, et omnes eos esse mortuos. Justus itaque vir plus alienis timebat, et malebat innuptam sibi manere filiam, quam propter nuptias ejus extraneos periclitari (Tobiae VII, 13 et seq.). 97. Quam breviter absolvit omnes quaestiones philosophorum. Illi de vitiis tractant domorum, tegenda an prodenda a venditore videantur: noster iste nec filiae vitia celanda arbitratus est. Et certe non ipse affectabat ut eam traderet, sed rogabatur. Quanto utique iste honestior sit illis, dubitare non possumus, si conferamus quanto praestantior sit filiae causa, quam rei venalis pecunia. 132 CAPUT XVII. Quanto honestatis studio antiqui patres in captivitatem abituri, sacrum ignem occuluerint.

98. Consideremus aliud quod in captivitate gestum, summum tenuit honestatis decorem. Nullis enim adversis honestas impeditur, quae in his eminet, et magis praecellit quam in prosperis. Inter vincula itaque, inter arma, flammas, servitutem, quae liberis omni supplicio gravior est, inter poenas morientium, excidia patriae, vivorum formidinem, sanguinem peremptorum, non excidit tamen cura honestatis majoribus nostris: sed inter eversae patriae cineres et favillas in affectibus piis resplenduit et refulsit. 99. Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, qui tunc Dei omnipotentis cultores erant, acceptum ignem de altari sacerdotes Domini occulte in valle absconderunt. Erat illic velut patens puteus, aquae secessu infrequens, nec populari usui patens, ignoto et ab arbitris remoto loco: ibi obsignaverunt indicio sacro pariter ac silentio ignem reconditum (II Mach. I, 19 et seq.). Non illis studio fuit aurum defodere, argentum abscondere, quod servarent posteris suis: sed inter extrema sua honestatis curam habentes, sacrum ignem servandum putarunt; ne eum vel impuri contaminarent, vel defunctorum sanguis exstingueret, vel deformium ruinarum acervus aboleret. 100. Abierunt itaque in Persidem sola religione liberi; quoniam sola illis per captivitatem extorqueri nequivit. Post vero plurimum temporis, quando placuit Deo, dedit hanc mentem regi Persarum, ut restaurari in Judea templum, et legitimos reparari Hierosolymis ritus juberet. Cujus gratia muneris Neemiam sacerdotem rex Persarum direxit. At ille secum deduxit sacerdotum illorum nepotes, qui profecturi de patrio solo, sacrum ne periret ignem absconderant. Venientes autem, ut patrum sermone est proditum, non invenerunt ignem, sed aquam. Et cum deesset ignis, quo adolerent altaria, haurire eos aquam Neemias sacerdos, sibique deferre, et aspergere super ligna jussit. Tunc, visu mirabile! cum esset coelum intextum nubibus, sol repente illuxit, accensus est magnus ignis; ita ut omnes in tam evidenti Domini gratia factum stupentes, laetitia perfunderentur. Orabat Neemias, psallebant sacerdotes hymnum Deo. Utque consumptum est sacrificium, jussit iterum Neemias residua aqua majores perfundi lapides: quo facto flamma accensa est, lumen autem refulgens ab altari consummatum illico est. 101. Hoc patefacto indicio, rex Persarum eo loco in quo ignis fuerat absconditus, et postea reperta est aqua, templum fieri mandavit, cui 133 inferebantur dona plurima. Appellaverunt autem illud qui erant cum sancto Neemia, ephthar, quod interpretationem habet purificationis: a plurimis nephthe vocatur. Invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae, quod jusserit accipere de igne eos qui postea essent futuri. Hic est ignis qui cecidit super sacrificium Moysi, et consumpsit illud, sicut scriptum est: Quia exivit ignis a Domino, et consumpsit universa quae erant super altare holocausta (Levit. IX, 24). Hoc igne oportebat sanctificari sacrificium; ideoque et in filios Aaron qui alienum ignem inferre voluerunt, exivit iterum ignis a Domino et consumpsit eos, ita ut mortui extra castra projicerentur (Levit. X, 1 et seq.). 101*. Veniens autem Hieremias in locum, invenit domum in modum speluncae, et tabernaculum et arcam, et altare incensi intulit illuc, et obstruxit ostium: quod cum hi qui simul venerant, curiosius perscrutarentur, ut notarent sibi locum; nequaquam comprehendere atque invenire potuerunt. Ut autem cognovit Hieremias quod affectassent, dixit: Ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat. Tunc Deus ostendet haec, et apparebit majestas Domini (II Mach. II, 5 et seq.).

CAPUT XVIII. Superioris eventus, ac potissimum oblati a Neemia sacrificii narratione Spiritum sanctum, Christianorumque baptisma significari: et eodem etiam Moysis et Eliae sacrificium, atque historiam Noe referri.

102. Congregationem populi tenemus, propitiationem Domini Dei nostri agnoscimus, quam propitiator in sua operatus est passione. Arbitror quod nec ignem istum possimus ignorare, cum legerimus quia baptizat Dominus Jesus in Spiritu sancto et igni, sicut in Evangelio dixit Joannes (Joan. I, 33). Merito consumebatur sacrificium, quoniam pro peccato erat. Ille autem ignis typus Spiritus sancti fuit, qui descensurus erat post Domini ascensionem, et remissurus peccata omnium: qui quasi ignis inflammat animum ac mentem fidelem. Unde ait Hieremias accepto Spiritu: Et factum est in corde meo ut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum (Jer. XX, 9). Sed etiam in Actibus apostolorum cum descendisset super apostolos Spiritus, et plerosque, qui exspectabant promissa Domini, tamquam ignem dispersas esse linguas legimus. Denique sic vaporabatur singulorum animus, ut musto repleti esse aestimarentur, qui acceperant linguarum diversitatem (Act. II, 4 et seq.). 103. Quid ergo sibi vult esse quod ignis aqua factus est, et aqua ignem excitavit; nisi quia spiritalis gratia per ignem exurit, per aquam mundat peccata nostra? Eluitur enim peccatum, et exuritur. Unde et Apostolus ait: Uniuscujusque 134 opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13); et infra: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Ibid., 15). 104. Quod ideo posuimus, ut probaremus per ignem exuri peccata. Notum est ergo hunc esse vere ignem sacrum, qui tunc in typo futurae remissionis peccatorum descendit super sacrificium. 105. Hic igitur ignis absconditur captivitatis tempore, quo culpa regnat: tempore autem libertatis promitur. Et licet in aquae speciem mutatus, tamen servat ignis naturam, ut consumeret sacrificium. Nec mireris cum legeris, quia Pater Deus dixit: Ego sum ignis consumens (Deut. IV, 24); et alibi: Me dereliquerant fontem aquae vivae (Jerem. II, 13). Ipse quoque Dominus Jesus quasi ignis inflammabat audientium corda (Luc. XII, 49), quasi fons refrigerabat; nam ipse in Evangelio suo dicit quod ideo venerit, ut ignem in terras mitteret, et potum sitientibus aquae vivae ministraret (Joan. VII, 37 et seq.). 106. Eliae quoque tempore descendit ignis, quando provocavit prophetas gentium, ut altare sine igne accenderent. Et cum illi nequissent facere, hostiam suam tertio ipse perfudit aqua, et manabat aqua in circuitu altaris, et exclamavit, et cecidit ignis a Domino de coelo, et consumpsit holocaustum (III Reg. XVIII, 38). 107. Hostia illa tu es. Considera tacitus singula. In te descendit vapor Spiritus sancti, te videtur exurere, cum tua peccata consumit. Denique quod consumptum est sacrificium Moysi tempore, sacrificium pro peccato erat. Unde Moyses ait, sicut in Machabaeorum scriptum est libro (II Mach. II, 11), eo quod non sit manducatum quod erat pro peccato, consumptum est. Nonne tibi consumi videtur, quando in baptismatis sacramento interit homo totus exterior? Vetus homo noster confixus est cruci, Apostolus clamat (Rom. VI, 6). Illic, sicut Patrum exempla te docent, Aegyptius demergitur, Hebraeus resurgit, sancto renovatus Spiritu, qui etiam per mare Rubrum inoffenso transivit vestigio, ubi baptizati sunt patres sub nube, et in mari (I Cor. X, 1 et seq.). 108. In diluvio quoque Noe tempore mortua est omnis caro, justus tamen cum sua progenie servatus est (Gen. VII, 21 et seq.). Annon consumitur homo, cum absolvitur mortale istud a vita? Denique exterior corrumpitur, sed interior renovatur. Nec solum in baptismate, sed etiam in poenitentia fit carnis interitus ad profectum spiritus; sicut Apostolica docemur auctoritate, dicente sancto Paulo: Judicavi ut praesens eum qui sic operatus est, tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 3, 4). 109. Prolixior excursus admirandi gratia mysterii factus videtur, dum studemus revelatum plenius sacramentum pandere, quod eo usque plenum honestatis est, ut sit plenum religionis. 135 CAPUT XIX. Narratur admissum in levitae cujusdam uxorem a civibus Gabaa flagitium, atque ex illius ultione colligitur quam veteribus illis cordi fuerit honestatis ratio.

110. Quanta autem honestatis cura majoribus fuit, ut unius mulieris injuriam stupro illatam intemperantium bello persequerentur, et victo populo, tribus Benjamin obtestarentur in conjugium se eis proprias filias non daturos! Remanserat tribus sine ullo posteritatis subsidio, nisi fraudis necessariae accepisset licentiam. Quae tamen indulgentia congruo intemperantiae supplicio non videtur vacare, quando illis hoc solum permissum est, ut rapto inirent conjugia, non connubii sacramento. Et revera dignum fuit ut qui alienum contubernium solverant, ipsi nuptiarum amitterent solemnitatem. 111. Quam plena autem miserationis historia! Vir, inquit (Judic. XIX, et seq.), levita acceperat sibi jugalem ( quam a concubitu concubinam appellatam arbitror) quae aliquanto post quibusdam, ut fieri solet, offensa rebus, ad patrem se contult, et fuit illic quatuor mensibus. Et surrexit vir ejus, et abiit ad soceri sui domum, ut cum sua jugali repararet gratiam, et revocaret eam, ac reduceret; occurrit ei mulier, atque in domum patris sui introduxit maritum. 112. Laetatus est adolescentulae pater: venit obviam, et sedit cum eo tribus diebus; et epulati sunt, et quieverunt. Et sequenti die surrexit levita diluculo, et retentus est a socero, ut tam cito non desereret convivii jucunditatem. Et alio et tertio die non permisit pater adolescentulae proficisci generum suum, donec laetitia et gratia inter eos omnis consummaretur. Sed die septimo cum jam ad vesperum declinaret dies, post mensas et laeta convivia, cum praetexeret finitimae noctis viciniam, ut apud suos potius, quam apud extraneos requiescendum putaret, nequivit tenere, et dimisit una cum filia sua. 113. Verum ubi facta est aliqua progressio, cum vesper jam propior urgeret, et appropinquatum foret ad urbem Jebusaeorum, dicente servulo, ut ad eam dominus suus deflecteret, non acquievit dominus suus; quia non erat ea civitas filiorum Israel: sed intendit pervenire usque Gabaa, quae habitabatur a populo tribus Benjamin. Nec erat quisquam qui advenientes reciperet hospitio, nisi vir peregrinus progressa aetate. Qui cum aspexisset eos, et interrogasset levitam: Quo vadis, vel unde venis? quo respondente quod esset viator, et repeteret montem Ephraem, et non esset qui colligeret eum, hospitium ei obtulit, et adornavit convivium. 114. At ubi satietas epulandi facta est, et mensae remotae, irruerunt pestilentes viri, et circumierunt domum. Tunc senior filiam suam virginem, 136 et coaequalem ejus cum qua cubitare solita esset, offerebat viris iniquitatis, tantum ne vis irrogaretur hospiti. Verum ubi parum ratio processit, et vis praevaluit, cessit levites jugali sua: et cognoverunt eam, et tota nocte illuserunt ei. Qua atrocitate, vel dolore victa injuriae, ante ostium hospitis, quo vir suus diverterat, projecit se atque exhalavit spiritum, supremo licet vitae munere affectum bonae conjugis servans, ut exsequias saltem sui funeris marito reservaret. 115. Quo cognito (ne multis morer) omnis prope populus Israel in bellum exarsit, dubioque eventu cum anceps maneret praelium, tertia tamen praeliandi vice, traditus est populus Benjamin populo Israel, et divina judicatus sententia, poenas intemperantiae luit. Condemnatus quoque ne quis ei ex numero patrum filiam suam daret in uxorem: idque confirmatum jurisjurandi sacramento est. Sed compuncti quod tam acerbam in fratres tulissent sententiam, ita severitatem ejus temperaverunt, ut orbatas parentibus virgines in conjugium sibi adsciscerent, quorum patres pro delicto perempti forent, vel rapto copulam sociarent; quia pro tam turpis commissi facinore, qui alieni matrimonii jus violaverant, indignos se impetrando exhibuere matrimonio. Sed ne periret una populo tribus, fraudis indulta est conniventia. 116. Quanta igitur honestatis cura majoribus fuerit, hinc proditur, ut quadraginta millia virorum stringerent gladium adversus fratres suos de tribu Benjamin, dum ulcisci volunt injuriam pudicitiae; quia temeratores castitatis non sufferebantur. Itaque eo bello caesa sunt utrinque sexaginta quinque millia bellatorum, et exustae urbes. Et cum inferior primo fuisset populus Israel, tamen nec adversi metu belli percitus, vindicandae castitatis sequestravit dolorem. Ruebat in praelium, vel sanguine suo parans commissi flagitii diluere notam. CAPUT XX. Post solutam ex Elisaei vaticinio diram Samariae obsidionem, quanta fuerit quatuor leprosis honesti cura, enarratur.

117. Et quid mirum si populo Dei decorum illud atque honestum curae fuit, quando etiam leprosis, sicut in libris Regnorum legimus (IV Reg. VI), honestatis non defuit consideratio? 118. Fames erat magna in Samaria, quia obsederat eam Syrorum exercitus. Rex militares excubias supra murum sollicitus revisebat; interpellavit eum mulier dicens: Persuasit mihi haec mulier ut afferrem filium meum, et attuli, et coximus, et comedimus eum; et promisit ut et ipsa postea filium suum afferret, et carnes illius simul manducaremus: nunc autem filium suum abscondit, et non vult eum afferre. Motus rex quod non solum humanis, sed etiam parricidalibus 137 cadaveribus mulieres pastae viderentur, et tam atrocis calamitatis exemplo percitus, Elisaeo prophetae denuntiavit necem, cujus in potestate fore crederet, ut obsidionem solveret, propulsaret famem: vel quia non permiserat regi ut percuteret Syros, quos caecitate perfuderat. 119. Sedebat Elisaeus cum senioribus in Bethel, et priusquam introiret ad eum regis nuntius, ait ad seniores viros: Si vidistis quoniam filius homicidae illius misit auferre caput meum? Et introivit nuntius, et mandatum regis pertulit, denuntiantis praesens capitis periculum (IV Reg. VI, 32, 33). Cui respondit propheta: Hac hora die crastina mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei siclo in porta Samariae. Et cum missus a rege nuntius non credidisset, dicens: si pluerit Dominus de coelo abundantiam frumenti, nec sic quidem id posset effici; dixit ad eum Elisaeus: Quia non credidisti, oculis tuis videbis, et non manducabis (IV Reg. VII, 1, 2). 120. Et factus est subito in castris Syriae velut quadrigarum sonus, et vox multa equitum, et vox magnae virtutis, atque ingens belli tumultus: et arbitrati sunt Syri quod rex Israel in societatem advocasset praelii regem Aegypti, et regem Amorrhaeorum: et fugerunt diluculo relinquentes tabernacula sua; quoniam verebantur ne improviso adventu novorum opprimerentur hostium, et conjunctis regum viribus non possent resistere. Id incognitum Samariae erat, quoniam victi metu, et fame tabidi, nec praetendere audebant (Ibid. 6, 7). 121. Erant autem leprosi quatuor ad portam civitatis, quibus vita erat supplicium, et mori lucrum; et dixerunt ad se invicem: Ecce nos hic sedemus, et morimur. Si ingredimur urbem, moriemur fame; si manemus hic, nullum subsidium vivendi suppetit nobis: eamus in castra Syriae, aut compendium mortis erit, aut salutis remedium. Perrexerunt itaque, et intraverunt in castra: et ecce omnia nuda hostium. Ingressi tabernacula, primum repertis alimentis fugaverunt famem, deinde auri et argenti quantum potuerunt, diripuerunt. Et cum soli praedae incumberent, disposuerunt tamen nuntiare regi fugisse Syros; quia id honestum arbitrabantur, quam represso indicio fovere fraudis rapinam. 122. Quo indicio egressus est populus, et diripuit castra Syriae, et commeatus hostium abundantiam fecit, annonae vilitatem reddidit secundum propheticum dictum; ut mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei pari pretio constarent. In hac laetitia plebis nuntius ille in quo requiescebat rex, contritus inter exeuntium festinationem et remeantium exsultationem, conculcatus a plebe, mortuus est (IV Reg. VII, 3 seq., 8 seq.). 138 CAPUT XXI. Esther vitae periculo honestatis decus secutam esse, immo et regem barbarum, illata nece viro amicissimo; amicitiam enim honestati semper conjungendam, ut Jonathae atque Alchimelech exempla probant.

123. Quid Esther regina, nonne ut populum suum periculo exueret, quod erat decorum atque honestum, morti se obtulit, nec immitis regis trepidavit furorem (Esther IV, 16)? Ipse quoque rex Persarum ferox, atque tumido corde, tamen decorum judicavit indici insidiarum quae sibi paratae forent, gratiam repraesentare, populumque liberum a servitute eripere, eruere neci, nec parcere ei, qui tam indecora suasisset (Esther VI, 3 et seq.). Denique quem secundum a se, ac praecipuum inter omnes amicos haberet, cruci tradidit, quod dehonestatum se ejus fraudulentis consiliis animadvertisset (Esther VII, 9). 124. Ea enim amicitia probabilis, quae honestatem tuetur, praeferenda sane opibus, honoribus, potestatibus: honestati vero praeferri non solet, sed honestatem sequi. Qualis fuit Jonathae, qui pro pietate nec offensam patris, nec salutis periculum refugiebat (I Reg. XX, 29 et seq.). Qualis fuit Abimelech, qui pro hospitalis gratiae officiis necem potius sui, quam proditionem fugientis amici, subeundam arbitrabatur (I Reg. XXI, 6). CAPUT XXII. Honestatem amici causa non deserendam; si tamen adversus amicum testimonium dicendum fuerit, cautionem adhibendam. Inter amicos quis candor in aperiendo pectore, quae generositas in patiendo, quae in arguendo libertas requiratur? Amicitiam virtutum custodem esse, nec nisi in similium morum hominibus inveniri. Eamdem in corripiendo mitem, atque a propriis commodis alienam esse oportere; et inde quam rari divitibus veri amici! Quanta amicitiae dignitas; quae quo major, eo detestabilior amici perfidia, ut Judae atque amicorum Job exemplis cognoscitur.

125. Nihil igitur praeferendum honestati, quae tamen ne amicitiae studio praetereatur, etiam hoc Scriptura admonet de amicitia. Sunt enim pleraeque philosophorum quaestiones: utrum amici causa quisquam contra patriam sentire necne debeat, ut 3amico obediat? Utrum oporteat ut fidem deserat, dum indulget atque intendit amici commoditatibus?

126. Et Scriptura quidem ait: Clava, et gladius, et sagitta ferrata, sic homo est testimonium dans falsum adversus amicum suum (Prov. XXV, 18). Sed considera quid astruat. Non testimonium reprehendit dictum in amicum, sed falsum testimonium. Quid enim si Dei causa, quid si patriae cogatur aliquis dicere testimonium? Numquid praeponderare debet amicitia religioni, praeponderare charitati civium? 139 In his tamen ipsis rebus requirenda est veritas testimonii; ne amicus appetatur amici perfidia, cujus fide absolvi debeat. Amicus itaque neque noxio gratificari debet, neque innocenti insidiari. 127. Sane si necesse sit dicere testimonium, si quid in amico vitii cognoverit, corripere occulte; si non audierit, corripere palam. Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia. Et si laedi se putat amicus, tu tamen corripe; et si amaritudo correctionis animum ejus vulneret, tu tamen corripe, ne verearis: Tolerabilia sunt enim amici vulnera, quam adulantium oscula (Prov. XXVII, 6). Errantem igitur amicum corripe, innocentem amicum ne deseras. Constans enim debet esse amicitia, perseverare in affectu; non puerili modo amicos mutare vaga quadam debemus sententia. 128. Aperi pectus tuum amico, ut fidelis sit tibi et capias ex eo vitae tua jucunditatem. Fidelis enim amicus medicamentum est vitae, et immortalitatis gratia (Eccli. VI, 16), Defer amico ut aequali, nec te pudeat ut praevenias amicum officio; amicitia enim nescit superbiam. Ideo enim Sapiens dicit: Amicum salutare non erubescas (Eccli. XXII, 31). Nec deseras amicum in necessitate, nec derelinquas eum, neque destituas; quoniam amicitia vitae adjumentum est. Ideo onera nostra portemus, sicut Apostolus docuit (Galat. VI, 2); dicit enim his quos ejusdem corporis complexa est charitas. Etenim si amici secundae res amicos adjuvant, cur non et in adversis amici rebus amicorum adjumentum suppetat? Juvemus consilio, conferamus studia, compatiamur affectu. 129. Si necesse est, toleremus propter amicum etiam aspera. Plerumque inimicitiae subeundae sunt propter amici innocentiam, saepe obtrectationes, si restiteris vel responderis, cum amicus arguitur et accusatur. Nec te poeniteat ejusmodi offensionis; justi enim vox est: Etsi mala mihi evenerint propter amicum, sustineo (Eccli. XXII, 31). In adversis enim amicus probatur; nam in prosperis amici omnes videntur. Sed ut in adversis amici patientia et tolerantia necessaria, sic in prosperis auctoritas congrua est; ut insolentiam extollentis se amici reprimat et redarguat. 130. Quam pulchre in adversis positus Job dicit: Miseremini mei, amici, miseremini (Job. XIX, 21). Non quasi abjecta vox ista est, sed quasi censoria. Nam cum injuste argueretur ab amicis, respondit: Miseremini mei, amici; hoc est, misericordiam debetis facere: opprimitis autem vos et impugnatis hominem, cujus aerumnis compati 140 pro amicitia vos oportebat. 131. Servate igitur, filii, initam cum fratribus amicitiam, qua nihil est in rebus humanis pulchrius. Solatium quippe vitae hujus est, ut habeas cui pectus aperias tuum, cum quo arcana participes, cui committas secretum pectoris tui; ut colloces tibi fidelem virum, qui in prosperis gratuletur tibi, in tristibus compatiatur, in persecutionibus adhortetur. Quam boni amici Hebraei pueri, quos a sui amore nec fornacis ardentis flamma divisit (Dan. III, 16 et seq.)! De quo supra diximus (Supr. c. 9). Bene ait sanctus David: Saul et Jonathas speciosi et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati (II Reg. I, 23). 132. Hic est amicitiae fructus, ut non fides propter amicitiam destruatur. Non potest enim homini amicus esse, qui Deo fuerit infidus. Pietatis custos amicitia est, et aequalitatis magistra; ut superior inferiori se exhibeat aequalem, inferior superiori. Inter dispares enim mores non potest esse amicitia; et ideo convenire sibi utriusque debet gratia. Nec auctoritas desit inferiori, si res poposcerit, nec humilitas superiori. Audiat quasi parem, quasi aequalem: et ille quasi amicus moneat, objurget, non jactantiae studio, sed affectu charitatis. 133. Neque monitio aspera sit, neque objurgatio contumeliosa; sicut enim adulationis fugitans amicitia debet esse, ita etiam aliena insolentiae. Quid est enim amicus, nisi consors amoris, ad quem animum tuum adjungas atque applices, et ita misceas, ut unum velis fieri ex duobus, cui te tamquam alteri tibi committas, a quo nihil timeas, nihil ipse commodi tui causa inhonestum petas? Non enim vectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae. Virtus est enim amicitia, non quaestus; quia non pecunia paritur, sed gratia: nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae. 134. Denique meliores amicitiae sunt inopum plerumque quam divitum: et frequenter divites sine amicis sunt, quibus abundant pauperes. Non est enim vera amicitia, ubi est fallax adulatio. Divitibus itaque plerique assentatorie gratificantur: erga pauperem nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, hujus amicitia invidia vacat. 135. Quid amicitia pretiosius, quae angelis communis et hominibus est? Unde et Dominus Jesus dicit: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui recipiant vos in aeterna tabernacula sua (Luc. XVI, 9). Ipse nos Deus amicos ex servulis facit, sicut ipse 141 ait: Jam vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14). Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, utaperiamus secreta nostra amico quaecumque in pectore habemus, et illius arcana non ignoremus. Ostendamus illi nos pectus nostrum, et ille nobis aperiat suum. Ideo, inquit, vos dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 14). Nihil ergo occultat amicus, si verus est: effundit animum suum, sicut effundebat mysteria Patris Dominus Jesus. 136. Ergo qui facit mandata Dei, amicus est; et hoc honoratur nomine. Qui est unanimis, ipse amicus est: quod unitas animorum in amicis sit: neque quisquam detestabilior, quam qui amicitiam laeserit. Unde in proditore Dominus hoc gravissimum invenit, quod ejus condemnaret perfidiam, quod gratiae vicem non repraesentaverit, et conviviis amicitiae venenum malitiae miscuerit. Itaque sic ait: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui semper mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 14)! Hoc est, non potest sustineri istud, quia unanimis appetisti eum, qui tibi donaverat gratiam: Nam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique (Ibid., 13); et ab eo 142 qui me oderat, absconderem me. Inimicus vitari potest, amicus non potest, si insidiari velit. Illum cavemus cui non committimus consilia nostra: hunc cavere non possumus, cui commisimus. Itaque ad acervandam peccati invidiam non dixit: Tu vero servus meus, apostolus meus; sed: Unanimis meus; hoc est, non meus, sed etiam tuus proditor es, qui unanimem prodidisti. 137. Dominus ipse cum a tribus regibus offensus esset, qui sancto Job non detulissent, ignoscere his per amicum maluit, ut amicitiae suffragium remissio fieret peccatorum. Itaque rogavit Job, et Dominus ignovit. Profuit illis amicitia, quibus obfuerat insolentia (Job, XLII, 7 et seq.). CONCLUSIO. 138. Haec apud vos deposui, filii, quae custodiatis in animis vestris: quae utrum aliquid profectus habeant, vos probabitis; interim copiam multam exemplorum offerunt: nam prope omnia Majorum exempla, plurima quoque dicta his tribus inclusa libris tenentur; ut et si sermo nihil deferat gratiae, series tamen vetustatis quodam compendio expressa plurimum instructionis conferat.