Elegiae (Albius Tibullus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Elegiae
Liber I
~ 25 a.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus




ELEGIA I

Divitas alius fuluo sibi congertat auro
et teneat culti iugera multa soli,
quem labor adsiduus uicino terreat hoste,
Martia cui somnos classica pulsa fugent :
dum meus adsiduo luceat igne focus,
ipse seram teneras maturo tempore uites
rusticus et facili grandia poma manu,
nec Spes destituat, sed frugum semper aceruos
praebeat et pleno pinguia musta lacu.
Nam ueneror seu stipes habet desertus in agris
seu uetus in triuio florida serta lapis ;
et quodcumque mihi pomum nouus educat annus,
libatus agricolae ponitur ante deo.
Flaua Ceres, tibi sit nostro de rure corona
spicea, quae templi pendeat ante fores ;
pomosisque ruber custos ponatur in hortis,
terreat ut saeua falce Priapus aues ;
uos quoque, felicis munera uestra, Lares ;
tunc uitula innumeros lustrabat caesa iuuencos,
nunc agna exigui est hostia parua soli :
agna cadet uobis, quam circum rustica pubes
clamet "io ! messes et bona uina date."
Iam modo iam possim contentus uiuere paruo
nec semper longae deditus esse uiae,
sed Canis aestiuos ortus uitare sub umbra
arboris ad riuos praetereuntis aquae ;
nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem
aut stimulo tardos increpuisse boues ;
non agnamue sinu pigeat fetumue capellae
desertum oblita matre referre domum.
At uos exiguo pecori, furesque lupique,
parcite : de magno praeda petenda grege.
Hic ego pastoremque meum lustrare quot annis
et placidam soleo spargere lacte Palem.
Adsitis, diui, nec uos e paupere mensa
dona nec e puris spernite fictilibus :
fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis
pocula, de facili composuitque luto.
Non ego diuitias patrum fructusque requiro,
quos tulit antiquo condit messis auo :
parua seges satis est, noto requiescere lecto
si licet et solito membra leuare toro.
Quam iuuat immites uentos audire cubantem
et dominam tenero continuisse sinu
aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster,
securum somnos igne iuuante sequi !
Hoc mihi contingat : sit diues iure, furorem
qui maris et tristes ferre potest pluuias.
O quantum est auri pereat potiusque smaragdi,
quam fleat ob nostras ulla puella uias.
Te bellare decet terra, Messala, marique,
ut domus hostiles praeferat exuuias :
me retinent uinctum formosae uincla puellae,
et sedeo duras ianitor ante fores.
Non ego laudari curo, mea Delia : tecum
dum modo sim, quaeso segnis inersque uocer ;
te spectem, suprema mihi cum uenerit hora,
te teneam moriens deficiente manu.
Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto,
tristibus et lacrimis oscula mixta dabis ;
flebis : non tua sunt duro praecordia ferro
uincta, nec in tenero stat tibi corde silex.
Illo non iuuenis poterit de funere quisquam
lumina, non uirgo, sicca referre domum ;
tu manes ne laede meos, sed parce solutis
crinibus et teneris, Delia, parce genis.
Interea, dum fata sinunt, iungamus amores :
iam uenit tenebris Mors adoperta caput ;
iam subrepet iners aetas, nec amare decebit,
dicere nec cano blanditias capite.
Nunc leuis est tractanda Venus, dum frangere postes
non pudet et rixas inseruisse iuutat ;
hic ego dux milesque bonus : uos, signa tubaeque,
ite procul, cupidis uulnera ferte uiris,
ferte et opes ; ego composito aceruo
dites despiciam desciamque famem.