Fabulae (Avianus)/IX

E Wikisource
(Redirectum de Fabulae (Avianus) - IX.)
IX - De duobus sociis et ursa
Saeculo IV

 VIII X 

 DE DUOBUS SOCIIS ET URSA

Montibus ignotis curvisque in vallibus artum
Cum socio quidam suscipiebat iter,
Securus, cum quodque malum Fortuna tulisset,
Robore collato posset uterque pati.
Dumque per inceptum vario sermone feruntur,
In mediam praeceps convenit ursa viam.
Horum alter facili comprendens robora cursu,
In viridi trepidum fronde pependit onus.
Ille trahens nullo iacuit vestigia gressu,
Exanimem fingens, sponte relisus humi.
Continuo praedam cupiens fera saeva cucurrit,
Et miserum curvis unguibus ante levat;
Verum ubi concreto riguerunt membra timore
Nam solitus mentis liquerat ossa calor,
Tunc olidum credens, quamvis ieiuna, cadaver
Deserit et lustris conditur ursa suis.
Sed cum securi paulatim in verba redissent,
Liberior iusto qui fuit ante fugax:
Dic, sodes, quidnam trepido tibi rettulit ursa?
Nam secreta diu multaque verba dedit
Magna quidem monuit, tamen haec quoque maxima iussit,
Quae merito semper sunt facienda mihi:
Ne facile alterius repetas consortia, dixit,
Rursus ab insana ne capiare fera.

 VIII X