Gesta Romanorum (Oesterley)/109

E Wikisource
Sine Nomine
109. Quod ditat diabolus per avariciam, in fine decipit ad gehennam.
1872

 108. De promissionis fideli constantia. 110. De errantium mirabili revocacione et afflictorum pia consolacione. 

Cap. 109. (101.)

Quos ditat diabolus per avariciam, in fine decipit ad gehennam.

Quidam faber dives, juxta mare in quadam civitate manens, valde avarus et malus erat et multam pecuniam collegit et unum truncum implevit et ipsum juxta ignem posuit in conspectu omnium, ut nullus de eo suspicionem haberet, quod pecunias haberet. Accidit semel, cum omnes essent sompno oppressi, quod mare domum intravit in tantum, quod truncus cum pecunia natabat, et quando mare recessit, truncum secum abstulit; et sic truncus natabat in mare per multa miliaria, quousque pervenerat ad unam civitatem, in qua erat quidam homo, qui commune hospicium tenebat vel habebat. Homo ille mane surrexit, videns truncum natare, ad terram duxit, credens nichil aliud esse, quam quoddam lignum ab aliquo projectum vel derelictum. Ille homo erat valde liberalis et largus erga pauperes et peregrinos. Accidit uno dierum, quod peregrini in ejus domo hospitati sunt, et erat tempus frigidissimum; hospes cum securi lignum scindit, et post tres vel quatuor ictus sonitum audivit; deinde scindens et pecuniam inveniens gavisus est, sub custodia posuit, si [88b] aliquis veniret, cujus esset,[1] reddere vellet. Faber vero de civitate in civitatem ivit, querendo pecunias suas, et venit ad civitatem et ad domum hospitis, qui truncum invenit. Cum mencionem de trunco perdito faceret, audiens hospes intellexit, quod pecunia ejus fuit et cogitavit: Jam probabo, si voluntas dei fuerit, ut pecuniam ei reddam. Fecit fieri hospes tres pastillos de pane; primum implevit de terra, secundum ossibus mortuorum, tercium cum pecunia, quam invenit in trunco. Hoc facto dixit fabro: Volumus comedere tres bonos pastillos de optimis carnibus, quas habeo; quemcumque elegeris sufficienciam habebis. Faber vero unum post alium levavit, pastillum plenum terra magis ponderantem invenit et illum elegit, et ait hospiti: Si plus indigeo, illum secundum eligo. Ponens manum super pastillum plenum de ossibus mortuorum. Tercium pastillum tibi habeas. Hospes hoc videns in corde suo dicebat: Jam clare video, quod voluntas dei non est, quod ille miser pecuniam habeat. Statim pauperes ac debiles, cecos et claudos vocavit, et in presencia fabri pastillum aperuit et ait: Ecce, miser, pecuniam tuam, quam manibus tuis tradidi, tu pocius pastillos de terra et de ossibus mortuorum elegisti, et bene, quia deo non placuit, ut pecuniam illam rehaberes. Hospes statim coram suis oculis totam pecuniam inter pauperes divisit; et sic faber cum confusione magna recessit.

Carissimi, faber iste potest dici quilibet homo mundanus, qui pocius nititur mundo servire, quam creatori nostro. Per truncum istum undique clausum cor cujuscumque avari intelligitur, quod semper est clausum quoad celestia; pecunia inclusa sunt quedam opera meritoria, que aliquando miser homo committit, ex timore dei compulsus; mare, quod fluit et refluit, est mundus iste, qui rapit de corde avari, quitquid boni commiserat, non tamen virtutes, quas in baptismo recepit, sed eciam bonas cogitaciones cordis. Math. vi: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Hospes, qui truncum invenit, est bonus prelatus vel confessor discretus, qui tenetur circa peccatorem diligenciam habere et eorum corda et facta scrutari et investigare, quomodo poterunt ad viam rectitudinis duci; unde homo tenetur sequi viam, per quam poterit salutem invenire, scilicet ad confessionem currere et in domo ecclesie hospitari, ejus preceptis obedire; [89] tunc confessor debet eis tres pastillos ostendere, ut unum eligat de istis, per quem famem peccati exstinguere possit. Primus enim pastillus erat plenus terra, et designat mundum; quem si mundanus homo elegerit, in vita ista nichil aliud inveniet, nisi terram puram i. e. sepulchrum vix septem pedes continens, quia omne, quod est in mundo, aut est superbia vite aut concupiscencia oculorum aut concupiscencia carnis; immo totus mundus est in maligno positus; ergo ve illis, qui mundana eligunt! Memento ergo, homo, quia cinis es et in cinerem reverteris. Secundus pastillus erat plenus ossibus mortuorum et signat carnem i. e. carnales homines, ut sunt ociosi, gulosi, luxuriosi, qui cum omni studio intendunt, carni placere; contra tales dicit apostolus: Si secundum carnem vixeritis, moriemini. Tunc invenietis opera vestra quasi ossa arida, que nichil aliud valent, nisi ut comburantur; ve ergo illis, qui illum pastillum, scilicet carnales delicias, eligunt! Tercius pastillus erat plenus argento et auro puro, et ille designat celum empireum, in quo est thesaurus infinitus. Pauci sunt respective, qui manum ad illum pastillum ponant, unde Matth. i: Lata est via, que ducit ad inferos; stricta, que ducit ad celum; ideo pauci per eam ambulant. Quid ergo est faciendum? Certe vocari pauperes et debiles i. e. justos atque sanctos, qui in vita ista per tribulaciones multas propter deum transierunt et multas miserias sustinuerunt; talibus dicetur illud Math. xxv: Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est. Ad quod nos perducat etc.




  1. esset] orig. essent