Mostellaria

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Mostellaria
saeculo III a.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus


T. MACCI PLAVTI MOSTELLARIA

PERSONAE

TRANIO SERVVS
GRVMIO SERVVS
PHILOLACHES ADVLESCENS
PHILEMATIVM MERETRIX
SCAPHA ANCILLA
CALLIDAMATES ADVLESCENS
DELPHIVM MERETRIX
THEOPROPIDES SENEX
MISARGYRIDES DANISTA
SIMO SENEX
PHANISCVS SERVVS
PINACIVM
SERVI ALII

ARGVMENTVM

Manu misit emptos suos amores Philolaches
Omnemque absente rem suo absumit patre.
Senem ut revenit ludificatur Tranio:
Terrifica monstra dicit fieri in aedibus
Et inde pridem emigratum. intervenit
Lucripeta faenus faenerator postulans.
Ludosque rursum fit senex; nam mutuom
Acceptum dicit pignus emptis aedibus.
Requirit quae sint: ait vicini proxumi.
Inspectat illas. post se derisum dolet,
Ab sui sodale gnati exoratur tamen.

ACTVS I

I.i
GRVMIO Exi e culina sis foras, mastigia,
qui mi inter patinas exhibes argutias.
egredere, erilis permities, ex aedibus.
ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.
exi, inquam, nidor, e culina. quid lates? 5
TRANIO quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?
an ruri censes te esse? abscede ab aedibus.
abi rus, abi dierecte, abscede ab ianua.
em, hocine volebas? GR. Perii. cur me verberas? 9-10
TR. Quia vivis. GR. Patiar. sine modo adveniat senex. 11
sine modo venire salvom, quem absentem comes.
TR. Nec veri simile loquere nec verum, frutex,
comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
GR. Tu urbanus vero scurra, deliciae popli, 15
rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio,
quod te in pistrinum scis actutum tradier.
cis hercle paucas tempestates, Tranio,
augebis ruri numerum, genus ferratile.
nunc, dum tibi lubet licetque, pota, perde rem, 20
corrumpe erilem adulescentem optumum;
dies noctesque bibite, pergraecamini,
amicas emite liberate, pascite
parasitos, obsonate pollucibiliter.
haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex? 25
hocine modo hic rem curatam offendet suam?
hocine boni esse officium servi existumas,
ut eri sui corrumpat et rem et filium?
nam ego illum corruptum duco, quom his factis studet;
quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica 30
antehac est habitus parcus nec magis continens,
is nunc in aliam partem palmam possidet.
virtute id factum tua et magisterio tuo.
TR. Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost?
an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis? 35
lubet potare, amare, scorta ducere.
mei tergi facio haec, non tui fiducia.
GR. Quam confidenter loquitur. TR. At te Iuppiter
dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.
germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis, 40
caeno kopron commixte. GR. Quid vis fieri?
non omnes possunt olere unguenta exotica,
si tu oles, neque superiores accumbere
neque tam facetis quam tu vivis victibus. 44-45
tu tibi istos habeas turtures piscis avis, 46
sine me aliato fungi fortunas meas.
tu fortunatu's, ego miser: patiunda sunt.
meum bonum me, te tuom maneat malum. 49-50
TR. Quasi invidere mi hoc videre, Grumio, 51
quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:
decet me amare et te bubulcitarier,
me victitare pulchre, te miseris modis.
GR. O carnuficium cribrum, quod credo fore, 55
ita te forabunt patibulatum per vias
stimulis <carnufices>, si huc reveniat senex.
TR. Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi?
GR. Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.
TR. Orationis operam compendi face, 60
nisi te mala re magna mactari cupis.
GR. Ervom daturin estis, bubus quod feram?
date, si non estis. agite, porro pergite
quoniam occepistis: bibite, pergraecamini,
este, ecfercite vos, saginam caedite. 65
TR. Tace atque abi rus. ego ire in Piraeum volo,
in vesperum parare piscatum mihi.
ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat.
quid est? quid tu me nunc optuere, furcifer?
GR. Pol tibi istuc credo nomen actutum fore. 70
TR. Dum interea sic sit, istuc actutum sino.
GR. Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius
veniet quod noles quam illud, quod cupide petas.
TR. Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove.
ne tu [erres] hercle praeterhac mihi non facies moram.— 75
GR. Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?
pro di immortales, obsecro vostram fidem,
facite, huc ut redeat noster quam primum senex,
triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia
periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit, 80
paucorum mensum sunt relictae reliquiae.
nunc rus abibo. nam eccum erilem filium
video, corruptum ex adulescente optumo.—

I.ii
PHILOLACHES Recordatus multum et diu cogitavi
argumentaque in pectus institui multa 85
ego, atque in meo corde, si est quod mihi cor,
eam rem volutavi et diu disputavi,
hominem cuius rei, quando natus esset,
similem esse arbitrarer simulacrumque habere:
id repperi iam exemplum. 90
novarum aedium esse arbitror similem ego hominem,
quando natus est. ei rei argumenta dicam.
[atque hoc haud videtur veri simile vobis,
at ego id faciam esse ita ut credatis.
profecto ita esse ut praedico vera vincam.] 95
atque hoc vosmet ipsi, scio, proinde uti nunc
ego esse autumo, quando dicta audietis
mea, haud aliter id dicetis.
auscultate, argumenta dum dico ad hanc rem:
simul gnaruris vos volo esse hanc rem mecum. 100
aedes quom extemplo sunt paratae, expolitae,
factae probe examussim,
laudant fabrum atque aedes probant, sibi quisque inde exemplum expetunt,
sibi quisque similis volt suas, sumptum operam <non> parcunt suam.
atque ubi illo immigrat nequam homo, indiligens 105
cum pigra familia, immundus, instrenuos,
hic iam aedibus vitium additur, bonae cum curantur male;
atque illud saepe fit: tempestas venit,
confringit tegulas imbricesque: ibi
dominus indiligens reddere alias nevolt; 110
venit imber, perlavit parietes, perpluont,
tigna putefacit, perdit operam fabri:
nequior factus iam est usus aedium.
atque <ea> haud est fabri culpa, sed magna pars
morem hunc induxerunt: si quid nummo sarciri potest, 115
usque mantant neque id faciunt, donicum
parietes ruont: aedificantur aedes totae denuo.
haec argumenta ego aedificiis dixi; nunc etiam volo
dicere, ut homines aedium esse similis arbitremini.
primumdum parentes fabri liberum sunt: 120
ei fundamentum substruont liberorum;
extollunt, parant sedulo in firmitatem
et ut in usum boni et in speciem~
poplo sint sibique, haud materiae reparcunt
nec sumptus ibi sumptui esse ducunt; 125
expoliunt: docent litteras, iura leges,
sumptu suo et labore
nituntur, ut alii sibi esse illorum similis expetant.
ad legionem cum ita <paratos mittunt>, adminiclum eis danunt
tum iam, aliquem cognatum suom. 130
eatenus. abeunt a fabris. unum ubi emeritum est stipendium,
igitur tum specimen cernitur, quo eveniat aedificatio.
nam ego ad illud frugi usque et probus fui,
in fabrorum potestate dum fui.
postea quom immigravi ingenium in meum, 135
perdidi operam fabrorum ilico oppido.
venit ignavia, ea mihi tempestas fuit,
mi adventu suo grandinem [imbremque] attulit;
haec verecundiam mi et virtutis modum
deturbavit detexitque a me ilico; 140
postilla optigere me neglegens fui.
continuo pro imbre amor advenit [in cor meum],
is usque in pectus permanavit, permadefecit cor meum.
nunc simul res, fides, fama, virtus, decus
deseruerunt: ego sum in usu factus nimio nequior. 145
atque edepol ita haec tigna umide <iam> putent: non videor mihi
sarcire posse aedes meas, quin totae perpetuae ruant,
cum fundamento perierint nec quisquam esse auxilio queat.
cor dolet, cum scio ut nunc sum atque ut fui,
quo neque industrior de iuventute erat 150
<quisquam nec clarior >arte gymnastica:
disco, hastis, pila, cursu, armis, equo
victitabam volup,
parsimonia et duritia discipulinae aliis eram,
optumi quique expetebant a me doctrinam sibi. 155
nunc, postquam nihili sum, id vero meopte ingenio repperi.

I.iii
PHILEMATIVM Iam pridem ecastor frigida non lavi magis lubenter
nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.
SC. Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna
fuit. PHILEM. Quid ea messis attinet ad meam lavationem? 160
SC. Nihilo plus quam lavatio tua ad messim. PHILOL. O Venus venusta,
haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem
detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido
in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:
madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis. 165
PHILEM. Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat.
volo me placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.
SC. Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?
non vestem amatores amant [mulieris], sed vestis fartim.
PHILOL. Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum. 170
ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum.
PHILEM. Quid nunc? SC. Quid est? PHILEM. Quin me aspice et contempla,
     ut haec me deceat.
SC. Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas.
PHILOL. Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui,
neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi. 175
PHILEM. Nolo ego te adsentari mihi. SC. Nimis tu quidem stulta es mulier.
eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli?
equidem pol vel falso tamen laudari multo malo,
quam vero culpari aut meam speciem alios inridere. 179-180
PHILEM. Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi. 181
SC. Ita tu me ames, ita Philolaches tuos te amet, ut venusta es.
PHILOL. Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem?
quid istaec me, id cur non additum est? infecta dona facio.
periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti. 185
SC. Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam
nunc stultam stulte facere. PHILEM. Quin mone quaeso, si quid erro.
SC. Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi
morem praecipue sic geras atque alios asperneris.
matronae, non meretricium est unum inservire amantem. 190
PHILOL. Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud?
di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant,
nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.
PHILEM. Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere. SC. Stulta es plane,
quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem. 195
moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.
PHILEM. Non spero. SC. Insperata accidunt magis saepe quam quae speres.
postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas
mea dicta, ex factis nosce rem. vides quae sim; et quae fui ante.
nihilo ego quam nunc tu *** amata sum; atque uni modo gessi morem: 200
qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit,
reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo.
PHILOL. Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici.
PHILEM. Solam ille me soli sibi suo <sumptu> liberavit:
illi me soli censeo esse oportere opsequentem. 205
PHILOL. Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio.
bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa.
SC. Inscita ecastor tu quidem es. PHILEM. Quapropter? SC. Quae istuc <cures>,
ut te ille amet. PHILEM. Cur obsecro non curem? SC. Libera es iam.
tu iam quod quaerebas habes: ille te nisi amabit ultro, 210
id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti.
PHILOL. Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso.
illa hanc corrumpit mulierem malesuada ~ vitilena.
PHILEM. Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.
Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illum minoris pendam. 215
SC. At hoc unum facito cogites: si illum inservibis solum
dum tibi nunc haec aetatulast, in senecta male querere.
PHILOL. In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi
fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.
PHILEM. Eundem animum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi, 220
atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.
PHILOL. Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem
te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.
SC. Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum
atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, 225
soli gerundum censeo morem et capiundas crines.
PHILEM. Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire.
ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.
PHILOL. Siquidem hercle vendundust pater, venibit multo potius,
quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare. 230
SC. Quid illis futurum est ceteris qui te amant? PHILEM. Magis amabunt,
quom <me> videbunt gratiam referre <bene mere>nti.
PHILOL. Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur,
ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres.
SC. Iam ista quidem absumpta res erit: dies noctesque estur bibitur, 235
neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.
PHILOL. In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri,
nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.
PHILEM. Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit:
nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis. 240
PHILOL. Edepol si summo Iovi bovi eo argento sacruficassem,
pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.
videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum:
quae pro me causam diceret, patronum liberavi.
SC. Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines. 245
nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.
[si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.]
PHILEM. Cedo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,
ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.
SC. Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est: 250
quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?
PHILOL. Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,
dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.
PHILEM. Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.
SC. Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito. 255
PHILOL. Vah, quid illa pote peius quicquam muliere memorarier?
nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.
PHILEM. Cedo cerussam. SC. Quid cerussa opust nam? PHILEM. Qui malas
     oblinam.
SC. Vna opera ebur atramento candefacere postules.
PHILOL. Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae. 260
PHILEM. Tum tu igitur cedo purpurissum. SC. Non do. scita es tu quidem.
nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?
non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,
neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.
PHILEM. Cape igitur speculum. PHILOL. Ei mihi misero, savium speculo 265
     dedit.
nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.
SC. Linteum cape atque exterge tibi manus. PHILEM. Quid ita, obsecro?
SC. Vt speculum tenuisti, metuo ne olant argentum manus:
ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.
PHILOL. Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras. 270
ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.
PHILEM. Etiamne unguentis unguendam censes? SC. Minime feceris.
PHILEM. Quapropter? SC. Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,
vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, 275
ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico
itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
quid olant nescias, nisi id unum, ~ ni male olere intellegas.
PHILOL. Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.
verum illud esse maxima adeo pars vestrorum intellegit, 280
quibus anus domi sunt uxores, quae vos dote meruerunt.
PHILEM. Agedum contempla aurum et pallam, satin haec <me> deceat, Scapha.
SC. Non me istuc curare oportet. PHILEM. Quem obsecro igitur? SC. Eloquar:
Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat. 284-285
[nam amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.] 286
quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?
[purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.]
pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:
[poste nequiquam exornata est bene, si morata est male. 290
pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.]
nam si pulchra est, nimis ornata est. PHILOL. Nimis diu abstineo manum.
quid hic vos agitis? PHILEM. Tibi me exorno ut placeam. PHILOL. Ornata es
     satis.
abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea,
mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi. 295
PHILEM. Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet,
mea voluptas. PHILOL. Em istuc verbum vile est viginti minis.
PHILEM. Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.
PHILOL. Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.
triginta minas pro capite tuo dedi. PHILEM. Cur exprobras? 300
PHILOL. Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.
PHILEM. Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.
PHILOL. Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:
tu me amas, ego te amo; merito id fieri uterque existimat. 305
haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;
qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.
PHILEM. Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.
vide, tali ubi sint. vin unguenta? PHILOL. Quid opust? cum stacta accubo.
sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cum amica sua? 310
is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,
conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.

I.iv
CALLIDAMATES Adversum veniri mihi ad Philolachetem
volo temperi. audi, em tibi imperatum est.
nam illi ubi fui, inde effugi foras, 315
ita me ibi male convivi sermonisque taesumst.
nunc comissatum ibo ad Philolachetem,
ubi nos hilari ingenio et lepide accipient.
ecquid tibi videor mammamadere?
DELPHIVM Semper istoc modo. 320
moratu's tu te. <ire huc> debebas.
CALL. Visne ego te ac tu me amplectare?
DEL. Si tibi cordi est facere, licet. CALL. Lepida es.
duc me amabo. DEL. Cave ne cadas, asta.
CALL. O — o — ocellus meus, tuos sum alumnus, mel meum. 325
DEL. Cave modo, ne prius in via accumbas,
quam illi, ubi lectus est stratus, concumbimus.
CALL. Sine, sine cadere me. DEL. Sino, sed hoc, quod mi in manu est:
si cades, non cades quin cadam tecum.
CALL. Iacentis tollet postea nos ambos aliquis. 330
DEL. Madet homo. CALL. Tun me ais mammamadere?
DEL. Cedo manum, nolo equidem te adfligi.
CALL. Em tene. DEL. Age, i simul. CALL. Quo ego eam? DEL. An <ne>scis?
CALL. Scio, in mentem venit modo:
nempe domum eo comissatum. 335
DEL. Immo, istuc quidem. CALL. Iam memini. 335a
PHILOL. Num non vis me obviam his ire, anime mi?
illi ego ex omnibus optume volo.
iam revertar. PHILEM. Diu est iam id mihi.
CALL. Ecquis hic est? PHILOL. Adest. CALL. Eu, Philolaches,
salve, amicissime mi omnium hominum. 340
PHILOL. Di te ament. accuba, Callidamates.
unde agis te? CALL. Vnde homo ebrius probe.
PHILEM. Quin amabo accubas, Delphium mea?
da illi quod bibat. CALL. Dormiam ego iam.
PHILOL. Num mirum aut novom quippiam facit? 345
DEL. Quid ego hoc faciam postea? PHILEM. Mea, sic sine eumpse.
age tu interim da ab Delphio cito cantharum circum.

ACTVS II

II.i
TRANIO Iuppiter supremus summis opibus atque industriis
me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.
occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae, 350
nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:
ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo
conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio.
ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri,
qui hodie sese excruciari meam vicem possit pati? 355
ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri,
vel isti qui hosticas trium nummum causa subeunt sub falas,
ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?
ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit;
sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia. 360
ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium.
sed ego — sumne infelix, qui non curro curriculo domum?
PHILOL. <Adest> adest opsonium. eccum Tranio a portu redit.
TR. Philolaches. PHILOL. Quid est? TR. <Et> ego et tu — PHILOL. Quid
     et ego et tu? TR. Periimus.
PHILOL. Quid ita? TR. Pater adest. PHILOL. Quid ego ex te audio? 365
    TR. Absumpti sumus.
pater inquam tuos venit. PHILOL. Vbi is est, obsecro? TR. *** adest.
PHILOL. Quis id ait? quis vidit? TR. Egomet inquam vidi. PHILOL. Vae mihi.
quid ego ago? TR. Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas.
PHILOL. Tutin vidisti? TR. Egomet, inquam. PHILOL. Certe? TR. <Certe>
     inquam. PHILOL. Occidi,
si tu vera memoras. TR. Quid mihi sit boni, si mentiar? 370
PHILOL. Quid ego nunc faciam? TR. Iube haec hinc omnia amolirier.
quis istic dormit? PHILOL. Callidamates. TR. Suscita istum, Delphium.
DEL. Callidamates, Callidamates, vigila. CALL. Vigilo, cedo [ut] bibam.
DEL. Vigila. pater advenit peregre Philolachis. CALL. Valeat pater.
PHILOL. Valet ille quidem, atque <ego> disperii. CALL. Bis periisti? 375
    qui potest?
PHILOL. Quaeso edepol, exsurge; pater advenit. CALL. Tuos venit pater?
iube abire rursum. quid illi reditio etiam huc fuit?
PHILOL. Quid ego agam? pater iam hic me offendet miserum adveniens ebrium,
aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus,
igitur demum fodere puteum, ubi sitis fauces tenet; 380
sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser.
TR. Ecce autem <iterum> hic deposivit caput et dormit. suscita.
PHILOL. Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus. CALL. Ain tu,
    pater?
cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem.
PHILOL. Perdis rem. DEL. Tace, amabo. TR. Abripite hunc intro 385
    actutum inter manus.
CALL. Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.
PHILOL. Perii. TR. Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.
PHILOL. Nullus sum. TR. Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.
satin habes, si ego advenientem ita patrem faciam tuom,
non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus? 390
vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.
PHILOL. Vbi ego ero? TR. Vbi maxime esse vis: cum hac, cum istac eris.
DEL. Quid si igitur abeamus hinc nos? TR. Non hoc longe, Delphium.
nam intus potate hau tantillo hac quidem causa minus.
PHILOL. Ei mihi, quam istaec blanda dicta quo evenant madeo metu. 395
TR. Potin animo ut sis quieto et facias quod iubeo? PHILOL. Potest.
TR. Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.
DEL. Morigerae tibi erimus ambae.— TR. Ita ille faxit Iuppiter.
animum advorte nunciam tu quae volo accurarier.
omnium primumdum aedes iam face occlusae sient; 400
intus cave muttire quemquam siveris. PHILOL. Curabitur.
TR. Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet. PHILOL. Licet.
TR. Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex.
PHILOL. Numquid aliud? TR. Clavem mi harunc aedium Laconicam
iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris. 405
PHILOL. In tuam custodelam meque et meas spes trado, Tranio.—
TR. Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet. 407-408
Homini, cui nulla in pectore est audacia, 409
[nam cuivis homini, vel optumo vel pessumo]
quamvis desubito facile est facere nequiter:
verum id videndum est, id viri docti est opus,
quae designata sint et facta nequiter,
tranquille cuncta et ut proveniant sine malo,
ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere. 415
sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus,
profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint
neque quicquam nobis pariant ex se incommodi.
sed quid tu egredere, Sphaerio? PVER Iamiam ***
TR. Optime. 419a
praeceptis paruisti. PVER. Iussit maximo
opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo,
ne intro iret ad se. TR. Quin etiam illi hoc dicito,
facturum <me>, ut ne etiam aspicere aedis audeat,
capite obvoluto ut fugiat cum summo metu.
clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium, 425
et ego hinc occludam.— iube venire nunciam.
ludos ego hodie vivo praesenti hic seni
faciam, quod credo mortuo numquam fore.
concedam a foribus huc, hinc speculabor procul,
unde advenienti sarcinam imponam seni. 430

II.ii
THEOPROPIDES Habeo, Neptune, gratiam magnam tibi,
quom med amisisti abs te vix vivom domum.
verum si posthac me pedem latum modo
scies imposisse in undam, hau causast, ilico
quod nunc voluisti facere quin facias mihi. 435
apage, apage te a me nunciam post hunc diem:
quod crediturus tibi fui, omne credidi.
TR. Edepol, Neptune, peccavisti largiter,
qui occasionem hanc amisisti tam bonam.
TH. Triennio post Aegypto advenio domum; 440
credo exspectatus veniam familiaribus.
TR. Nimio edepol ille potuit exspectatior
venire, qui te nuntiaret mortuom.
TH. Sed quid hoc? occlusa ianua est interdius.
pultabo. heus, ecquis intust? aperitin fores? 445
TR. Quis homo est, qui nostras aedes accessit prope?
TH. Meus servos hic quidem est Tranio. TR. O Theopropides,
ere, salve, salvom te advenisse gaudeo.
usquin valuisti? TH. Vsque ut vides. TR. Factum optime.
TH. Quid vos? insanin estis? TR. Quidum? TH. Sic, quia 450
foris ambulatis, natus nemo in aedibus
servat, neque qui recludat neque ~ quis respondeat.
pultando [pedibus] paene confregi hasce ambas <foris>.
TR. Eho an tu tetigisti has aedis? TH. Cur non tangerem? 454-455
quin pultando, inquam, paene confregi foris. 456
TR. Tetigistin? TH. Tetigi, inquam, et pultavi. TR. Vah. TH. Quid est?
TR. Male hercle factum. TH. Quid est negoti? TR. Non potest
dici, quam indignum facinus fecisti et malum.
TH. Quid iam? TR. Fuge, obsecro, atque abscede ab aedibus. 460
fuge huc, fuge ad me propius. tetigistin foris?
TH. Quo modo pultare potui, si non tangerem?
TR. Occidisti hercle— TH. Quem mortalem? TR. Omnis tuos.
TH. Di te deaeque omnes faxint cum istoc omine—
TR. Metuo, te atque istos expiare ut possies. 465
TH. Quam ob rem? aut quam subito rem mihi adportas novam?

  • * * 466a

TR. Et heus, iube illos illinc ambo abscedere.
TH. Apscedite. TR. Aedes ne attigatis. tangite
vos quoque terram. TH. Obsecro hercle, quin eloquere

  • * * 469a

TR. Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem
nemo intro tetulit, semel ut emigravimus.
TH. Eloquere, quid ita? TR. Circumspicedum, numquis est,
sermonem nostrum qui aucupet? TH. Tutum probest.
TR. Circumspice etiam. TH. Nemo est. loquere nunciam.
TR. Capitale scelus est. TH. Quid est? non <satis> intellego. 475
TR. Scelus, inquam, factum est iam diu, antiquom et vetus.
TH. Antiquom? TR. Id adeo nos nunc factum invenimus.
TH. Quid istuc est sceleris? aut quis id fecit? cedo.
TR. Hospes necavit hospitem captum manu;
iste, ut ego opinor, qui has tibi aedis vendidit. 480
TH. Necavit? TR. Aurumque ei ademit hospiti
eumque hic defodit hospitem ibidem in aedibus.
TH. Quapropter id vos factum suspicamini?
TR. Ego dicam, ausculta. ut foris cenaverat
tuos gnatus, postquam rediit a cena domum, 485
abimus omnes cubitum; condormivimus:
lucernam forte oblitus fueram exstinguere;
atque ille exclamat derepente maximum.
TH. Quis homo? an gnatus meus? TR. St, tace, ausculta modo.
ait venisse illum in somnis ad se mortuom. 490
TH. Nempe ergo in somnis? TR. Ita. sed ausculta modo.
ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom.
TH. In somnis? TR. Mirum quin vigilanti diceret,
qui abhinc sexaginta annos occisus foret.
interdum inepte stultus es, <Theopropides>. 495
TH. Taceo. TR. Sed ecce quae illi in ***
'ego transmarinus hospes sum Diapontius.
hic habito, haec mihi dedita est habitatio.
nam me Acheruntem recipere Orcus noluit,
quia praemature vita careo. per fidem 500
deceptus sum: hospes [hic] me necavit isque me
defodit insepultum clam [ibidem] in hisce aedibus,
scelestus, auri causa. nunc tu hinc emigra.
scelestae hae sunt aedes, impia est habitatio'.
quae hic monstra fiunt, anno vix possum eloqui. 505
TH. St, st.
TR. Quid, obsecro hercle, factum est? TH. Concrepuit foris.
TR. Hicin percussit! TH. Guttam haud habeo sanguinis,
vivom me accersunt Acheruntem mortui.
TR. Perii, illisce hodie hanc conturbabunt fabulam. 510
nimis quam formido, ne manifesto hic me opprimat.
TH. Quid tute tecum loquere? TR. Abscede ab ianua.
fuge, obsecro hercle. TH. Quo fugiam? etiam tu fuge.
TR. Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis.
INTVS. Heus, Tranio. TR. Non me appellabis, si sapis. 515
nihil ego commerui, neque istas percussi fores.
INTVS. Quaeso — <TR. Cave verbum faxis. TH. Dic> quid segreges
<sermonem. TR. Apage hinc te. TH. Quae res> te agitat, Tranio?
quicum istaec loquere? TR. An quaeso tu appellaveras?
ita me di amabunt, mortuom illum credidi 520
expostulare quia percussisses fores.
sed tu, etiamne astas nec quae dico optemperas?
TH. Quid faciam? TR. Cave respexis, fuge, [atque] operi caput.
TH. Cur non fugis tu? TR. Pax mihi est cum mortuis.
TH. Scio. quid modo igitur? cur tanto opere extimueras? 525
TR. Nil me curassis, inquam, ego mihi providero:
tu, ut occepisti, tantum quantum quis fuge,
atque Herculem invoca. TH. Hercules, ted invoco.—
TR. Et ego — tibi hodie ut det, senex, magnum malum.
pro di immortales, obsecro vestram fidem, 530
quid ego hodie negoti confeci mali.

ACTVS III

III.i
DANISTA Scelestiorem ego annum argento faenori
numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit.
a mani ad noctem usque in foro dego diem,
locare argenti nemini nummum queo. 535
TR. Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.
danista adest, qui dedit <argentum faenore>,
qui amica est empta quoque <opus in sumptus fuit>.
manifesta res est, nisi quid occurro prius,
ne hoc senex resciscat. ibo huic obviam. 540
sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?
metuo ne de hac re quippiam indaudiverit.
accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser.
nihil est miserius quam animus hominis conscius,
sicut me ~ habet. verum utut res sese habet, 545
pergam turbare porro: ita haec res postulat.
unde is? THEOPROPIDES Conveni illum unde hasce aedis emeram.
TR. Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?
TH. Dixi hercle vero omnia. TR. Ei misero mihi,
metuo ne techinae meae perpetuo perierint. 550
TH. Quid tute tecum? TR. Nihil enim. sed dic mihi,
dixtine quaeso? TH. Dixi, inquam, ordine omnia.
TR. Etiam fatetur de hospite? TH. Immo pernegat.
TR. Negat <scelestus? TH. Negitat in>quam. TR. Cogita:
<non confitetur? TH.> Dicam si confessus sit. 555
quid nunc faciundum censes? TR. Egon quid censeam?
cape, obsecro hercle, cum eo una iudicem
(sed eum videto ut capias, qui credat mihi):
tam facile vinces quam pirum volpes comest.
DAN. Sed Philolachetis servom eccum Tranium, 560
qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.
TH. Quo te agis? TR. Nec quoquam abeo. ne ego sum miser,
scelestus, natus dis inimicis omnibus.
iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser,
ita et hinc et illinc mi exhibent negotium. 565
sed occupabo adire. DAN. Hic ad me it, salvos sum,
spes est de argento. TR. Hilarus est: frustra est homo.
salvere iubeo te, Misargyrides, bene.
DAN. Salve et tu. quid de argentost? TR. Abi sis, belua.
continuo adveniens pilum iniecisti mihi. 570
DAN. Hic homo est inanis. TR. Hic homo est certe hariolus.
DAN. Quin tu istas mittis tricas? TR. Quin quid vis cedo.
DAN. Vbi Philolaches est? TR. Numquam potuisti mihi
magis opportunus adven<ire quam> advenis.
DAN. Quid est? TR. Concede huc. <DAN. Quin mihi faenus red>ditur? 575
TR. Scio te bona esse voce, ne clama nimis.
DAN. Ego hercle vero clamo. TR. Ah, gere morem mihi.
DAN. Quid tibi ego morem vis geram? TR. Abi quaeso hinc domum.
DAN. Abeam? TR. Redito huc circiter meridie.
DAN. Reddeturne igitur faenus? TR. Reddeturne. abi. 580
DAN. Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?
quid si hic manebo potius ad meridie?
TR. Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo.

  • * *

DAN. Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini? 585
TR. Eu hercle, ne tu — abi modo, ausculta mihi.
DAN. Iam hercle ego illum nominabo. * * * TR. Euge strenue.
beatus vero es nunc, quom clamas. DAN. Meum peto.
multos me hoc pacto iam dies frustramini.
molestus si sum, reddite argentum: abiero. 590
responsiones omnes hoc verbo eripis.
TR. Sortem accipe. DAN. Immo faenus, id primum volo.
TR. Quid ais tu, omnium hominum taeterrime?
venisti huc te extentatum? agas quod in manu est.
non dat, non debet. DAN. Non debet? TR. Ne frit quidem 595
ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras
urbe exulatum faenoris causa tui,
quoi sortem accipere iam licet? DAN. Quin non peto
sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi. 599-600
TR. Molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet. 601
tu solus, credo, faenore argentum datas.
DAN. Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.
daturin estis faenus actutum mihi?
datur faenus mihi? TR. Faenus illic, faenus hic. 605
nescit quidem nisi faenus fabularier.
ultro te. neque ego taetriorem beluam
vidisse me umquam quemquam quam te censeo.
DAN. Non edepol tu nunc me istis verbis territas.
TH. *** calidum hoc est: etsi procul abest, urit male. *** 609a
quod illuc est faenus, opsecro, quod illic petit?
TR. Pater eccum advenit peregre non multo prius
illius, is tibi et faenus et sortem dabit,
ne inconciliare quid nos porro postules.
vide num moratur. DAN. Quin feram, si quid datur.
TH. Quid ais tu? TR. Quid vis? TH. Quis illic est? quid illic petit? 615
quid Philolachetem gnatum compellat <meum>
sic et praesenti tibi facit convicium?
quid illi debetur? TR. Obsecro hercle, <illud> iube
obi<ci illi> argentum ob os impurae beluae.
TH. Iubeam —? TR. Iuben homini argento os verberarier? 620
DAN. Perfacile ego ictus perpetior argenteos.
TR. Audin? videturne, obsecro hercle, idoneus, 625
danista qui sit, genus quod improbissimum est.
TH. Non ego istuc curo qui sit <quid sit> unde sit:
id volo mihi dici, id me scire expeto,
quod illud argentum est? TR. Est — huic debet Philolaches 622
paulum. TH. Quantillum? TR. Quasi — quadraginta minas;
ne sane id multum censeas. TH. Paulum id quidem est.
adeo etiam argenti faenus creditum audio. 629
TR. Quattuor quadraginta illi debentur minae,
et sors et faenus. DAN. Tantumst, nihilo plus peto.
TR. Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas.
dic te daturum, ut abeat. TH. Egon dicam dare?
TR. Dic. TH. Egone? TR. Tu ipsus. dic modo, ausculta mihi.
promitte, age inquam: ego iubeo. TH. Responde mihi: 635
quid eo est argento factum? TR. Salvom est. TH. Solvite
vosmet igitur, si salvomst. TR. Aedis filius
tuos emit. TH. Aedis? TR. Aedis. TH. Euge, Philolaches
patrissat: iam homo in mercatura vortitur.
ain tu, aedis? TR. Aedis inquam. sed scin quoius modi? 640
TH. Qui scire possum? TR. Vah. TH. Quid est? TR. Ne me roga.
TH. Nam quid ita? TR. Speculo claras, candorem merum.
TH. Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat?
TR. Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus.
sed arraboni has dedit quadraginta minas; 645
hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis?
nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi,
continuo est alias aedis mercatus sibi.
TH. Bene hercle factum. DAN. Heus, iam adpetit meridie. 649-651
TR. Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet. 652
TH. Adulescens, mecum rem habe. DAN. Nempe aps te petam?
TH. Petito cras. DAN. Abeo: sat habeo, si cras fero.—
TR. Malum quod isti di deaeque omnes duint, 655
ita mea consilia perturbat paenissime.
nullum edepol hodie genus est hominum taetrius
nec minus bono cum iure, quam danisticum.
TH. Qua in regione istas aedis emit filius?
TR. Ecce autem perii. TH. Dicisne hoc quod te rogo? 660
TR. Dicam. sed nomen domini quaero quid siet.
TH. Age comminiscere ergo. TR. Quid ego nunc agam,
nisi ut in vicinum hunc proximum ***,
eas emisse aedis huius dicam filium?
calidum hercle esse audivi optimum mendacium. 665
quidquid dei dicunt, id decretumst dicere.
TH. Quid igitur? iam commentu's? TR. Di istum perduint—
(immo istunc potius) de vicino hoc proximo
tuos emit aedis filius. TH. Bonan fide? 669-670
TR. Siquidem tu argentum reddituru's, tum bona, 671
si redditurus non es, non emit bona.
non in loco emit perbono? TH. Immo in optumo.
cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores
atque evoca aliquem intus ad te, Tranio. 675
TR. Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio.
iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.
quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio:
manufesto teneor. TH. Evocadum aliquem ocius,
roga circumducat. TR. Heus tu, at hic sunt mulieres: 680
videndumst primum, utrum eae velintne an non velint.
TH. Bonum aequomque oras. i, percontare et roga.
ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.
TR. Di te deaeque omnes funditus perdant, senex,
ita mea consilia undique oppugnas male. 685
euge, optume eccum aedium dominus foras
Simo progreditur intus. huc concessero,
dum mihi senatum consili in cor convoco.
igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.

III.ii
SIMO Melius anno hoc mihi non fuit domi, 690
nec quod una esca me iuverit magis.
prandium uxor mihi perbonum dedit,
nunc dormitum iubet me ire: minime.
non mihi forte visum ilico fuit,
melius quom prandium quam solet dedit: 695
voluit in cubiculum abducere me anus.
non bonust somnus de prandio. apage.
clanculum ex aedibus me edidi foras.
tota turget mihi uxor, scio, domi.
TR. Res parata est mala in vesperum huic seni. 700
nam et cenandum et cubandumst ei male.
SI. Quom magis cogito cum meo animo:
si quis dotatam uxorem atque anum habet,
neminem sollicitat sopor: ibi omnibus
ire dormitum odio est veluti nunc mihi 705
exsequi certa res est, ut abeam
potius hinc ad forum quam domi cubem.
atque pol nescio, ut moribus sient
vostrae: haec sat scio quam me habeat male.

  • * * 709a

peius posthac fore quam fuit mihi.
TR. Abitus tuos tibi, senex, fecerit male:
nihil erit, quod deorum ullum accusites;
te ipse iure optimo merito incuses licet.
tempus nunc est senem hunc adloqui mihi.
hoc habet. repperi qui senem ducerem, 715
quo dolo a me dolorem procul pellerem.
accedam. di te ament plurimum, Simo.
SI. Salvos sis, Tranio. TR. Vt vales? SI. Non male.
quid agis? TR. Hominem optumum teneo. SI. Amice facis,
quom me laudas. TR. Decet. SI. Certe. quin m<utuomst>: 720
hercle ted hau bonum teneo servom <manu>.
[THEOPR. Heia, mastigia, ad me redi. TR. Iam isti ero.] 721a
SI. quid nunc? quam mox? TR. Quid est? SI. Quod solet fieri hic
intus. TR. Quid id est? SI. Scis iam quid loquar. sic decet.

  • * * morem geras.

vita quam sit brevis, *** simul cogita. 725
TR. *** quid *** ehem,
vix tandem percepi super his rebus nostris te loqui.
SI. musice hercle agitis aetatem, ita ut vos decet,
vino et victu probo, piscatu electili 729-730
vitam colitis. ~ TR. Immo vita antehac erat: 731
nunc nobis omnia haec exciderunt <simul>.
SI. Quidum? TR. Ita oppido occidimus omnes, Simo.
SI. Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc
processerunt. TR. Ita ut dicis facta hau nego. 735
nos profecto probe ut voluimus viximus.
sed, Simo, ita nunc ventus navem <nostram> deseruit. SI. Quid est?
quo modo? TR. Pessimo. SI. Quaene subducta erat
tuto in terra? TR. Ei. SI. Quid est? TR. Me miserum, occidi.
SI. Qui? TR. Quia venit navis, nostrae navi quae frangat ~ ratem. 740
SI. Vellem ut tu velles, Tranio. sed quid est negoti? TR. Eloquar.
erus peregre venit. SI. Tunc <tibi > *** portenditur,
inde ferriterium, postea <crux. TR. Per tua te g>enua obsecro,
ne indicium ero facias meo. SI. E me, ne quid metuas, nil sciet. 744-745
TR. Patrone, salve. SI. Nil moror mi istius modi clientis. 746
TR. Nunc hoc quod ad te noster me misit senex—
SI. Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo:
iam de istis rebus voster quid sensit senex?
TR. Nil quicquam. SI. Numquid increpavit filium? 750
TR. Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet * * *
nunc te hoc orare iussit opere maximo,
ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.
SI. Non sunt venales. TR. Scio equidem istuc. sed senex
gynaeceum aedificare volt hic in suis 755
et balineas et ambulacrum et porticum.
SI. Quid ergo somniavit? TR. Ego dicam tibi.
dare volt uxorem filio quantum potest,
ad eam rem facere volt novom gynaeceum.
nam sibi laudavisse hasce ait architectonem 760
nescio quem exaedificatas insanum bene;
nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.
nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,
quia isti umbram aestate tibi esse audivit perbonam
sub sicco lumine usque perpetuom diem. 765
SI. Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen
sol semper hic est usque a mani ad vesperum:
quasi flagitator astat usque ad ostium,
nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.
TR. Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes? 770
SI. Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.
TR. At tamen inspicere volt. SI. Inspiciat, si lubet;
si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo
ipse aedificato. TR. Eon, voco huc hominem? SI. I, voca.
TR. Alexandrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas 775
duo res gessisse: quid mihi fiet tertio,
qui solus facio facinora immortalia?
vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.
novicium mihi quaestum institui non malum:
nam muliones mulos clitellarios 780
habent, at ego habeo homines clitellarios.
magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt.
nunc hunc hau scio an conloquar. congrediar.
heus Theopropides. TH. Hem quis hic nominat me?
TR. Ero servos multis modis fidus. TH. Vnde is? 785
TR. Quod me miseras, adfero omne impetratum.
TH. Quid illic, opsecro, tam diu destitisti?
TR. Seni non erat otium, id sum opperitus.
TH. Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis.
TR. Heus tu, si voles verbum hoc cogitare, 790
simul flare sorbereque haud factu facilest.
ego hic esse et illic simitu hau potui.
TH. Quid nunc? TR. Vise, specta tuo usque arbitratu.
TH. Age , duce me. TR. Num moror? TH. Supsequor te.
TR. Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur. 795
sed ut maestus est se hasce <aedis> vendidisse.
TH. Quid tandem? TR. Orat ut suadeam Philolacheti,
ut istas remittat sibi. TH. Haud opinor.
sibi quisque ruri metit. si male emptae
forent, nobis istas redhibere haud liceret. 800
lucri quidquid est, id domum trahere oportet.
misericordias *** hominem oportet.
TR. Morare hercle *** facis. subsequere. TH. Fiat.
do tibi ego operam. TR. Senex illic est. em, tibi adduxi hominem.
SI. Salvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides. 805
TH. Dei te ament. SI. Inspicere te aedis has velle aiebat mihi.
TH. Nisi tibi est incommodum. SI. Immo commodum. i intro atque inspice.
TH. At enim mulieres — SI. Cave tu ullam flocci faxis mulierem.
qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas.
TH. Tamquam? TR. Ah, cave tu illi obiectes nunc in aegritudine, 810
te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex?
TH. Video. TR. Ergo inridere ne videare et gestire admodum;
noli facere mentionem te <has> emisse. TH. Intellego,
et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.
quid nunc? SI. Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet. 815
TH. Bene benigneque arbitror te facere. SI. Factum edepol volo.
[vin qui perductet? TH. Apage istum perductorem, non placet. 816a
quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.] 816b
TR. Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi?
TH. Luculentum edepol profecto. TR. Age specta postes cuius modi,
quanta firmitate facti et quanta crassitudine.
TH. Non videor vidisse postis pulchriores. SI. Pol mihi 820
eo pretio empti fuerant olim. TR. Audin 'fuerant' dicere?
vix videtur continere lacrimas. TH. Quanti hosce emeras?
SI. Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.
TH. Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi.
TR. Quapropter? TH. Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat. 825
TR. Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet.
atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;
non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.
viden coagmenta in foribus? TH. Video. TR. Specta, quam arte dormiunt.
TH. Dormiunt? TR. Illud quidem, ut conivent, volui dicere. 830
satin habes? TH. Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet.
TR. Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?
TH. Non edepol video. TR. At ego video. nam inter volturios duos
cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.
quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies. 835
iam vides? TH. Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.
TR. At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis
conspicari, si volturios forte possis contui.
TH. Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem.
TR. Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier. 840
TH. Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent.
SI. Latius demum est operae pretium ivisse. TH. Recte edepol mones.
SI. Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.
nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.
TH. Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier. 845
quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.
SI. Aedis dico. TH. Ergo intro eo igitur sine perductore. SI. Ilicet.
TH. Ibo intro igitur. TR. Mane sis videam, ne canis — TH. Agedum vide.
TR. Est! abi, canis. est! abin dierecta? abin hinc in malam crucem? 849-850
at etiam restas? est! abi istinc. SI. Nil pericli est, age <modo>. 851
tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet.
eo ego hinc ad forum.— TH. Fecisti commode, bene ambula.
Tranio, age, canem istam a foribus <aliquis> abducat face,
etsi non metuenda est. TR. Quin tu illam aspice ut placide accubat; 855
nisi molestum vis videri te atque ignavom. TH. Iam ut lubet.
sequere hac me igitur.— TR. Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis.—

ACTVS IV

IV.i
PHANISCVS Servi qui, quom culpa carent, tamen malum metuont,
ei solent esse eris utibiles.
nam illi qui nil metuont postquam sunt malum meriti, 860
stulta sibi expetunt consilia:
exercent sese ad cursuram, [fugiunt] sed ei si reprehensi sunt,
faciunt de malo peculium quod nequeunt <de bono>.
augent ex pauxillo *** de parant. 864-865
mihi in pectore consili *** malam rem prius 866
quam ut meum ***
ut adhuc fuit, mihi corium esse oportet,
sincerum atque ut votem verberari.
si huic imperabo, probe tectum habebo, 870
malum quom impluit ceteris, ne impluat mi.
nam ut servi volunt esse erum, ita solet ***
boni sunt: <bonust>; improbi sunt, malus fit.
nam nunc domi nostrae tot pessimi vivont,
peculi sui prodigi, plagigeruli. 875
ubi adversum ut eant vocantur ero: 'non eo, molestus ne sis.
scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.'
bene merens hoc preti inde abstuli. abii foras.
solus nunc eo advorsum ero ex plurimis servis. 879-880
hoc die crastini quom erus resciverit, 881
mane castigabit eos bubulis exuviis.
postremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:
illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio.

IV.ii
PINACIVM Mane tu atque adsiste ilico, 885
Phanisce. etiam respicis?
PHAN. Mihi molestus ne sies. 886a
PIN. Vide ut fastidit simia.
manesne ilico, impure parasite? PHAN. *** 887a
qui parasitus sum? PIN. Ego enim dicam: cibo perduci potis es quovis.
PHAN. Mihi sum, libet esse. quid id curas?
PIN. Ferocem facis, quia te erus amat. PHAN. Vah, 890
oculi dolent. PIN. Cur? PHAN. Quia fumus molestust.
PIN. Tace sis, faber, qui cudere soles plumbeos nummos.
PHAN. Non potes tu cogere me, ut tibi male dicam.
novit erus me. PIN. Suam quidem pol culcitulam oportet. 894-895
PHAN. Si sobrius sis, male non dicas. PIN. Tibi obtemperem, cum tu 896
    mihi nequeas?
PHAN. At tu mecum, pessime, ito adversus; quaeso hercle abstine
iam sermonem de istis rebus. PIN. Faciam, et pultabo fores.
heus, ecquis hic est, maximam qui his iniuriam
foribus defendat? ecquis has aperit foris? 900
nemo hinc quidem foras exit.
ut esse addecet nequam homines, ita sunt. sed eo magis cauto est opus, ne huc
exeat qui male me mulcet.

IV.iii
TRANIO Quid tibi visum est mercimoni? THEOPROPIDES *** totus gaudeo.
TR. Num nimio emptae tibi videntur? TH. Numquam edepol ego me scio 905
vidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce. TR. Ecquid placent?
TH. Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero perplacent.
TR. Cuius modi gynaeceum? quid porticum? TH. Insanum bonam.
non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo.
TR. Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus 910
sumus commensi. TH. Quid igitur? TR. Longe omnium longissima est.
TH. Di immortales, mercimoni lepidi. <si> hercle nunc ferat
sex talenta magna argenti pro istis praesentaria,
numquam accipiam. TR. Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam.
TH. Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio. 915
TR. Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito,
qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret,
quod isti dedimus arraboni. TH. Servavisti omnem ratem.
nempe octoginta debentur huic minae? TR. Hau nummo amplius.
TH. Hodie accipiat. TR. Ita enim vero, ne qua causa subsiet. 920
vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero.
TH. At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.
TR. Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?
TH. Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi?
TR. Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi? 925
TH. Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo.
sat sapio, si aps te modo uno caveo. TR. Tecum sentio.
TH. Nunc abi rus, dic me advenisse filio. TR. Faciam, ut iubes.
TH. Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum. TR. Licet. 929-930
nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam. 931
dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim.—
PHAN. Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit,
neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.
TH. Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas? 935
quid volunt? quid intro spectant? PIN. Pergam pultare ostium.
heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis? TH. Quae haec est fabula?
PIN. Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus.
TH. Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis?
PHAN. Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet? 940
TH. Nihil ad me attinet? PHAN. Nisi forte factu's praefectus novos,
qui res alienas procures, quaeras videas audias.
TH. Non sunt istae aedis, ubi statis. PHAN. Quid ais? an iam vendidit
aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex.
TH. Vera dico. sed quid vobis est negoti hic? PHAN. Eloquar. 945
erus hic noster potat. TH. Erus hic voster potat? PHAN. Ita loquor.
TH. Puere, nimium delicatu's. PHAN. Ei advorsum venimus.
TH. Cui homini? PHAN. Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi?
TH. Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum.
PHAN. Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus? 950
TH. Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.
PIN. Senex hic elleborosust certe. PHAN. Erras pervorse, pater.
nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio
hic habitare. TH. Quin sex menses iam hic nemo habitat. PIN. Somnias.
TH. Egone? PIN. Tu. TH. Tu ne molestu's. sine me cum puero loqui. 955
nemo habitat. PHAN. Habitat profecto, nam heri et nudius tertius,
quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater
abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.
TH. Quid ais? PHAN. Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi,
scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas 960
~ducere. TH. Quis istaec faciebat? PHAN. Philolaches. TH. Qui Philolaches?
PHAN. Quoius patrem Theopropidem esse opinor. TH. Ei <mihi>, occidi,
si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier.
ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est,
cum ero vostro? PHAN. Hic, inquam. TH. Puere, praeter speciem stultus es. 965
vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris
atque ibi ampliuscule quam satis fuerit biberis. PHAN. Quid est?
TH. Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris.
PHAN. Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum.
Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides. 970
qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam
liberavit. TH. Philolachesne ergo? PHAN. Ita, Philematium quidem.
TH. Quanti? PHAN. Triginta. TH. Talentis? PHAN. Ma ton Apollo, sed minis.
TH. Liberavit? PHAN. Liberavit valide, triginta minis. 973a
TH. Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi?
PHAN. Aio. TH. Atque eam manu emisisse? PHAN. Aio. TH. Et, postquam
     eius hinc pater
sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ac simul
tuo cum domino? PHAN. Aio. TH. Quid? is aedis emit has hinc proxumas?
PHAN. Non aio. TH. Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?
PHAN. Neque istud aio. TH. Ei, perdis. PHAN. Immo suom patrem illic perdidit.
TH. Vera cantas. PHAN. Vana vellem. patris amicu's videlicet. 980
TH. Eu edepol patrem eius miserum praedicas. PHAN. Nihil hoc quidem est,
triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.
TH. Perdidit patrem. PHAN. Vnus istic servos est sacerrimus,
Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet.
edepol ne me eius patris misere miseret, qui cum istaec sciet 985
facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.
TH. Si quidem istaec vera sunt. PHAN. Quid meream, quam ob rem mentiar?
PIN. Heus vos, ecquis hasce aperit? PHAN. Quid istas pultas, ubi nemo intus est?
alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam
atque porro quaeritemus <illos>. sequere hac me. <PIN. Sequor>. 990
TH. Puere, iamne abis? PHAN. Libertas paenulast tergo tuo:
mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam.—

IV.iv
TH. Perii hercle, quid opust verbis? ut verba audio,
non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui,
sed etiam in terras solas orasque ultumas 995
sum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio.
verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius
meus emit. quid agis tu? SIMO A foro incedo domum.
TH. Numquid processit ad forum hodie novi?
SI. Etiam. TH. Quid tandem? SI. Vidi efferri mortuom. TH. Hem. 1000
SI. [Novom unum: vidi mortuom efferri foras.]
modo eum vixisse aiebant. TH. Vae capiti tuo.
SI. Quid tu otiosus res novas requiritas?
TH. Quia hodie adveni peregre. SI. Promisi foras,
ad cenam ne me te vocare censeas. 1005
TH. Haud postulo edepol. SI. Verum cras, nisi <quis> prius
vocaverit me, vel apud te cenavero.
TH. Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis
es occupatus, operam mihi da. SI. Maxime.
TH. Minas quadraginta accepisti, quod sciam, 1010
a Philolachete? SI. Numquam nummum, quod sciam.
TH. Quid, a Tranione servo? SI. Multo <hercle> id minus.
TH. Quas arraboni tibi dedit? SI. Quid somnias?
TH. Egone? at quidem tu, qui istoc te speras modo
potesse dissimulando infectum hoc reddere. 1015
SI. Quid autem? TH. Quod me apsente hic tecum filius
negoti gessit. SI. Mecum ut ille hic gesserit,
dum tu hinc abes, negoti? quidnam aut quo die? 1018-1020
TH. Minas tibi octoginta argenti debeo. 1021
SI. Non mihi quidem hercle. verum, si debes, cedo.
fides servanda est, ne ire infitias postules.
TH. Profecto non negabo debere, et dabo;
tu cave quadraginta accepisse hinc te neges. 1025
SI. Quaeso edepol huc me aspecta, et responde mihi.
<quadraginta istas cur mih>i argenti minas 1026a
fil<ius, ut ais, debebat? TH.> Ego dicam tibi. 1026b
ta<lentis duobus, Tranio ut dixit> mihi, 1026c
de te aedis <emit. SI. De me> ille aedis emerit? 1026d

  • * * 1026e

SI. Te velle uxorem aiebat tuo nato dare,
ideo aedificare hic velle aiebat in tuis.
TH. Hic aedificare volui? SI. Sic dixit mihi.
TH. Ei mihi, disperii. vocis non habeo satis. 1030
vicine, perii, interii. SI. Numquid Tranio
turbavit? TH. Immo exturbavit omnia.
deludificatust me hodie indignis modis.
SI. Quid tu ais? TH. Haec res sic est ut narro tibi:
deludificatust me hodie in perpetuom modum. 1035
nunc te obsecro, ut me bene iuves operamque des.
SI. Quid vis? TH. I mecum <hinc>, obsecro, <ad te> una simul.
SI. Fiat. TH. Servorumque operam et lora mihi cedo.
SI. Sume. TH. Eademque opera haec tibi narravero,
quis med exemplis hodie ludificatus est. 1040

ACTVS V

V.i
TRANIO Qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit;
atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio.
nam erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem,
abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum, 1044-1045
ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores, 1046
eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.
postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos,
capio consilium, ut senatum congerronum convocem.
quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant. 1050
ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest
facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast:
pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere.
nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem. 1054-1055
non amicus alius quisquamst *** 1056
aut ***
pro ***
ille qui *** ero simul. *** 1059-1060
praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror. 1061
sed quid hoc est, quod foris concrepuit proxima vicinia?
erus meus hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo.
THEOPROPIDES Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem,
continuo exiliatis. manicas celeriter conectite. 1065
ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,
cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe.
TR. Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio.
TH. Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit.
non ego illi extemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam. 1070
dissimulabo me horum quicquam scire. TR. O mortalem malum,
alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.
verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest.
adgrediar hominem, appellabo. TH. Nunc ego ille huc veniat velim.
TR. Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi. 1075
TH. Euge, Tranio, quid agitur? TR. Veniunt rure rustici.
Philolaches iam hic aderit. TH. Edepol mi opportune advenerit.
nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum.
TR. Quidum? TH. Quia negat novisse vos. TR. Negat? TH. Nec vos sibi
nummum umquam argenti dedisse. TR. Abi, ludis me, credo haud negat. 1080
TH. Quid iam? TR. Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem <edepol> haud negat.
TH. Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi
vendidisse. TR. Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro?
TH. Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi,
neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum [est]. 1085

  • * *

TH. Dixi ego istuc idem illi. TR. Quid ait? TH. Servos pollicitust dare
suos mihi omnes quaestioni. TR. Nugas. numquam edepol dabit.
TH. Dat profecto. TR. Quin i cum illo in ius. sine inveniam. TH. Mane.
experiar, ut opinor. certum est. TR. <Immo> mihi hominem cedo. 1090
vel hominem iube aedis ~ mancipio poscere. TH. Immo hoc primum volo,
quaestioni accipere servos. TR. Faciundum edepol censeo.
TH. Quid si igitur ego accersam homines? TR. Factum iam esse oportuit.
ego interim hanc aram occupabo. TH. Quid ita? TR. Nullam rem sapis.
ne enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit. 1095
hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.
TH. Surge. TR. Minime. TH. Ne occupassis, obsecro, aram. TR. Cur?
    TH. Scies.
quia enim id maxime volo, ut illi istoc confugiant. sine:
tanto apud iudicem hunc argenti condemnabo facilius.
TR. Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium? 1100
nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?
TH. Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.
TR. Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens.
tum consilia firmiora sunt de divinis locis.
TH. Surge, ne nugare. aspicedum contra me. TR. Aspexi. TH. Vides? 1105
TR. Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.
TH. Quidum? TR. Quia nil <illi> quaesti sit. mali hercle ambo sumus.
TH. Perii. TR. Quid tibi est? TH. Dedisti verba. TR. Qui tandem? TH. Probe
med emunxti. TR. Vide sis, satine recte: num mucci fluont?
TH. Immo etiam cerebrum quoque omne e capite emunxti meo. 1110
nam omnia male facta vestra repperi radicitus,
non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.
TR. Numquam edepol hodie <hinc, si vivo,> invitus desistam tibi.
TH. Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.
TR. Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior. 1115
TH. Exempla edepol faciam ego in te. TR. Quia placeo, exemplum expetis?
TH. Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium?
TR. Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.
TH. Aliud te rogo. TR. Aliud ergo nunc tibi respondeo.
sed eccum tui gnati sodalem video huc incedere 1120
Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.

V.ii
CALLIDAMATES Vbi somno sepelivi omnem atque edormivi crapulam,
Philolaches venisse <dixit> mihi suom peregre huc patrem
quoque modo hominem ad<venientem> servos ludificatus sit,
ait se metuere in conspe<ctum sui patris pr>ocedere. 1125
nunc ego de sodalitate solus sum orator datus,
qui a patre eius conciliarem pacem. atque eccum optime.
iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides,
peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face.
TH. Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam. 1130
CALL. Quin venis? TR. Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet.
TH. Verbero, etiam inrides? TR. Quian me pro te ire ad cenam autumo?
TH. Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.
CALL. Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum. TR. Quid taces?
CALL. Sed tu, istuc quid confugisti in aram? TR. Inscitissimus 1135
adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim:
nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
TH. Filium corrupisse aio te meum. TR. Ausculta modo.
fateor potavisse, amicam liberasse absente te,
faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico. 1140
numquid aliud fecit nisi quod [faciunt] summis gnati generibus?
TH. Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus.
CALL. Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero.
TH. Maxime, accipito hanc <tute> ad te litem. TR. Enim istic captio est.
fac ego ne metuam *** ut tu meam timeas vicem. 1145
TH. Iam minoris <omnia alia fa>cio, prae quam quibus modis
me ludificatust. TR. Bene hercle factum, et factum gaudeo:
sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido.
TH. Quid ego nunc faciam? TR. Si amicus Diphilo aut Philemoni es,
dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit: 1150
optumas frustrationes dederis in comoediis.
CALL. Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta. TH. Licet.
CALL. Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.
is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom 1154-1155
propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro, 1156
stultitiae adulescentiaeque eius ignoscas: tuost;
scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.
quidquid fecit, una nobiscum fecit: nos deliquimus.
faenus, sortem sumptumque omnem, qui amica <empta> est, omnia 1160
nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.
TH. Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis
quam tu; neque <iam> illi sum iratus neque quicquam suscenseo.
immo me praesente amato bibito, facito quod lubet:
si hoc pudet, fecisse sumptum, supplici habeo satis. 1165
CALL. Dispudet. TR. <Post> istam veniam quid me fiet nunciam?
TH. Verberibus caedere multum pendens. TR. Tamen etsi pudet?
TH. Interimam hercle ego <te>, si vivo. CALL. Fac istam cunctam gratiam:
Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea.
TH. Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius, 1170
quam ut non ego istum pro suis factis pessumis pessum premam.
CALL. Mitte quaeso. TH. Istumne <ut mittam>? viden ut astat furcifer?
CALL. Tranio, quiesce, si sapis. TH. Tu quiesce hanc rem modo
petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero.
TR. Nihil opust profecto. CALL. Age iam, sine te <hoc> exorarier. 1175
TH. Nolo ores. CALL. Quaeso hercle. TH. Nolo, inquam, ores. CALL.
     Nequiquam nevis.
hanc modo noxiam unam, quaeso, <missam> fac causa mea.
TR. Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam:
ibi utrumque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe.
CALL. Sine te exorem. TH. Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam. 1180
spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date.