Naturalis Historia/Liber XXI

E Wikisource
 Liber XX Liber XXII 

I[recensere]

1 In hortis seri et coronamenta iussit Cato, inenarrabili florum maxime subtilitate, quando nulli potest facilius esse loqui quam rerum naturae pingere, lascivienti praesertim et in magno gaudio fertilitatis tam varie ludenti.

2 quippe reliqua usus alimentique gratia genuit, ideoque saecula annosque tribuit iis, flores vero odoresque in diem gignit, ut palam est, admonitione hominum, quae spectatissime floreant, celerrime marcescere. sed ne pictura quidem sufficiet imagini colorum reddendae mixturarumque varietati, sive alterni atque multiplices inter se nectantur, sive privatis generum funiculis in orbem, in oblicum, in ambitum quaedam coronae per coronas currant.

II[recensere]

3 Tenuioribus utebantur antiqui, stroppos appellantes, unde nata strophiola. quin et vocabulum ipsum tarde communicatum est, inter sacra tantum et bellicos honores coronis suum nomen vindicantibus. cum vero e floribus fierent, serta a serendo serieve appellabantur, quod apud Graecos quoque non adeo antiquitus placuit.

III[recensere]

4 Arborum enim ramis coronari in sacris certaminibus erat primum. postea variari coeptum mixtura veriscolori florum, quae invicem odores coloresque accenderet, Sicyone ingenio Pausiae pictoris atque Glycerae coronariae dilectae admodum illi, cum opera eius pictura imitaretur, illa provocans variaret, essetque certamen artis ac naturae, quales etiam nunc extant artificis illius tabellae atque in primis appellata stephaneplocos, qua pinxit ipsam. idque factum est post Olympiada C.

5 sic coronis e floribus receptis paulo mox subiere, quae vocantur Aegyptiae, ac deinde hibernae, cum terra flores negat, ramento e cornibus tincto. paulatimque et Romae subrepsit appellatio corollis inter initia propter gracilitatem nominatis, mox et corollariis, postquam e lamina tenui aerea inaurata aut inargentata dabantur.

IV[recensere]

6 Crassus Dives primus argento auroque folia imitatus ludis suis coronas dedit, accesseruntque et lemnisci, quos adici ipsarum coronarum honor erat, propter Etruscas, quibus iungi nisi aurei non debebant. puri diu fuere hi; caelare eos primus instituit P. Claudius Pulcher bratteasque etiam philyrae dedit.

V[recensere]

7 Semper tamen auctoritas vel ludicro quaesitarum fuit. namque ad certamina in circum per ludos et ipsi descendebant et servos suos equosque mittebant. inde illa XII tabularum lex: qui coronam parit ipse pecuniave eius, virtutis suae ergo duitor ei. quam servi equive meruissent, pecunia partam lege dici nemo dubitavit. quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus positus esset forisve ferretur, sine fraude esset inposita.

VI[recensere]

8 alias in usu promiscuo ne ludicrae quidem erant, ingensque et hinc severitas. L. Fulvius argentarius• bello Punico secundo cum corona rosacea interdiu e pergula• sua in forum prospexisse dictus ex auctoritate senatus in carcerem abductus non ante finem belli emissus est. P. Munatius cum demptam Marsuae coronam e floribus capiti suo inposuisset, atque ob id duci eum in vincula triumviri iussissent,

9 appellavit tribunos plebei, nec intercessere illi, aliter quam Athenis, ubi comissabundi iuvenes ante meridiem conventus sapientium quoque doctrinae frequentabant. apud nos exemplum licentiae huius non est aliud quam filia divi Augusti, cuius luxuria noctibus coronatum Marsuam litterae illius dei gemunt.

VII[recensere]

10 Florum quidem populus Romanus honorem Scipioni tantum habuit. Serapio cognominabatur propter similitudinem suarii cuiusdam negotiatoris. obierat in tribunatu plebei admodum gratus dignusque Africanorum familia, nec erat in bonis funeris inpensa. asses ergo contulit populus ac funus elocavit, quaque praeferebatur, flores e prospectu omni sparsit.

VIII[recensere]

11 Et iam tunc coronae deorum honos erant et larum publicorum privatorumque ac sepulchrorum et manium, summaque auctoritas pactili coronae, ut in Saliorum sacris invenimus sollemnes cenae. transiere deinde ad rosaria, eoque luxuria processit, ut non esset gratia nisi mero folio sutilibus, mox petitis ab India aut ultra Indos. lautissimum quippe habetur e nardi folio eas dari aut veste Serica versicolori, unguentis madida. hunc habet novissime exitum luxuria feminarum.

IX[recensere]

12 Et apud Graecos quidem de coronis privatim scripserunt Mnesitheus atque Callimachus medici, quae nocerent capiti, quoniam et in hoc est aliqua valitudinis portio, in potu atque hilaritate praecipue odorum vi subrepente fallaciter. scelerata Cleopatrae sollertia. namque in apparatu belli Actiaci gratificationem ipsius reginae Antonio timente nec nisi praegustatos cibos sumente fertur pavore eius lusisse extremis coronae floribus veneno inlitis capiti inposita; mox procedente hilaritate invitavit Antonium, ut coronas biberent. quis ita timeret insidias? ergo concerptam in scyphum incipienti haurire opposita manu: en ego sum, inquit illa, Marce Antoni, quam tu nova praegustantium diligentia caves; adeo mihi, si possim sine te vivere, occasio aut ratio deest! inductam custodiam bibere iussit ilico expirantem.

13 De floribus . . . . . supra dictis scripsit Theophrastus apud Graecos; ex nostris autem inscripsere aliqui libros anthologicon, flores vero persecutus est nemo, quod equidem inveniam. nec nos nunc scilicet coronas nectemus — id enim frivolum est —, sed de floribus quae videbuntur digna memorabimus.

X[recensere]

14 Paucissimi nostri genera coronamentorum inter hortensia novere, ac paene violas rosasque tantum. rosa nascitur spina verius quam frutice, in rubo quoque proveniens, illic etiam iucundi odoris, quamvis angusti. germinat omnis primo inclusa granoso cortice, quo mox intumescente et in virides alabastros fastigato paulatim rubescens dehiscit ac sese pandit, in calice medio staminis conplexa luteos apices. usus eius in coronis prope minimus est.

15 oleo maceratur, idque iam a Troianis temporibus Homero teste. praeterea in unguenta transit, ut diximus. medicas per se artes praebet. emplastris atque collyriis inseritur mordaci subtilitate, mensarum etiam deliciis perunguendis, minime noxia carie.

16 Genera eius nostri fecere celeberrima Praenestinam et Campanam; addidere alii Milesiam, cuius ardentissimus colos, non excedentis duodena folia, proximam ei Trachiniam minus rubentem, mox Alabandicam viliorem, albicantibus foliis, vilissimam vero plurimis, sed minutissimis, spiniolam. differunt enim multitudine foliorum, asperitate, levore, colore, odore.

17 paucissima quina folia, ac deinde numerosiora, cum sit genus eius, quam centifoliam vocant, quae est in Campania Italiae, Graeciae vero circa Philippos, sed ibi non suae terrae proventu: Pangaeus mons in vicino fert numerosis foliis ac parvis; accolae transferentes conserunt, ipsaque plantatione proficiunt. non autem talis odoratissima nec cui latissimum maximumve folium, breviterque indicium est odoris scabritia corticis.

18 Caepio Tiberii Caesaris principatu negavit centifoliam in coronas addi, praeterquam extremas velut ad cardines, nec odore nec specie probabilem. est et quae Graeca appellatur a nostris, a Graecis lychnis, non nisi in umidis locis proveniens nec umquam excedens quina folia violaeque magnitudine, odore nullo. est et alia Graecula appellata, convolutis foliorum paniculis nec dehiscens nisi manu coacta semperque nascenti similis, latissimis foliis;

19 alia funditur e caule malvaceo folia oleae habente — mucetum vocant —, atque inter has media magnitudine autumnalis, quam coroniolam appellant, omnes sine odore praeter coroniolam et in rubo natam. tot modis adulteratur. Et alias vera quoque plurimum solo praevalet. Cyrenis odoratissima est, ideoque ibi unguentum pulcherrimum, Carthagine Hispaniae hieme tota praecox. refert et caeli temperies, quibusdam enim annis minus odorata provenit, praeterea omnis siccis quam umidis odoratior.

20 seri neque pinguibus vult neque argillosis locis nec riguis, contenta roribus, proprieque ruderatum agrum amat. praecox Campana est, sera Milesia, novissima tamen desinit Praenestina. fodiuntur altius quam fruges, levius quam vites. tardissime proveniunt semine, quod in ipso cortice est, sub ipso flore, opertum lanugine. ob id potius caule conciso inseruntur. et ocellis radicis, ut harundo, unum genus inseritur pallidae, spinosae, longissimis virgis, quinquefoliae, quae Graecis altera est.

21 omnis autem recisione atque ustione proficit; tralatione quoque, ut vites, optime ocissimeque provenit surculis quaternum digitorum longitudine aut ampliore post vergiliarum occasum sata, dein per favonium translata pedalibus intervallis crebroque circumfossa. qui praecocem faciunt, pedali circa radicem scrobe aquam calidam infundunt germinare incipiente calice.

XI[recensere]

22 Lilium rosae nobilitate proximum est et quadam cognatione unguenti oleique, quod lilinum appellatur. interpositum etiam maxime rosas decet, medicamento proventu earum incipiens.

23 nec ulli florum excelsitas maior, interdum cubitorum trium, languido semper collo et non sufficiente capitis oneri. candor eius eximius foris striati et ab angustiis in latitudinem paulatim sese laxantis effigie calathi, resupinis per ambitum labris tenuique pilo et staminis stantibus in medio crocis. ita odor colorque duplex, et alius calicis, alius staminis, differentia angusta. in unguenti vero oleique usu et folia non spernuntur. est flos non dissimilis illi in herba, quam convolvulum vocant, nascens per frutecta, nullo odore nec crocis intus, candorem tantum referens ac veluti naturae rudimentum lilia facere condiscentis.

24 alba lilia iisdem omnibus modis seruntur, nihilque est fecundius una radice quinquagenos saepe emittente bulbos. est et rubens lilium, quod Graeci crinon vocant, alii florem eius cynorrhodon. laudatissimum in Antiochia ac Laudicea Syriae, mox in Phaselide. quartum locum optinet in Italia nascens.

XII[recensere]

25 Sunt et purpurea lilia, aliquando gemino caule, carnosiore tantum radice maiorisque bulbi, sed unius; narcissum vocant. huius alterum genus flore candido, calice purpureo. differentia a liliis et haec, quod narcissis in radice folia sunt, probatissimis in Lyciae montibus. tertio generi cetera eadem, calix herbaceus. omnes serotini, post arcturum enim florent ac per aequinoctium autumnum.

XIII[recensere]

26 Inventa est in his et ratio inserendi monstrificis hominum ingeniis. colligantur namque mense Iulio scapi arescentis lilii atque suspenduntur in fumo; dein nudantibus se nodulis in faece nigri vini vel Graeci mense Martio macerantur, ut colorem percipiant, atque ita in scrobiculis heminis faecis circumfusis. sic fiunt purpurea lilia, mirumque tingui aliquid, ut nascatur infectum.

XIV[recensere]

27 Violis honos proximus, earumque plura genera, purpureaea, luteae, albae, plantis omnes, ut olus, satae. ex his vero, quae sponte apricis et macris locis proveniunt, purpureae latiore folio, statim ab radice exeunti, carnoso solaeque Graeco nomine a ceteris discernuntur, appellatae insula et ab his ianthina vestis. e sativis maxima auctoritas luteis; genera autem Tusculana et quae marina appellatur, folio aliquanto latiore, sed minus odorata; in totum vero sine odore minutoque folio Calatina, munus autumni, ceterae veris.

XV[recensere]

28 Proxima ei caltha est et concolori . . . . amplitudine. vincit numero foliorum marinam quina non excedentem; eadem odore superatur. est enim gravi caltha, non leviore quam scopam regiam appellant, quamquam folia eius olent, non flores.

XVI[recensere]

29 Baccar quoque radicis tantum odoratae est, a quibusdam nardum rusticum appellatum. unguenta ex ea radice fieri solita apud antiquos Aristophanes, priscae comoediae poeta, testis est; unde quidam errore falso barbaricam eam appellabant. odor est cinnamomo proximus. gracili solo nec umido provenit.

30 simillimum ei combretum appellatur, foliorum exilitate usque in fila adtenuata et procerius quam baccar. haec sutilia tantum. eorum quoque error corrigendus est, qui baccar rusticum nardum appellavere. est enim alia herba sic cognominata, quam Graeci asaron vocant, cuius speciem figuramque diximus in nardi generibus. quin immo asaron invenio vocitari, quoniam in coronas non addatur.

XVII[recensere]

31 Crocum silvestre optimum. serere in Italia minime expedit, ad scripula usque singula areis decoquentibus. seritur radicis bulbo. sativum latius maiusque et nitidius, sed multo lenius, degenerans ubique nec fecundum etiam Cyrenis, ubi semper flores laudatissimi. prima nobilitas Cilicio et ibi in Coryco monte, dein Lycio e monte Olympio, mox Centuripino Siciliae. aliqui Theraeo secundum locum dedere.

32 adulteratur nihil aeque. probatio sinceri, si inposita manu crepitet veluti fragile; umidum enim, quod evenit adulteratione, sentit. altera probatio, si manu relata ad ora leniter faciem oculosque mordeat.

33 est per se genus sativi blandissimum volgo, cum sit mediocre, dialeucon vocant. contra Cyrenaico vitium, quod omni croco nigrius est et celerrime marcescit. optimum ubicumque quod pinguissimum et brevis capilli, pessimum vero quod situm redolet. Mucianus auctor est, in Lucia anno septimo aut octavo transferri in locum subactum atque ita degenerans renovari. usus eius in coronis nusquam; herba enim est folio angusto paene in capillamenti modum. sed vino mire congruit, praecipue dulci, tritum ad theatra replenda.

34 floret vergiliarum occasu paucis diebus folioque florem expellit. viret bruma et colligitur; siccatur umbra, melius etiam hiberna. carnosa et illi radix vivaciorque quam ceteris. gaudet calcari et atteri pereundoque melius provenit; ideo iuxta semitas ac fontes laetissimum. Troianis temporibus iam erat honos ei; hos certe flores Homerus tris laudat loton, crocum, hyacinthum.

XVIII[recensere]

35 Omnium autem odoramentorum atque adeo herbarum differentia est in colore et odore et suco. odorato sapor raro ulli non amarus, e contrario dulcia raro odorata; itaque et vina mustis odoratiora et silvestria magis omnia sativis. quorundam odor suavior e longinquo, propius admotus hebetatur, ut violae.

36 rosa recens a longinquo olet, sicca propius. omnis autem verno tempore acrior et matutinis; quidquid ad meridianas horas dies vergit, hebetatur. novella quoque vetustis minus odorata; acerimus tamen odor omnium aetate media. rosa et crocum odoratiora, cum serenis diebus leguntur, et omnia in calidis quam in frigidis; in Aegypto tamen minime odorati flores, quia nebulosus et roscidus aer est a multo flumine.

37 quorundam suavitati gravitas inest. quaedam, dum virent, non olent propter umorem nimium, ut buceras. quod est fenum Graecum. aquatis odor non omnino sine suco est, ut violae, rosae, croco; quae vero ex aquatis carent suco, eorum omnium odor gravis, ut in lilio utriusque generis. habrotonum et amaracum acres habent odores. quorundam flos tantum iucundus, reliquae partes ignavae, ut violae ac rosae.

38 hortensium odoratissima quae sicca, ut ruta, menta, apium, et quae in siccis nascantur. quaedam vetustate odoratiora, ut cotonea, eademque decerpta quam in suis radicibus. quaedam non nisi defracta aut ex adtritu olent, alia non nisi detracto cortice, quaedam vero non nisi usta, sicut tura murraeque. flores triti omnes amariores quam intacti.

39 aliqua arida diutius odorem continent, ut melilotos. quaedam locum ipsum odoratiorem faciunt, ut iris, quin et arborem totam, cuiuscumque radices adtingat. hesperis noctu magis olet, inde nomine invento. animalium nullum odoratum, nisi si de pantheris quod dictum est credimus.

XIX[recensere]

40 Illa quoque non omittenda differentia est, et odoratorum multa nihil adtinere ad coronamenta, ut irim atque saliuncam, quamquam nobilissimi odoris utramque. sed iris radice tantum commendatur, unguentis nascens et medicinae. laudatissima in Illyrico, et ibi quoque non in maritimis, sed in silvestribus Drinonis et Naronae, proxima in Macedonia, longissima haec et candicans et exilis.

41 tertium locum habet Africana, amplissima inter omnes gustuque amarissima. Illyrica quoque duorum generum est: raphanitis a similitudine, quae et melior, rhizotomos. subrufa optima, quae sternumenta tractatu movet. caulem habet cubitalem, erectum; floret versicolori specie, sicut arcus caelestis, unde et nomen. non inprobatur et Pisidica.

42 effossuri tribus ante mensibus mulsa aqua circumfusa hoc veluti placament terrae blandiuntur, circumscriptam mucrone gladii orbe triplici cum legerunt, protinus in caelum adtollunt. natura est fervens, tractataque pusulas ambusti modo facit. praecipitur ante omnia, ut casti legant. teredines non sicca modo, verum et in terra celerrime sentit. — Optimum antea irinum Leucade et Elide ferebatur — iam pridem enim et seritur —, nunc e Pamphylia, sed Cilicium maxime laudatur atque e septentrionalibus.

XX[recensere]

43 Saliunca folio quidem subbrevi et quod necti non possit, radici numerosae cohaeret, herba verius quam flos, densa veluti manu pressa breviterque caespes sui generis. Pannonia hanc gignit et Norici Alpiumque aprica, urbium Eporedia, tantae suavitatis, ut metallum esse coeperit. vestibus interponi eam gratissimum,

XXI[recensere]

44 sicut apud Graecos polium herbam, inclutam Musaei et Hesiodi laudibus ad omnia utilem praedicantium superque cetera ad famam etiam ac dignitates, prorsusque miram, si modo, ut tradunt, folia eius mane candida, meridie purpurea, sole occidente caerulea aspiciuntur. duo genera eius: campestre maius; silvestre, quod minus est, quidam teuthrion vocant. folia canis hominis similia, a radice protinus, numquam palmo altiora.

XXII[recensere]

45 Et de odoratis floribus satis dictum. in quibus unguento vicisse naturam gaudens luxuria vestibus quoque provocavt eos flores, qui colore commendantur. hos animadverto tris esse principales: rubentem in cocco, qui a rosae nigrantis gratia nitido trahitur suspectu et in purpuras Tyrias dibaphasque ac Laconicas; amethystinum, qui a viola et ipse in purpureum, quemque ianthimum appellavimus. genera enim tractamus in species multas sese spargentia.

46 tertius est, qui proprie conchylii intellegitur, multis modis: unus in heliotropio et in aliquo exilis, plerumque saturatior; alius in malva ad purpuram inclinans; alius in viola serotina conchyliorum vegetissimus. paria nunc componuntur, et natura atque luxuria depugnant. lutei video honorem antiquissimum, in nuptialibus flammeis totum feminis concessum, et fortassis ideo non numerari inter principales, hoc est communes maribus ac feminis, quoniam societas principatum dedit.

XXIII[recensere]

47 Amaranto non dubie vincimur. est autem spica purpurea verius quam flos aliquis, et ipsos sine odore. mirum in eo gaudere decerpi et laetius renasci. provenit Augusto mense, durat in autumnum. Alexandro palma, qui decerptus adservatur; mireque, postquam defecere cuncti flores, madefactus aqua revivescit et hibernas coronas facit. summa natura eius in nomine est, appellati, quoniam non marcescat.

XXIV[recensere]

in nomine et cyani colos, item holochrysis.

48 Omnes autem hi flores non fuere in usu Alexandri Magni aetate, quoniam proximi a morte eius auctores siluere de illis; quo manifestum est postea placuisse. a Graecis tamen repertos quis dubitet, non aliter Italia usurpante nomina illorum?

XXV[recensere]

49 at, Hercules, petellio ipsa nomen inposuit, autumnali circaque vepres nascenti. ei tantum color est commendatus, qui est rosae silvestris, folia parva, quina; mirumque in eo flore inflecti cacumen et e nodis intorta folia nasci parvolo calice ac versicolori luteum semen includentia. luteo et bellio, pastillicantibus quinquagenis quinis barbulis. coronant pratenses hi flore; at sine usu plerique et ideo sine nominibus, quin et his ipsis alia alii vocabula inponunt.

XXVI[recensere]

50 chrysocome sive chrysitis non habet Latinam appellationem. palmi altitudine est, comantibus fulgore auri corymbis, radice nigra, ex austero dulci, in petrosis opacisque nascens.

XXVII[recensere]

51 Et fere peractis colorum quoque celeberrimis, transit ratio ad eas coronas, quae varietate sola placent. duo earum genera, quando aliae flore constant, aliae folio. florem esse dixerim genistas, namque et his decerpitur luteus; item rhododendron, item zizipha, quae Cappadocia vocantur; his odoratus similisque olearum floribus. in vepribus nascitur cyclaminum, de quo plura alias. flos eius Colossinus in coronas admittitur.

XXVIII[recensere]

52 Folio coronantium smilaces et hederae corymbique earum optinent principatum, de quibus in fruticum loco abunde diximus. sunt et alia genera nominibus Graecis indicanda, quia nostris maiore ex parte huius nomenclaturae defuit cura; et pleraque eorum in exteris terris nascuntur, nobis tamen consectanda, quoniam de natura sermo, non de Italia est.

XXIX[recensere]

53 Ergo in coronamenta folio venere melotrum, spiraea, origanum, cneorum, quod casiam Hyginus vocat, et, quod cunilaginem, conyza, melissophyllum, quod apiastrum, melilotum, quod sertulam Campanam vocamus. est enim in Campania Italiae laudatissima, Graecis in Sunio, mox Chalcidica et Cretica, ubicumque vero asperis et silvestribus nata. coronas ex ea antiquitus factitatas indicio est nomen sertulae, quod occupavit. odor est croco vicinus et flox, ipsa cana; placet maxime foliis brevissimis atque pinguissimis.

XXX[recensere]

54 Folio coronat et trifolium. tria eius genera: minyanthes vocant Graeci, alii asphaltion, maiore folio, quo utuntur coronarii; alterum acuto oxytriphyllon; tertium ex omnibus minutissimum. inter haec nervosi cauliculi quibusdam, ut maratho, hippomaratho, myophono;

55 utuntur et ferulis, corymbis hederae et flore purpureo et in alio genere earum silvestribus rosis simili. sed in his quoque colos tantum delectat, odor autem abest. et cneori duo genera, nigri atque candidi; hoc et odoratum, ramosa ambo. florent post aequinoctium autumnum. totidem et origani in coronamentis species, alterius enim nullum semen; id, cui odor est, Creticum vocatur.

XXXI[recensere]

56 Totidem et thymi, candidum ac nigricans. floret autem circa solstitia; tum et apes decerpunt, ut augurium mellis sit; proventum enim sperant apiarii large florescente eo. laeditur imbribus amittitque florem. semen thymi non potest deprehendi, cum origani, perquam minutum, non tamen fallat. sed quid interest occultasse id naturam?

57 in flore ipso intellegitur satoque eo nascitur. quid non temptavere homines? mellis Attici in toto orbe summa laus existimatur; ergo translatum est ex Attica thymum et vix flore, uti docemur, satum. sed alia ratio naturae obstitit, non durante Attico thymo nisi in adflatu maris. erat quidem haec opinio antiqua in omni thymo, ideoque non nasci in Arcadia, cum oleam non putarent gigni nisi intra CCC stadia a mari. thymo quidem nunc etiam lapideos campos in provincia Narbonensi refertos scimus, hoc paene solo reditu, e longinquis regionibus pecudum milibus convenientibus, ut thymo vescantur.

XXXII[recensere]

58 Et conyzae duo genera in coronamentis, mas ac femina. differentia in folio: tenuius feminae et constrictius angustiusque, imbricatum. mas et ramosior. flos quoque magis splendet eius, serotinus utrique post arcturum. mas odore gravior, femina acutior et ideo contra bestiarum morsus aptior. folia feminae mellis odorem habent, masculae radix a quibusdam libanotis appellatur, de qua diximus.

XXXIII[recensere]

59 Etiamnum folio coronant Iovis flos, amaracum, hemerocalles, habrotonum, Helenium, sisymbrium, serpullum, omnia surculosa rosae modo. colore tantum placet Iovis flos, odor abest, sicut et illi, qui Graece phlox vocatur. et ramis autem et folio odorata sunt excepto serpullo. Helenium e lacrimis Helenae dicitur natum, et ideo in Helene insula laudatissimum; est autem frutex humi se spargens dodrantalibus ramulis, serpullo simili folio.

XXXIV[recensere]

60 Habrotonum odore iucunde gravi floret aestate; flos est aurei coloris. vacuum sponte provenit, cacumine suo se propagat. seritur autem semine melius quam radice aut surculo, semine quoque non sine negotio; plantaria transferuntur — sic et Adonium —, utrumque aestate. alsiosa enim admodum sunt, ut sole tamen nimio laedantur. sed ubi convaluere, rutae vice fruticant. habrotono simile odore leucanthemum est, flore albo, foliosum.

XXXV[recensere]

61 Amaracum Diocles medicus et Sicula gens appellavere, quod Aegyptus et Syria sampsucum. seritur utroque genere, et semine et ramo, vivacius supra dictis et odore mollius. copiosum amaraco aeque quam habrotono semen, sed habrotono radix una et alte descendens, ceteris in summa terra leviter haerens. reliquorum satio autumno fere incipiente, nec non et vere quibusdam locis, umbraque gaudent et aqua ac fimo.

XXXVI[recensere]

62 Nyctegreton inter pauca miratus est Democritus, coloris hysgini, folio spinae, nec a terra se adtollentem, praecipuam in Gedrosia. narrat erui post aequinoctium vernum radicitus siccarique ad lunam XXX diebus, ita lucere noctibus; Magos Parthorumque reges hac herba uti ad vota suscipienda. eandem vocari chenamychen, quoniam anseres a primo conspectu eius expavescant, ab aliis nyctalopa, quoniam e longinquo noctibus fulgeat.

XXXVII[recensere]

63 Melilotos ubique nascitur, laudatissima tamen in Attica; ubicumque vero recens, nec candicans et croco quam simillima, quamquam in Italia odoratior candida.

XXXVIII[recensere]

64 Florum prima ver nuntiat viola alba, tepidioribus vero locis etiam hieme emicat; post ea, quae ion appellatur et purpurea, proxime flammeum, quod phlox vocatur, silvestre dumtaxat. cyclaminum bis anno, vere et autumno; aestates hiemesque fugit. seriores supra dictis aliquanto narcissus et lilium trans maria, in Italia quidem, ut diximus, post rosam. verum in Graecia tardius etiamnum anemone; est autem haec silvestrium bulborum flos, alia quam quae dicetur in medicis.

65 sequitur oenanthe ac melanium et ex silvestribus heliochrysos, deinde alterum genus anemones, quae limonia vocatur, post hanc gladiolus comitatus hyacintho. novissima rosa, eademque prima deficit excepta sativa; e ceteris hyacinthus maxime durat et viola alba et oenanthe, sed haec ita, si devolsa crebris prohibeatur in semen ire. nascitur locis tepidis; odor idem ei, qui germinantibus uvis, atque inde nomen.

66 hyacinthum comitatur fabula duplex, luctum praeferentis eius, quem Apollo dilexerat, aut ex Aiacis cruore editi, ita discurrentibus venis, ut Graecarum litterarum figura AI legatur inscriptum. heliochrysus florem habet auro similem, folium tenue, cauliculum quoque gracilem, sed durum. hoc coronare se Magi, si et unguenta sumantur ex auro, quod apyron vocant, ad gratiam quoque vitae gloriamque pertinere arbitrantur.

67 Et verni quidem flores hi sunt;

XXXIX[recensere]

succedunt illis aestivi, lychnis et Iovis flos et alterum genus lilii, item tiphyon et amaracus, quem Phrygium cognominant. sed maxime spectabilis pothos. duo genera huius: unum, cui flos hyacinthi est, alter candidus, qui fere nascitur tumulis, quoniam fortius durat. et iris aestate floret. abeunt et hi marcescuntque. alii rursus subeunt autumno: tertium genus lilii et crocum et orsini utraque genera, unum hebes, alterum odoratum, primis omnia imbribus emicantia.

68 coronarii quidem et spinae flore utuntur, quippe cum spinae albae cauliculi inter oblectamenta quoque gulae condiantur. hic est trans maria ordo florum, in Italia violis succedit rosa, huic intervenit lilium, rosam cyanus excipit, cyanum amarantus. nam vicapervica semper viret, in modum liniae foliis geniculatim circumdata, topiaria herba, inopiam tamen florum aliquando supplet. haec a Graecis chamaedaphne vocatur.

XL[recensere]

69 Vita longissima violae albae trimatu. ab eo tempore degenerat. rosa et quinquennium perfert non recisa nec adusta. illo enim modo iuvenescit. diximus et terram referre plurimum. nam in Aegypto sine odore haec omnia, tantumque myrtis odor praecipuus; alioqui etiam binis mensibus antecedit germinatio omnium. rosaria a favonio fossa oportet esse iterumque solstitio, et id agendum, ut intra id tempus purgata ac pura sint.

XLI[recensere]

70 Verum hortis coronamentis maxime alvaria et apes conveniunt, res praecipui quaestus conpendiique, cum favet. harum ergo causa oportet serere thymum, apiastrum, rosam, violas, lilium, cytisum, fabam, erviliam, cunilam, papaver, conyzam, casiam, melilotum, melissophyllum, cerinthen. ea est autem folio candido, incurvo, cubitalis, capite concavo mellis sucum habente.

71 horum floris avidissimae sunt atque etiam sinapis, quod miremur, cum olivae florem ab his non attingi constet; ideo hanc arborem procul esse melius sit, cum aliquas quam proxime seri conveniat, quae et evolantium examina invitent nec longius abire patiantur.

XLII[recensere]

72 Cornum quoque arborem caveri oporteat. flore eius degustato alvo cita moriuntur. remedium sorba contusa e melle praebere his vel urinam hominis vel boum aut grana punici mali Ammineo vino conspersa. at genistas circumseri alvariis gratissimum.

XLIII[recensere]

73 Mirum est dignumque memoratu de alimentis quod conperi. Hostilia vicus adluitur Pado. huius inquilini pabulo circa deficiente inponunt navibus alvos noctibusque ad quina milia passuum contrario amne subvehunt. egressae luce apes pastaeque ad naves cotidie remeant mutantes locum, donec pondere ipso pressis navibus plenae alvi intellegantur revectisque eximantur mella.

74 et in Hispania mulis provehunt simili de causa.

XLIV[recensere]

tantumque pabulum refert, ut mella quoque venenata fiant. Heracliae in Ponto quibusdam annis perniciosissima existunt ab iisdem apibus facta, nec dixere auctores, e quibus floribus ea fierent! nos trademus quae conperimus. herba est ab exitio et iumentorum quidem, sed praecipue caprarum appellata aegolethron. huius flore concipiunt noxium virus aquoso vere marcescentis. ita fit, ut non omnibus annis sentiatur malum.

75 venenati signa sunt, quod omnino non densatur, quod color magis rutilus est, odor alienus, sternumenta protinus movens, quod ponderosius innoxio. qui edere, abiciunt se humi refrigerationem quaerentes, nam et sudore diffluunt.

76 remedia sunt multa, quae suis locis dicemus; sed quoniam statim repraesentari aliqua in tantis insidiis oportet, mulsum vetus e melle optimo et ruta, salsamenta etiam, si reiciantur, sumpta crebro. certumque est id malum per excrementa ad canes etiam pervenire similiterque torqueri eos. mulsum tamen ex eo inveteratum innocuum esse constat, et feminarum cutem nullo melius emendari cum costo, suggillata cum aloe.

XLV[recensere]

77 Aliud genus in eodem Ponti situ, gente Sannorum, mellis, quod ab insania, quam gignit, maenomenon vocant. id existimatur contrahi flore rhododendri, quo scatent silvae. gensque ea, cum ceram in tributa Romanis praestet, mel, quoniam exitiale est, non vendit. et in Perside et in Mauretaniae Caesariensis Gaetulia, contermina Massaesylis, venenati favi gignuntur, quidamque a parte, quo nihil esse fallacius potest, nisi quod livore deprehenduntur.

78 quid sibi voluisse naturam his arbitremur insidiis, ut ab iisdem apibus nec omnibus annis fierent aut non totis favis? parum enim erat genuisse rem, in qua venenum facillime daretur? etiamne hoc ipsa in melle tot animalibus dedit? quid sibi voluit, nisi ut cautiorem minusque avidum faceret hominem? non enim et ipsis apibus iam cuspides dederat et quidem venenatas, remedio adversus has utique non differendo? ergo malvae suco aut foliorum hederae perungui salutare est vel percussos eas bibere. mirum tamen est venena portantes ore fingentesque ipsas non mori, nisi quod illa domina rerum omnium hanc dedit repugnantium apibus, sicut contra serpentes Psyllis Marsisque inter homines.

XLVI[recensere]

79 Aliud in Creta miraculum mellis: mons est Carina VIIII passuum ambitu, intra quod spatium muscae non reperiuntur, natumque ibi mel nusquam attingunt. hoc experimento singulare medicamentis eligitur.

XLVII[recensere]

80 Alvaria orientem aequinoctialem spectare convenit. aquilonem evitent, nec favonium minus. alvus optima e cortice, secunda ferula, tertia vimine; multi et e speculari lapide fecere, ut operantes intus spectarent. circumlini alvos fimo bubulo utilissimum, operculum a tergo esse ambulatorium, ut proferatur intus, si magna sit alvus aut sterilis operatio, ne desperatione curam abiciant; id paulatim reduci fallente operis incremento. alvos hieme stramento operiri, crebro suffiri, maxime fimo bubulo.

81 cognatum hoc iis innascentes bestiolas necat, araneos, papiliones, teredines, apesque ipsas excitatt. et araneorum quidem exitium facilius est; papilo, pestis maior, lucernis tollitur vere, cum maturescat malva, noctu interlunio caelo sereno accensis ante alvos. in eam flammam sese ingerunt.

XLVIII[recensere]

82 Si cibus sentiatur deesse apibus, uvas passas siccasve ficos tusas ad fores earum posuisse conveniat, item lanas tractas madentes passo aut defruto aut aqua mulsa, gallinarum etiam crudas carnes. quibusdam et aestatibus iidem cibi praestandi, cum siccitas continua florum alimentum abstulit. alvorum, cum mel eximatur, inlini oportet exitus melissophyllo aut genista tritis, aut medias alba vite praecingi, ne apes diffugiant. vasa mellaria et favos lavari aqua praecipiunt, hac decocta fieri saluberrimum acetum.

XLIX[recensere]

83 Cera fit expressis favis, sed ante purificatis aqua ac triduo in tenebris siccatis, quarto die liquatis igni in novo fictili, aqua favo tegente, tunc sporta colatis. rursus in eadem olla coquitur cera cum eadem aqua excipiturque alia frigida, vasis melle circumlitis. optima quae Punica vocatur, proxima quam maxime fulva odorisque mellei, pura, natione autem Pontica, quod constare equidem miror inter venenata mella, dein Cretica, plurimum enim ex propoli habet, de qua diximus in natura apium. post has Corsica, quoniam ex buxo fit, habere quandam vim medicaminis putatur.

84 Punica fit hoc modo: ventilatur sub diu saepius cera fulva, dein fervet in aqua marina ex alto petita addito nitro. inde lingulis hauriunt florem, id est candidissima quaeque, transfunduntque in vas, quod exiguum frigidae habeat, et rursus marina decocunt separatim, dein vas ipsum aut aquam refrigerant. et cum hoc ter fecere, iuncea crate sub diu siccant sole lunaque. haec enim candorem facit, sol siccat, et, ne liquefaciat, protegunt tenui linteo. candidissima vero fit post insolationem etiamnum recocta. Punica medicinis utilissima.

85 nigrescit cera addito chartarum cinere, sicut anchusa admixta rubet, variosque in colores pigmentis trahitur ad reddendas similitudines et innumeros mortalium usus parietumque etiam et armorum tutelam. cetera de mellis apibusque in natura earum dicta sunt. Et hortorum quidem omnis fere peracta ratio est;

L[recensere]

86 secuntur herbae sponte nascentes, quibus pleraeque gentium utuntur in cibis maximeque Aegyptus, frugum quidem fertilissima, sed ut prope iis carere possit. tanta est ciborum ex herbis abundantia. in Italia paucissimas novimus, fraga, tamnum, ruscum, batim marinam, batim hortensiam, quas aliqui asparagum Gallicum vocant, praeter has pastinacam pratensem, lupum salictarium, eaque verius oblectamenta quam cibos.

LI[recensere]

87 In Aegypto nobilissima est colocasia, quam cyamon aliqui vocant. hanc e Nilo metunt, caule, cum coctus est, araneoso in mandendo, thyrso autem, qui inter folia emicat, spectabili, foliis latissimis, etiam si arboreis conparentur, ad similitudinem eorum, quae personata in nostris amnibus vocamus, adeoque Nili sui dotibus gaudent, ut inplexis colocasiae foliis in variam speciem vasorum potare gratissimum habeant. seritur iam haec in Italia.

LII[recensere]

88 In Aegypto proxima auctoritas cichorio est, quod diximus intubum erraticum. nascitur post vergilias, floret particulatim. radix ei lenta, quare etiam ad vincula utuntur illa. anthalium longius a flumine nascitur, mespili magnitudine et rotunditate, sine nucleo, sine cortice, folio cyperi. mandunt igni comparatum. mandunt et oetum, cui pauca folia minimaque, verum radix magna.

89 arachidne quidem et aracos, cum habeant radices ramosas ac multiplices, nec folium nec herbam ullam aut quicquam aliud supra terram habent. reliqua volgarium in cibis apud eos herbarum nomina: chondrylia, hypochoeris, caucalis, enthryscum, scandix, come, quae ab aliis tragopogon vocatur, foliis croco simillimis, parthenium, trychnum, corchorus et ab aequinoctio nascentes aphace, achynops. epipetron vocant quae numquam floret. at e contrario aphace subinde marcescente flore emittit alium tota hieme totoque vere usque in aestatem.

LIII[recensere]

90 Multas praeterea ignobiles habent, sed maxime celebrant cnecon Italiae ignotam, ipsis autem oleo, non cibo gratam. hoc faciunt e semine eius. differentia prima: silvestris et mitior. silvestrium duae species. una mitiori similis, caule tamen rigido; itaque et colu antiquae utebantur exili, quare quidam atractylida vocant. semen eius candidum et grande, amarum. altera hirsutior, torosiore caule et qui paene humi serpat, minuto semine. aculeatarum generis haec est, quoniam distinguenda sunt et genera.

LIV[recensere]

91 Ergo quaedam herbarum spinosae sunt, quaedam sine spinis. spinosarum multae species. in totum spina est asparagus, scorpio, nullum enim folium habent. quaedam spinosa foliata sunt, ut carduus, erynge, glycyrrhiza, urtica; his enim omnibus foliis inest aculeata mordacitas. aliqua et secundum spinam habent folium, ut tribulus et anonis. quaedam in folio non habent et in caule habent, ut pheos, quod aliqui stoeben appellavere. hippophaes spinis geniculatum. tribulo proprietas, quod et fructum spinosum habet.

LV[recensere]

92 Ex omnibus his generibus urtica maxime noscitur acetabulis in flore purpuream lanuginem fundentibus, saepe altior binis cubitis. plures eius differentiae: silvestris, quam et feminam vocant, mitiorque; et silvestri quae dicitur canina acrior, caule quoque mordaci, fimbriatis foliis; quae vero etiam odorem fundit Herculanea vocatur. semen omnibus copiosum, nigrum.

93 mirum sine ullis spinarum aculeis lanuginem ipsam esse noxiam et tactu tantum levi pruritum pusulasque confestim adusto similes existere. notum est [et] remedium olei. sed mordacitas non protinus cum ipsa herba gignitur, nec nisi solibus roborata. incipiens quidem ipsa nasci vere non ingrato, multis etiam religioso in cibo est ad pellendos totius anni morbos. silvestrium quoque radix omnem carnem teneriorem facit simul cocta. quae innoxia est, morsu carens, lamium vocatur. de scorpione dicemus inter medicas.

LVI[recensere]

94 Carduus et folia et caules spinosae lanuginis habet, item acorna, leucacanthos, chalceos, cnecos, polyacanthos, onopyxos, helxine, scolymos. chamaeleon in foliis non habet aculeos. est et illa differentia, quod quaedam in his multicaulia ramosaque sunt, ut carduus, uno autem caule nec ramosum cnecos. quaedam cacumine tantum spinosa sunt, ut erynge. quaedam aestate florent, ut tetralix et helxine.

95 scolymos quoque sero floret et diu. acorna a cneco colore tantum rufo distinguitur et pinguiore suco. idem erat atractylis quoque, nisi candidior esset et nisi sanguineum sucum funderet, qua de causa phonos vocatur a quibusdam, odore etiam gravis, sero maturescente semine nec ante autumnum, quamquam id de omnibus spinosis dici potest. verum omnia haec et semine et radice nasci possunt.

96 scolymus carduorum generis ab his distat, quod radix eius vescendo est decocta. mirum, quod sine intervallo tota aestate aliud floret in eo genere, aliud concipit, aliud parturit. aculei arescente folio desinunt pungere. helxine rara visu est neque in omnibus terris, a radice foliosa, ex qua media veluti malum extuberat contectum sua fronde. huius vertex summus lacrimam continet iucundi saporis, acanthicen mastichen appellatam.

LVII[recensere]

97 Et cactos quoque in Sicilia tantum nascitur, suae proprietatis et ipse. in terra serpunt caules a radice emissi, lato folio et spinoso. caules vocant cactos, nec fastidiunt in cibis inveteratos quoque. unum autem caulem rectum habet, quem vocant pternica, eiusdem suavitatis, sed vetustatis inpatientem. semen ei lanuginis, quam papum vocant, quo detracto et cortice teneritas similis cerebro palmae est. vocant ascalian.

LVIII[recensere]

98 Tribulus non nisi in palustribus nascitur. dura res alibi, iuxta Nilum et Strymonem amnes recipitur in cibos, inclinatus in vadum, folio lato atque effigie ulmi, pediculo longo. at in reliquo orbe genera II, uni cicerculae folia, alteri aculeata. hic et serius floret magisque saepta obsidet villarum. semen ei rotundius, nigrum, in siliqua, alteri harenaceum. spinosorum etiamnum aliud genus anonis. in ramis enim spinas habet adposito folio rutae simili, toto caule foliato in modum coronae. sequitur arata, frugibus inimica vivaxque praecipue.

LIX[recensere]

99 Aculeatarum caules aliquarum per terram serpunt, ut eius, quam coronopum vocant. e diverso stat anchusa inficiendo ligno cerisque radicis aptae, stant e mitioribus anthemis et phyllanthes et anemone et aphace. caule foliato est crepis et lotos.

LX[recensere]

100 Differentia foliorum et hic quae in arboribus, brevitate pediculi ac longitudine, angustiis ipsius folii, amplitudine, iam vero angulis, incisuris, odore, flore. diuturnior hic quibusdam per partes florentibus, ut ocimo, heliotropio, aphacae, onochili. multis inter haec aeterna folia, sicut quibusdam arborum, inprimisque heliotropio, adianto, polio.

LXI[recensere]

101 Aliud rursus spicatarum genus, ex quo est achynops, alopecuros, stelephuros, — quam quidam ortygem vocant, alii plantaginem, de qua plura dicemus inter medicas —, thryallis. ex his alopecuros spicam habet mollem et lanuginem densam, non dissimilem vulpium caudis, unde et nomen. proxima ei est et stelphuros, nisi quod illa particulatim floret. cichorion et similia circa terram folia habent; germinant ab radice post vergilias.

LXII[recensere]

102 Perdicium et aliae gentes quam Aegyptii edunt. nomen dedit avis id maxime eruens. crassas plurimasque habet radices. item ornithogale caule tenero, candido, semipedali, molli, tribus aut quattuor agnatis, radice bulbosa; coquitur in pulte.

LXIII[recensere]

103 Mirum loton herbam et aegilopa non nisi post annum e semine suo nasci. mira et anthemidis natura, quod a summo florere incipit, cum ceterae omnes, quae particulatim florent, ab ima sui parte incipiant.

LXIV[recensere]

104 Notabile et in lappa, quae adhaerescit, quod in ipsa flos nascitur non evidens, sed intus occulturs, et intra se germinat velut animalia, quae in se pariunt. circa Opuntem est herba etiam homini dulcis, mirumque e folio eius radicem fieri ac sic eam nasci.

LXV[recensere]

105 Iasine unum folium habet, sed ita implicatum, ut plura videantur. chondrylla mara est et acris in radice suci. amara et aphace et quae picris nominatur, et ipsa toto anno florens; nomen ei amaritudo inposuit.

LXVI[recensere]

106 Notabilis et scillae crocique natura, quod, cum omnes herbae folium primum emittant, mox in caulem rotundentur, in his caulis prior intellegitur quam folium. et in croco quidem flos inpellitur caule, in scilla vero caulis exit, deinde ex eo flos emergit, eademque ter floret, ut diximus, tria tempora arationum ostendens.

LXVII[recensere]

107 Bulborum generi quidam adnumerant et cypiri, hoc est gladioli, radicem. dulcis ea est et quae decocta panem etiam gratiorem faciat ponderosioremque simul subacta. non dissimilis est et quae thesium vocatur, gustu aspera.

LXVIII[recensere]

108 Ceterae eiusdem generis folio differunt: asphodelus oblongum et angustum habet, scilla latum et tractabile, gladiolus simile nomini. asphodelus manditur et semine tosto et bulbo, set hoc in cinere tosto, dein sale et oleo addito, praeterea tuso cum ficis, praecipua voluptate, ut videtur Hesiodo. tradunt et ante portas villarum satum remedio esse contra veneficiorum noxiam.

109 asphodeli mentionem et Homerus fecit. radix eius napis modicis similis est, neque alia numerosior LXXX simul acervatis saepe bulbis. Theophrastus et fere Graeci princepsque Pythagors caulem eius cubitalem et saepe duum cubitorum, foliis porri silvestris, anthericum vocavere, radicem vero, id est bulbos, asphodelum. nostri illud albucum vocant et asphodelum hastulam regiam, caulis acinosi, ac duo genera faciunt.

110 albuco scapus cubitalis, amplus, purus levisque, de quo Mago praecipit exitu mensis Marti et initio Aprilis, cum floruerit, nondum semine eius intumescente, demetendum findendosque scapos et quarto die in solem proferendos, ita siccati manipulos faciendos.

111 idem oiston adicit a Graecis vocari, quam inter ulvas sagittam appellamus. hanc ab idibus Maiis usque in finem Octobris mensis decorticari atque leni sole siccari iubet; idem et gladiolum alterum, quem cypiron vocant, et ipsum palustrem, Iulio mense toto secari iubet ad radicem tertioque die in sole siccari, donec candidus fiat, cotidie autem ante solem occidentem in tectum referri, quoniam palustribus desectis nocturni rores noceant.

LXIX[recensere]

112 Similia praecipit et de iunco, quem mariscum appellant, ad texenda tegetes et ipsum Iunio mense eximi ad Iulium medium praecipiens, cetera de siccando eadem, quae de ulva suo loco diximus. alterum genus iuncorum facit, quod marinum et a Graecis oxyschoenon vocari invenio. tria genera eius: acuti, sterilis, quem marem et oxyn Graeci vocant; reliqua feminini, ferentis semen nigrum:

113 quem melancranim appellant, crassior hic et furticosior, magisque etiamnum tertius, qui vocatur holoschoenus. ex his melancranis sine aliis generibus nascitur, oxys autem et holoschoenus eodem caespite. utilissimus ad vitilia holoschoenus, quia mollis et carnosus est; fert fructum ovorum cohaerentium modo. nascitur autem et is, quem marem appellavimus, ex semetipso, cacumine in terram defixo, melancranis autem suo semine.

114 alioqui omnium radices omnibus annis intermoriuntur. usus ad nassas marinas, vitilium elegantiam, lucernarum lumina, praecipua medulla, amplitudine iuxta maritimas Alpes tanta, ut inciso ventre inpleant paene unciarum latitudinem, in Aegypto vero cubitorum longitudinem non aliis utiliorem.

115 quidam etiamnum unum genus faciunt iunci trianguli — cyperon vocant —, multi vero non discernunt a cypiro vicinitate nominis. nos distinguemus utrumque. Cypirus est gladiolus, ut diximus, radice bulbosa, laudatissimus in insulis Creta, dein Naxo et postea in Phoenice. Cretico candor odorque vicinus nardo, Naxio acrior, Phoenicio exiguum spirans, nullus Aegyptio, nam et ibi nascitur.

116 discutit duritias corporum; iam remedia enim dicemus, quoniam et florum odorumque generi est magnus usus in medicina. quod ad cyprion attinet, Apollodorum quidem sequar, qui negat bibendum, quamquam professus efficacissimum esse adversus calculos. os eo fovet. feminis quidem abortus facere non dubitat; mirumque, tradit barbaros suffitum huius herbae excipientes ore lienes consumere et non egredi domibus nisi ab hoc suffitu, vegetiores enim firmioresque sic etiam in die fieri; intertriginum et alarum vitiis perfrictionibusque cum oleo inlitum non dubie mederi.

LXX[recensere]

117 Cyperos iuncus est, qualiter diximus, angulosus, iuxta terram candidus, cacumine niger pinguisque. folia ima porraceis exiliora, in cacumine minuta, inter quae semen est. radix olivae nigrae similis, quam, cum oblonga est, cyperida vocant, magni in medicina usus. laus cypero prima Hammoniaco, secunda Rhodio, tertia Theraeo, novissima Aegyptio. qui et confudit intellectum, quoniam et cypiros ibi nascitur. sed cypiros radice durissima vixque spirans, cyperis odor et ipsis nardum imitans. est et per se Indica herba, quae cypira vocatur, zingiberis effigie; commanducata croci vim reddit.

118 cypero vis in medicina psilotri. inlinitur pterygiis ulceribusque genitalium et quae in umore sunt omnibus, sicut oris ulceribus. radix adversus serpentium ictus et scorpionum praesentis remedii est. vulvas aperit pota; largiori tanta vis, ut et expellat eas. urinam ciet et calculos, ob id utilissima hydropicis. inlinitur et ulceribus, quae serpunt, sed his praecipua, quae in stomacho sunt, e vino vel aceto inlita.

LXXI[recensere]

119 Iunci radix in tribus heminis aquae decocta ad tertias tussi medetur. semen tostum et in aqua potum sistit alvum et feminarum menses. capitis dolores facit. qui vocatur holoschoenus . . . . quae proxima sunt radici, commanducantur adversus araneorum morsus. invenio etiamnum unum iunci genus quod Euripicen vocant; huius semine somnum allici, set modum servandum, ne sopor fiat.

LXXII[recensere]

120 Obiter et odorati iunci medicinae dicentur, quoniam et in . . . Syria Coele, ut suo loco rettulimus, nascitur. laudatissimus ex Nabataea cognomine teuchitis, proximus Babylonius, pessimus ex Africa ac sine odore. est autem rotundus, vinosae mordacitatis ad linguam; sincerus in confricando odorem rosae emittit rubentibus fragmentis. discutit inflationes, ob id stomacho utilis bilemque reicientibus. singultus sedat, ructus movet, urinam ciet, vesicae medetur. ad muliebres usus decoquitur. opisthotonicis cum resina arida inponitur excalfactoria vi.

LXXIII[recensere]

121 Rosa adstringit, refrigerat. usus eius dividitur in folia et flores, capita. foliorum partes, quae sunt candidae, ungues vocantur. in flore aliud est semen, aliud capillus, in capite aliud cortex, aliud calix. folium siccatur aut tribus modis exprimitur: per se, cum ungues non detrahuntur — ibi enim umoris plurimum —, aut cum detractis unguibus reliqua pars aut oleo aut vino maceratur in sole vasis vitreis.

122 quidam et salem admiscent, nonnulli et anchusam aut aspalathum aut iuncum odoratum, quia talis maxime prodest vulvae ac dysintericis. exprimuntur eadem folia detractis unguibus trita per linteum spissum in aereum vas, lenique igni sucus coquitur, donec fiat crassitudo mellis. ad haec eligi oportet odoratissima quaeque folia.

123 vinum quomodo fieret e rosa, diximus inter genera vini. usus suci ad aures, oris ulcera, gingivas, tonsillas gargarizati, stomachum, vulvas, sedis vitia, capitis dolores — in febri per se vel cum aceto —, somnos, nausias. folia uruntur in calliblepharum, et siccis femina adsperguntur. epiphoras quoque arida leniunt. flos somnum facit, inhibet fluctiones mulierum, maxime albas, in posca potus et sanguinis excreationes, stomachi quoque dolores, quantum . . . . in vini cyathis tribus.

124 seminis optimum crocinum nec anniculo vetustius et in umbra siccatum; nigrum inutile. dentium dolori inlinitur, urinam ciet, stomacho inponitur, item igni sacro non veteri. naribus subductum caput purgat. capita pota ventrem et sanguinem sistunt. ungues rosae epiphoris salubres sunt; ulcera enim oculorum rosa sordescunt, praeterquam initiis epiphorae ita, ut arida cum pane inponatur.

125 folia quidem intus stomachi rosionibus et [intus] ventris aut intestinorum utilissima et praecordiis, vel inlita. cibo quoque lapathi modo condiuntur. cavendus in his situs celeriter insidens. et aridis aut expressis aliquis usus. diapasmata inde fiunt ad sudores coercendos ita, ut a balineis inarescant corpori, dein frigida abluantur. silvestris pilulae cum adipe ursino alopecias emendant.

LXXIV[recensere]

126 Lilii radices multis modis florem suum nobilitant, contra serpentium ictus ex vino potae et contra fungorum venena. propter clavos pedum in vino decoquuntur triduoque non solvuntur. cum adipe aut oleo decoctae pilos quoque adustis reddunt. e mulso potae inutilem sanguinem cum alvo trahunt, lienique et ruptis, vulsis prosunt et mensibus feminarum, in vino vero decoctae inpositaeque cum melle nervis praecisis.

127 medentur contra lichenas et lepras, et furfures in facie emendant, erugant corpora, cutem. folia in aceto cocta vulneribus inponuntur, si testium, melius cum hyoscyamo et farina tritici. semen inlinitur igni sacro, flos et folia ulcerum vetustati, sucus qui flore expressus est — ab aliis mel vocatur, ab aliis syrium — ad emolliendas vulvas sudoresque faciendos et suppurationes concoquendas.

LXXV[recensere]

128 Narcissi duo genera in usum medici recipiunt, purpureo flore et alterum herbaceum, hunc stomacho inutilem et ideo vomitorium alvosque solventem, nervis inimicum, caput gravantem et a narce narcissum dictum, non a fabuloso puero. utriusque radix mulsei saporis est.

129 ambustis prodest exiguo e melle, sic et vulneribus et luxatis; panis vero cum melle et aerina farina, sic et infixa corpori extrahit. in polenta tritus oleoque contusis medetur, et lapide percussis. purgat vulnera permixtus farinae, nigras vitiligines emaculat. ex hoc flore fit narcissinum oleum ad emolliendas duritias, calfacienda quae alserint, auribus utilissimum, sed at capitis dolores facit.

LXXVI[recensere]

130 Violae silvestres et sativae. purpureae refrigerant. contra inflammationes inlinuntur stomacho, ardenti inponuntur et capiti in fronte, oculorum privatim epiphoris et sede procidente volvave et contra suppurationes. crapulam et gravedines capitis inpositis coronis olfactuque discutiunt, anginas ex aqua potae. id, quod purpureum est ex his, comitialibus medetur, maxime pueris, in aqua potum.

131 semen violae scorpionibus adversatur. contra flos albae suppurata aperit, ipsa discutit. et alba autem et lutea extenuat menses, urinam ciet. minor vis est recentibus, ideoque aridis post annum utendum. lutea dimidio cyatho in aquae tribus menses trahit. radices eius cum aceto inlitae sedant lienem, item podagram, oculorum autem inflammationes cum murra et croco. folia cum melle purgant capitis ulcera, cum cerato rimas sedis et quae in umidis sunt, ex aceto vero collectiones sanant.

LXXVII[recensere]

132 Baccar in medicinae usu aliqui ex nostris perpressam vocant. auxiliatur contra serpentes, capitis dolores fervoresque, item epiphoras. inponitur mammis tumentibus a partu et aegilopiis incipientibus ignibusque sacris. odor somnium gignit. radicem decoctam bibere spasticis,

133 eversis, convulsis, suspiriosis salutare est et in tussi vetere. rami eius tres quattuorve decocuntur ad tertias partes; haec potio mulieres ex abortu purgat. laterum punctiones tollit et vesicae calculos. tunditur et utiliter in diapasmata. vestibus odoris gratia inseritur. combretum, quod simile ei diximus, tritum cum axungia vulnera mire sanat.

LXXVIII[recensere]

134 Asarum iocinerum vitiis salutare esse traditur uncia sumpta in hemina mulsi mixti. alvum purgat ellebori modo, hydropicis prodest et praecordiis vulvisque ac morbo regio. in mustum si addatur, facit vinum urinis ciendis. effoditur cum folia mittit, siccatur et conditur. in umbra situm celerrime sentit.

LXXIX[recensere]

135 Et quoniam quidam, ut diximus, nardum rusticum nominavere radicem baccaris, contexemus et Gallici nardi remedia, in hunc locum dilata in peregrinis arboribus. ergo adversus serpentes duabus drachmis in vino succurrit, inflationibus coli vel ex aqua vel ex vino, item iocineris et renium suffusisque felle et hydropicis, per se vel cum absintho. sistit purgationum mulierum impetus.

LXXX[recensere]

136 Eius vero, quod phun eodem loco appellavimus, radix datur potui trita vel decocta ad strangulatus vel pectoris dolores vel laterum quoque. menses ciet. bibitur cum vino.

LXXXI[recensere]

137 Crocum melle non solvitur nulloque dulci, facillime autem vino aut aqua. umu in medicina, adservatur cornea pyxide. discutit inflammationes omnes quidem, sed oculorum maxime ex ovo; item vulvarum quoque strangulatus, stomachi exulcerationes, pectoris et renium, iocinerum, pulmonum vesicarumque, peculiariter inflammationi earum vehementer utile, item tussi et pleuriticis.

138 tollit et pruritus, urinas ciet. qui crocum prius biberint, crapulam non sentient, ebrietati resistent. coronae quoque ex eo mulcent ebrietatem. somnum facit, caput leniter movet, venerem stimulat. flos eius igni sacro inlinitur cum creta Cimolia. ipsum plurumis medicaminibus miscetur, collyrio uni etiam nomen dedit.

LXXXII[recensere]

139 faex quoque expressi unguento crocino, quod crocomagma appellant, habet suas utilitates contra suffusiones oculorum, urinas. magis excalfacit quam crocum ipsum. optimum quod gustatu salivam dentesque maxime inficit.

LXXXIII[recensere]

140 Iris rufa melior quam candida. infantibus eam circumligari salutare est, dentientibus praecipue et tussientibus taeniarumve vitio laborantibus instillari. ceteri effectus eius non multum a melle differunt. ulcera purgat capitis, praecipue suppurationes veteres. alvum solvit duabus drachmis cum melle, tussim, tormina, inflationes pota, lienes ex aceto.

141 contra serpentium et araneorum morsus ex posca valet; contra scorpiones duarum drachmarum pondere in pane vel aqua sumitur; contra canum morsus ex oleo inponitur et contra perfrictiones. sec et nervorum doloribus, lumbis vero et coxendicibus cum resina inlinitur. vis ei concalfactoria. naribus subducta sternumenta movet caputque purgat.

142 dolori capitis cum cotoneis malis aut strutheis inlinitur. crapulas quoque et orthopnoeas discutit. vomitiones ciet duobus obolis sumpta. ossa fracta extrahit inposita cum melle. ad paronychia farina eius utuntur, in vino ad clavos et verrucas, triduoque non solvitur. halitus oris commanducata abolet alarumque vitia. suco duritias omnes emollit, somnum conciliat, sed genituram consumit. sedis rimas et condylomata omniaque in corpore excrescentia sanat. sunt qui silvestrem xyrim vocent.

143 strumas haec vel panos vel inguina discutit. praecipitur, ut sinistra manu ad hos usus eruatur dolligentesque dicant, cuius hominis vitiique causa eximant.

144 scelus herbariorum aperietur et in hac mentione: partem eius servant et quarundam aliarum herbarum, sicuti plantaginis, et si parum mercedis tulisse se arbitrantur rursusque opus quaerunt, partem eam, quam servavere, eodem loco infodiunt, credo, ut vitia, quae sanaverint, faciant rebellare. saliuncae radix in vino decocta sistit vomitiones, conroborat stomachum.

LXXXIV[recensere]

145 Polio Musaeus et Hesiodus perungui iubent dignationis gloriaeque avidos, polium tractari . . . . coli, polium contra venena haberi, contra serpentes substerni, uri, in vino decoqui recens vel aridum inlinique vel potari. medici splenicis propinant ex aceto, morbo regio in vino, et hydropicis incipientibus in vino decoctum; vulneribus quoque sic inlinunt.

146 secundas mulierum partusque emortuos pellit, item dolores corporis. vesicas inanit, epiphoris inlinitur. nec magis alia herba convenit medicamento, quod alexipharmacon vocant. stomacho tamen inutile esse caputque eo inpleri et abortum fieri puto.

147 aliqui negant et religionem addunt, ubi inventum sit, protinus adalligandum contra oculorum suffusiones cavendumque, ne terram attingat. hi et folia eius thymo similia tradunt, nisi quod molliora sunt et lanatiore canitie. cum ruta silvestri et si teratur ex aqua caelesti, aspidas mitigari dicitur, et non secus atque cytinus adstringit et cohibet vulnera prohibetque serpere.

LXXXV[recensere]

148 Holochrysos medetur stranguriae in vino, et oculorum epiphoris inlitu, cum faece vero vini cremata et polenta lichenas emendat. chrysocomes radix calfacit et adstringit. datur potui ad iocinerum vitia, item pulmonum, vulvae dolores in aqua mulsa decocta. ciet menstrua et, si cruda detur, hydropicorum aquam.

LXXXVI[recensere]

149 Melissophyllo sive melittaena si perunguantur alvi, non fugient apes; nullo enim magis flore gaudent. scopis eius examina facillime continentur. idem praesentissimum est contra ictus earum vesparumque et similium, sicut araneorum, item scorpionum, item contra volvarum strangulationes addito nitro, contra tormina et vino.

150 folia eius strumis inlinuntur et sedis vitiis cum sale. decoctae sucus feminas purgat et inflammationes discutit et ulcera sanat. articularios morbos sedat canisque morsusu. prodest dysintericis veteribus et coeliacis, orthopnoicis, lienibus, ulceribus thoracis. caligines oculorum suco cum melle inungui eximium habetur.

LXXXVII[recensere]

151 Melilotos quoque oculis medetur cum luteo ovi aut lini semine. maxillarum quoque dolores lenit et capitis cum rosaceo, item aurium e passo quaeque in manibus intumescant vel erumpant, stomachi dolores in vino decocta vel cruda tritaque. idem effectus et ad vulvas, ad testes vero et sedem prociduam quaeque et alia ibi sint vitia . . . . recentem ex aqua decoctam vel ex passo. adiecto rosaceo inlinitur ad carcinomata. defervescit in vino dulci. peculiariter et contra meliceridas efficax.

LXXXVIII[recensere]

152 Trifolium scio credi praevalere contra serpentium et scorpionum ictus ex vino aut posca, seminis granis XX potis vel foliis et tota herba decocta, serpentesque numquam in trifolio aspici; praeterea a celebratis auctoribus contra omnia venena pro antidoto sufficere XXV grana eius, quod minyanthes ex eo appellavimus, tradi, multa alia praeterea in remediis eius adscribi.

153 sed me contra sententias eorum gravissimi viri auctoritas movet, Sophocles enim poeta venenatum id dicit, Simos quoque ex medicis, decocti aut contriti sucum infusum corpori easdem uredines facere, quas si percussis a serpente inponatur. ergo non aliter utendum eo quam contra venena censuerim. fortassis enim et his venenis inter se contraria sit natura, sicut multis aliis. item animadverto semen eius, cuius minima sint folia, utile esse ad custodiendam mulierum cutis gratiam in facie inlitum.

LXXXIX[recensere]

154 Thymum colligi oportet in flore et in umbra siccari. duo autem sunt genera eius: candidum, radice lignosa, in collibus nascens, quod et praefertur; alterum nigrius florisque nigri. utraque oculorum claritati multum conferre existimantur et in cibo et in medicamentis;

155 item diutinae tussi ecligmate faciles excreationes facere cum aceto et sale, sanguinem concrescere non pati e melle, longas faucium destillationes extra inlita cum sinapi extenuare, item stomachi et ventris vitia. modicis tamen utendum est, quoniam excalfaciunt; qua vi sistunt alvum, quae si exulcerata sit, denarii pondus in sextarium aceti et mellis addi oporteat, item si lateris dolor sit, aut inter scapulas aut in thorace. praecordiis medentur ex aceto cum melle, quae potio datur et in alienatione mentis ac melancholicis.

156 datur et comitialibus, quos correptos olfactu excitat thymum. aiunt et dormire eos oportere in molli thymo. prodest et orthopnoicis et anhelatoribus mulierumque mensibus retardatis vel si emortui sint in utero partus, decoctum in aqua ad tertias, et viris vero contra inflationes cum melle et aceto et si venter turgueat testesve aut si vesicae dolor exigat.

157 e vino tumores et impetus inpositum tollit, item cum aceto callum et verrucas. coxendicibus inponitur cum vino, articulariis morbis et luxatis tritum ac lanae inspersum ex oleo, ambustis cum adipe suillo. dant et portioni in articulariis morbis trium obolorum pondere in tribus cyathis aceti et mellis, in fastidio tritum cum sale.

XC[recensere]

158 Hemerocalles pallidum e viridi et molle folium habet, grandi radice odorataque, bulbosa. cum melle inposita ventri aquas pellit et sanguinem etiam inutilem. folia epiphoris oculorum mammarumque post partum inlinuntur.

XCI[recensere]

159 Helenium ab Helena, ut diximus, natum favere creditur formae, cutem mulierum in face reliquoque corpore nutrire incorruptam. praeterea putant usu eius quandam vitae gratiam his veneremque conciliari. adtribuunt et hilaritatis effectum eidem potae in vino eumque, quem habuerit nepenthes illud praedicatum ab Homero, quod tristitia omnis aboleretur. est autem suci praedulcis. prodest et orthopnoicis radix eius in aqua ieiunis pota. est autem candida intus et dulcis. bibitur et contra serpentium ictus ex vino. mures quoque contrita dicitur necare.

XCII[recensere]

160 Habrotonum duorum traditur generum, campestre ac montanum. hoc feminam, illud marem intellegi volunt. amaritudo absinthii in utroque. Siculum laudatissimum, dein Galaticum. usus et foliis, sed maior semini ad excalfaciendum, ideo nervis utile, tussi, orthopnoeae, ruptis, convulsis, lumbis, urinae angustiis. datur bibendum manualibus fasciculis decoctis ad tertias partes; ex his quaternis cyathis bibitur.

161 datur et semen tusum in aqua drachmae pondere. prodest et vulvae. concoquit panos cum farina hordeacia et oculorum inflammationi inlinitur cotoneo malo cocto.

162 serpentes fugat; contra ictus earum bibitur cum vino inliniturque, efficacissimum contra ea, quorum veneno tremores et frigus accidunt, ut scorpionum et phalangiorum; et contra venena alia pota prodest et quoquo modo algentibus. vis ei et extrahendi ea, quae inhaereant corporibus. pellit et interaneorum mala. ramo eius, si subiciatur pulvino, venerem stimulari aiunt, efficacissimameque esse herbam contra omnia veneficia, quibus coitus inhibeatur.

XCIII[recensere]

163 Leucanthemum suspiriosis medetur duabus partibus aceti permixtum. sampsuchum sive amaracum in Cypro laudatissimum et odoratum scorpionibus adversatur ex aceto ac sale inlitum. mensturis quoque multum confert inpositum. minor eidem poto vis. cohibet et oculorum epiphoras cum polenta. sucus decocti tormina discutit. et urinis et hydropicis utile. movet aridum sternumenta. fit ex eo et oleum, quod sampsuchinum vocatur aut amaracinum, ad excalfaciendos molliendosque nervos; et vulvas calfacit. folia suggillatis cum melle et luxatis cum cera prosunt.

XCIV[recensere]

164 Anemonas coronarias tantum diximus, nunc reddemus et medicas. sunt qui phrenion vocent. duo eius genera: prima silvestris, altera cultis nascens, utraque sabulosis. huius plures species: aut enim phoenicium florem habet, quae et copiosissima est, aut purpureum aut lacteum. harum trium folia apio similia sunt nec temere semipedem altitudine excedunt, cacumine asparagi.

165 flos numquam se aperit nisi vento spirante, unde et nomen accipere. silvestri amplitudo maior, latioribus durioribusque foliis, flore phoenicio. hanc errore ducti argemnon putant multi, alii rursus papaver, quod rhoean vocavimus. sed distinctio magna, quod utraque haec postea florent, nec aut sucum illarum anemonae reddunt aut calyces habent nec nisi asparagi cacumen. prosunt anemonae capitis doloribus et inflammationibus, vulvis mulierum. lacte quoque et menstrua cient cum tisana sumptae aut vellere adpositae.

166 radix commanducata pituitam trahit, dentes sanat, decocta oculorum epiphoras et cicatrices. Magi occultum quiddam iis tribuere, quae primum aspiciatur eo anno tolli iubentes dicique colligi eam tertianis et quartanis remedio, postea adligari florem panno russeo et in umbra adservari, ita, cum opus sit, adalligari. quae ex his phoenicium florem habet, radice contrita cuicumque animalium inposita ulcus facit styptica vi; et ideo expurgandis ulceribus adhibetur.

XCV[recensere]

167 Oenanthe herba nascitur in petris, folio pastinacae, radice magna, numerosa. caulis eius et folia cum melle ac vino nigro pota facilitatem pariendi praestant secundasque purgant, tussim e melle tollunt, urinam cient. radix et vesicae vitiis medetur.

XCVI[recensere]

168 Heliochrysum alii chrysanthemom vocant, ramulos habet candidos, folia subalbida, habrotono similia, ad solis repercussum aureae lucis in orbem veluti corymbis dependentibus, qui numquam marcescunt; qua de causa deos coronant illo, quod diligentissime servavit Ptolemaeus Aegypti rex. nascitur in frutectis. ciet urinas e vino pota et menses.

169 duritias et inflammationes discutit, ambustis cum melle inponitur. contra serpentium ictus et lumborum vitia bibitur. sanguinem concretum ventris aut vesciae absumit cum mulso. folia eius trita trium obolorum pondere sistunt profluvia mulierum in vino albo. vestes tuetur odore non ineleganti.

XCVII[recensere]

170 Hyacinthus in Gallia maxime provenit. hoc ibi fuco hysginum tingunt. radix est bulbacea, mangonicis venaliciis pulchre nota, quae e vino ducli inlita pubertatem coercet et non patitur erumpere. torminibus et araneorum morsibus resistit. urinam impellit. contra serpentes et scorpiones morbumque regium semen eius cum habrotono datur.

XCVIII[recensere]

171 Lychnis quoque flammea illa adversus serpentes et scorpiones et crabrones similiaque bibitur e vino semine trito. silvestris eadem stomacho inutilis. alvum solvit, ad detrahendam bilem efficacissima duabus drachmis, scorpionibus tam contraria, ut omnino visa ea torpescant. radicem eius Asiani boliten vocant, qua adalligata oculo albugines tolli dicuntur.

XCIX[recensere]

172 Et vicapervica sive chamaedaphne arida tusa hydropicis datur in aqua coclearii mensura, celerrimeque reddunt aquam. eadem decocta in cinere sparsa vino tumores siccat. auribus suco medetur. alvi vitiis inposita plurimum prodesse dicitur.

C[recensere]

173 Rusci radix decocta bibitur alternis diebus in calculorum valitudine et tortuosiore urina vel cruenta. radicem pridie erui oportet, postero mane decoqui, ex eo sextario vini cyathis duobus misceri. sunt qui et crudam radicem tritam ex aqua bibant, et in totum ad virilia cauliculis eius ex aceto tritis nihil utilius putant.

CI[recensere]

174 Batis quoque alvum mollit. inlinitur podagricis cruda et contunsa. acinon et coronarum causa et ciborum Aegyptii serunt, eademque erat quae ocimum, nisi hirsutior ramis ac foliis esset et admodum odorata. ciet et menses et urinas.

CII[recensere]

Colocasia Glaucias acria corporis leniri putavit et stomachum iuvari.

CIII[recensere]

175 Anthalii, quod Aegyptii edunt, nullum alium reperi usum. sed est herba anthyllium, quam alii anthyllum vocant, duorum generum: foliis et ramis lenticulae similis, palmi altitudine, sabulosis, apricis nascens, subsalsa gustanti; altera chamaepityi similis, brevior et hirsutior, purpurei floris, odore gravis, in saxosis nascens. prior vulvis aptissima, ex rosaceo ac lacte inposita, et vulneribus. bibitur in stranguria reniumque harenis tribus drachmis. altera bibitur in duritia vulvarum et in torminibus et in comitiali morbo cum melle et aceto quattuor drachmis.

CIV[recensere]

176 Parthenium alii leucanthes, alii amaracum vocant, Celsus apud nos perdicium et muralem. nascitur in hortorum saepibus, flore albo, odore mali, span amaro. ad insidendum decoctae in duritia vulvarum et inflammationibus . . . ., sicca cum melle et aceto inposita detrahit bilem atram; ob hoc contra vertigines utilis et calculosis. inlinitur et sacro igni, item strumis cum axungia inveterata. Magi contra tertianas sinistra manu evelli eam iubent dicique, cuius causa vellatur, nec respicere, dein eius folium aegri linguae subicere, ut mox in cyatho aquae devoretur.

CV[recensere]

177 Trychno, quam quidam strychnon scripsere, utinam nec coronarii in Aegypto uterentur, quos invitat hederae foliorum similitudo in duobus eius generibus, quorum alterum, cui acini coccini, granosi in folliculis, halicacabon vocant, alii callion, nostri autem vesicariam, quoniam vesicae et calculis prosit. frutex est surculosus verius quam herba, folliculis magnis latisque et turbinatis grandi intus acino, qui maturescit Novembre mense.

178 tertio folia sunt ocimi, minime diligenter demonstrando remedia, non venena, tractantibus, quippe insaniam facit parvo quoque suco. quamquam et Graeci auctores in iocum vertere. drachmae enim pondere lusum furoris gigni dixerunt, species vanas imaginesque conspicuas obversari demonstrantes; quidquid vero adiciatur ponderi, repraesentari mortem.

179 hoc est venenum, quod innocentissimi auctores simpliciter dorycnion appellavere ab eo, quod cuspides in proeliis tinguerentur illo passim nascente. qui parcius insectabantur, manicon nominavere; qui nequiter occultabant, erythron aut neurada aut, ut nonnulli, perisson, ne cavendi quidem causa curiosius dicendum.

180 quin et alerum genus, quod halicacabon vocant, soporiferum est atque etiam opio velocius ad mortem, ab aliis morion, ab aliis moly appellatum, laudatum vero a Diocle et Euenore, a Timaristo quidem etiam carmine. mira oblivione innocentiae — quippe praesentaneum remedium ad dentium mobiles firmandos, si colluerentur halicacabo in vino — exceptionem addidere, ne diutius id fieret; delirationem enim gigni. non demonstranda remedia, quorum medicina maioris mali periculum adferat:

181 commendetur ergo in cibis tertium genus licet ac praeferatur hortensis saporibus et nil sit corporis malorum, cui non salutares trychnos Xenocrates praedicet; non tamen auxilia earum tanti sunt, ut ideo plura nos de iis commemorare fas putem, praesertim tanta copia innoxiorum medicaminum.

182 halicacabi radicem bibunt qui vaticinari gallantesque vere ad confirmandas superstitiones aspici se volunt. remedio est — id enim libentius rettulerim — aqua copiosa mulsa calida potu. nec illud praeteribo, aspidum naturae halicacabum in tantum adversam, ut radice eius propius admota soporetur illa sopore enecans vis earum. ergo trita ex oleo percussis auxiliatur.

CVI[recensere]

183 Corchorum Alexandrini cibi herba est convolutis foliis ad similitudinem mori, praecordiis, ut ferunt, utilis alopeciisque et lentigini. boum quoque scabiem celerrime sanari ea invenio, apud Nicandrum quidem et serpentium morsus, antequam floreat.

CVII[recensere]

184 Nec de cneco sive atractylide verbosius dici par esset, Aegyptia herba, ni magnum contra venenata animalia praeberet auxilium, item adversus fungos. constat a scorpione percussos, quamdiu teneant eam herbam, non sentire cruciatum.

CVIII[recensere]

Et pesolutam Aegyptus in hortis serit, coronarum gratia. duo genera eius: femina ac mas; utraque subdita venerem inhiberi, viroum maxime, tradunt.

CIX[recensere]

185 Et quoniam in mensuris quoque ac ponderibus crebro Graecis nominibus utendum est, interpretationem eorum semel hoc in loco ponemus: drachma Attica — fere enim Attica observatione medici utuntur — denarii argentei habet pondus, eademque VI obolos pondere efficit, obolus X chalcos. cyathus pendet per se drachmas X; cum acetabuli mensura dicitur, significat heminae quartam, id est drachmas XV. minima, quam nostri minam vocant, pendet drachmas Atticas C.