Thallusa

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Thallusa
1911
editio: incognita
fons: incognitus

Implicitos dextra pueros laevaque trahebat
serva duos, haud invitos sed saepe morantes.
Nempe morabatur nunc auro forte taberna
effulgens atque armillis bullisque catellisque...
       5 «Heus» puer exclamat paulo maiusculus «adsta
paulisper. Viden, ut bellum, Thallusa, monile?
Unde securiculae pendent argenteolae, falx
parva quidem, sed habet similem Phoenix et eandem
vinitor, ensiculus quam pulcher, lunula, mallei
       10 pauxilli, tum claviculae, tum forficulae, tum
serriculae, tum... quid? quae res est? Euge papae! Sus.
Ut pura ac puta est ipsissima sucula visu!
O si tam lepidam, tam parvam, mater emat mi!»
Omnia pupillis tacitis sibi vindicat alter
       15 sistraque praedatur crepitacillisque potitur
attonitus. Manet ipsa inhians ancilla nec umquam
aureolis a capsellis oculos deflectit,
cum subito: «Quin, errones, hinc pergitis? Eia!
Nil refert vestra me caedi verbere, dum vos
       20placet suaviolis emptura crepundia mamma».
Abstrahit in verbo tacitos sursumque tuentes
iratam. Mox subsistunt. Odor allicit ambos
mellis, et impositae mensis fumantibus offae
atque abaci vitreis fulgentes undique vasis.
       25 Consistit Thallusa sui velut immemor. «Assem
sacculus hic habet: ibis, emes tibi, si libet, unum
ex istis...» Monstrans adipata minusculus haec mox
balbutit puer «i: numquam tetigisti crustula, quo nil
dulcius». Haec dicens Thallusae porrigit assem.
       30Mulcet serva caput puero. «Lucille, quid» inquit
«offers non adeo parvae bellaria servae?
Haec ede tu: rodant haec mures dulcia dulces».
Ac subito lacrimas effundens abstrahit ambos
et dextra laevaque manus premit aegra pusillas
       35 valdius, ac «Pueri, properandum est;» inquit «eamus!
Quam metuo mihi ne redeat maturius Ipse
ac iam poscat aquam!» Carpunt hinc prorsus iter; tum
nec respectantes pueri nec plura loquentes
festinant, binisque tolutim passibus aequant
       40singula Thallusae vestigia. Multiplicem dant
suspensae sonitum laeva de parte tabellae,
et crepat in loculis succussus calculus ictu.

Sed pater a summo Iano iam scriba domum se
rettulerat praeter solitum, contractior hirtum
       45 fronte supercilium; pultantique ipsa reclusit
Gaia fores, tollens infantem protinus ulnis,
lactantis tecto mammae vix ubere: cui vir:
«Tune fores nunc custodis? Quo serva mihi se
proripuit? Puerosne domum, si forte, reduxit?»
       50«Nondum, sed iam iamque aderit. Nam longius est hinc
in ludum...» «Dicis mulier de more benigne:
nil tamen est opus: extremum est quod sera redit». «Qui?»
«Venit». «Rem vix credibilem narras». «Age, quaeso:
tu perferre parem sibi numquam muta valebas?
       55 Nam modo turricula lusisset cum pueris et
ligneolam filis duxisset commoda larvam,
tum procul arcebat despectans torva, nec illos
plectere parsisset... Sed tergo salsa cavebat
ipsa suo. Nunc rebaris placidamque beatamque,
       60eiusque implebat cantantis nenia tectum,
mox tetricam plane rugis oculisque rubentem
servabas». «Verum frugi est patiensque laboris,
et caros pueros habet et pueris est cara». «Vide, sis.
Hoc ipsum timeo nimium ne cara». «Quid istud?»
       65 «Quid si servilem Chresti proba serva sequatur
sectam? Scis pueros quibus illecebris, quibus escis
decipiant...» «Istud non sit mihi credere». «Crede.
Dum ne praesciscat se iam venire. Facesso
hinc egomet. Cenare foris non est mihi moris:
       70sed me paene Labrax occidit saepe vocando,
et iuvat obsequio ditem lenire danistam.
Iamque vale». Labris tenuit primoribus uxor
nocte Bonae facienda Deae sacra; se face prima
vicini de more domum pistoris ituram,
       75 quo matres apud uxorem gnatasque coirent
sacrificaturae. Quae dicere multa volentem
egrediens vir destituit iussamque valere.
Adstitit illa domus anceps in limine, gestans
ulnis infantem, quoad «Huc huc respice mamma!»,
       80audiit et cursu pueros excepit anhelos
ore sinuque duos, laeva removens Tertullum.
Dulces complexus limis Thallusa tuetur.
«Iam Thallusa dapes nobis apponet. Adest nox,
Ipse foris cenat». Tabulas loculosque resolvunt
       85 ex umeris pueri. Discumbitur. Ecce patellis
fictilibus cyathisque sonat balbisque loquellis
atriolum. Pueri narrant, accommodat aures
nec quidquam exaudit sed percipit omnia mater.
Quae didicere, docent. Maturis frugibus, ipso
       90mane satis, delectantur sub fine diei.
Vix epulas mater tenues delibat et ipsam
infantis se libandam dat lenta labellis.
Absenti similis cenam Thallusa ministrat.
Interea puer alter hiat, puer oscitat alter.
       95 Qui tam magna leves viderunt nuper ocelli,
visuri maiora natant, nictant, conivent.
Dulci laxatus fonti teres adiacet infans
et velut occulto permulsus murmure dormit.
Iunceus hunc linter, capit illos lectulus ambos
       100unus, et in toto conclavi iam super una est
quae vigilet tacito, ne laedat, lumine lampas.

At mater dum compta parat iam linquere limen
Thallusanque monet multis, repetitque, nec audit
mussantem, in lacrimas effusam respicit. «Heu! qui
       105 hic dolor est?» inquit «quae te nunc cura lacessit?»
Tum, clausis iterum foribus, cognoscere causas
tentat et ignotum miserae lenire dolorem.
Singultim Thallusa loqui conatur et aegre
respondet: «Quid tu, si ne Deus ipse potest?» «Qui?»
       110Illa silet. «Mihi sacra Deae nocturna necesse est
ferre Bonae. Forsit Bona te Dea sospitet. Euge!
Iamque abeo. Vigila, pueros ne forte relinquat
somnus, et incessat lemurum metus. Est bene plenus
pupus lacte meus mihi; quod si vagierit, tu
       115 et cantu fer opem, quam tu potes, et quate cunas,
dum redeat, nec erit mora longa, quod appetitit, uber»
Haec geminans exit. Tum secum sola repente
exsilit, et vultu iacit haec Thallusa ferino:
«I felix! Tibi sic Bona prosperet, ut Bonus aegrae
       120ille mihi! Rediens tu sic cunabula visas,
ut rediens egomet, dulcique fruaris alumno
non magis atque egomet, cui frustra lacte tumentes
abreptum puerum non invenere papillae.
Quem quo tum cessisse rear? quo lacte quibusque
       125 blanditiis altum, quas artes discere, quas iam
ferre minas, quae probra pati, quae verbera dicam?
O multo me conserva felicior ipse
qui binis annis tantum mihi nomine coniunx
es datus ad mortem quamvis innoxius! Heu me
       130non adspexisti communem quaerere natum
nequiquam! Iam nec bona quae me verba docebas
solantur. Credo, moriar quandoque, resurgam:
parve puer, te non in primo flore videbo,
cum risum risu tentabam promere primum.
       135 Me nescit matrem, mihi qui non riserit umquam!
Hic luctus fauces inconsolabilis angit.
Nil contra Deus ipse potest, nil ipsa potest mors».
Haec reputans irae rursus cessisse dolorem
sentit et increpitat tacitis cunabula verbis
       140et pupum totamque domum dominamque beatam
et dulces pueros famulae bene corde volentes.

Dum furit et cunctos optat vanescere flammis
seque una, tenui tintinnant, ut putat, aures
murmure, mox agni tamquam sine matre relicti
       145 vox animum temptat. tremibundo palpitat omnis
vagitu domus. Infelix Thallusa, vocaris!
Novisti vocem. Matrem vox illa vocat te.

In somnis pueri conspecta crepundia, bullas,
ensiculos perquam parvo mercantur ovantes,
       150aut omnes deinceps scriblitas, liba, placentas
prorsus emunt nec edunt cupidi tamen. Ut prope lectum
serva levis venit, pueris semihiantibus albas
demulsit frontes et sparsum rore capillum:
illi compressis palpebris «Mamma!» susurrant.
       155 Pergit ad infantem queribundum serva nec illum
tranquillare valet quatiens cunabula balbisque
infractisque sequens fluitantem vocibus alveum.
Namque heu! fluctivagus capit aegrum lembus homullum,
nil supra servi, nil infra regis alumnos,
       160cuiusvis opera, cuiusvis rebus egentem.
Tum sonat ex animo qua iam sedare suum, qua
abreptum puerum suerit sopire querela.
Idem vagitus, puer idem, mater eodem
naviculam pellens solatur carmine nautam.

       165 Ocelle mi, quid est quod vis apertus esse?
Nihil potes videre, namque iam cubat sol,
nec aureum grabatum luna pigra linquit.
Genis tuis tegaris: plusculum videbis.
Lalla! Lalla! Lalla!

       170Ocelle mi, quid est quod usque me tueris?
Dolesne quod dolentem cernis, inque, mammam?
Sum servuli quidem vix mater, ipsa serva.
Genis tuis tegaris: liberam videbis.
Lalla! Lalla! Lalla!

       175 Ocelle, qui tueris usquequaque lugens
velut foras ituram perdite procul me...
noli tuam perisse tunc putare matrem:
genas tuas remitte, semper et videbis.
Lalla! Lalla! Lalla!

       180Flet Thallusa canens, aeque memor, immemor aeque.
Ecce puer leni pacatus momine cymbae
et dulci cantu, iam cessat flere nec idem
singultit: tranquillus hiat patulisque canentem
sub tremula lychni flamma miratur ocellis.
       185 Tum stupet in varia, quae lumine lampadis icta
labilis a cilio Thallusae pendet et ardet,
lacrimula. Tandem crispatur buccula. Ridet.
«Ridet!» ait Thallusa furens, oblita sui, nil
percipiens oculis aliud, nil auribus, omnis
       190in puero, risum lacrimans, deperdita «Ride!
Coepisti tandem risu cognoscere matrem!»
Mater adest sed vera redux auditque loquentem.
«I cubitum: primo cras surgas mane necesse est».

Primo mane domo servam novus emptor abegit.