Le monete di Venezia/Documento XXX
Questo testo è completo. |
◄ | Documento XXIX | Documento XXXI | ► |
DOCUMENTO XXX.
(pag. 266.)
1447, die XXVIII augusti.
Cum notum sit omnibus quanto studio et quanta arte multi domini forenses, elapso tempore et modo nuper, enixi sunt contrafacere ducatos, et soldos et alias nostras monetas, et licet nunquam fieri potuerit tanta similitudo stamparum, quin semper cognita fuerit, tamen querendum est et providendum, quod proprius et verus cunius ceche nostre non possit unquam pervenire in manus alicuius forensis aut hominis levis conditionis, propter periculum quod sequeretur in ducatis et g. os3is, propter similitudinem stamparum: Et propterea, Vadit pars, quod nemo possit unquam accipi magister cuniorum aut stamparum nostrarum in cecha nostra, qui non sit civis origine Venetiarum, sub pena officialibus qui eligerent ducatorum centum.
De parte omnes alii; — non sinceri 0; — de non 1.
Senato, Terra, reg. 2, carte 43.