Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/182

Da Wikisource.

sollicitudine, metu liberatos velis, te vehementer etiam atque etiam rogo, ut negocium nostrum ita suscipias et tractes apud regem et Fuggerum, illisque nos ita commendes, ut tuam commendationem non fuisse vulgarem mox intelligamus, et quam primum quid actum sit fac ut sciamus, qua re nihil mihi gratius facere poteris. Commendo tibi perquam diligenter mea carmina. Bene vale, et me ama. Salutem dicito meo nomine uxori, nepoti, fratri et filiolae. Vos vero salutat Domina Lavinia. Ferrariae, tertio Calendas [Aprilis], 1549.

I

Olympia Morata Ioanni Sinapio S. D.

Longiorem epistolam paucis ante diebus ad te scripsi, ita ut nihil opus esse existimem, ut de meis rebus cantilenam eandem toties canam. Nosti quid te agere mea causa in Germania cupiam: non me tibi commendabo amplius, neque mea carmina ut ad regem et ad Fuggerum afferas, admonebo. Scio enim omnia tibi curae esse. Bene vale. Salutem plurimam dicito meis verbis uxori, filiolae et Hosvaldo, quos et te una salute plurima impertit D. Lavinia. Ferrariae, pridie Idus Aprilis, 1549.

I

Olympia Morata

D. Ioanni Sinapio viro doctissimo S. P. D.

Qui mihi est vita charior, eum ut ne tecum retineas plus uno mense, et ad me suam sponsam quamprimum remittas, etiam atque etiam rogo, ne ego misera dolore tabescam. Ille enim apud Terentium tam iniquo patiebatur animo sibi manendum esse sine illa biduum. At mihi cum duos menses sine ilio