Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/209

Da Wikisource.

precibus ertici non possit. Nobis exemplo Heliae, qui etiam ipse ftvOpamos opoió.TaÒog upiv, ut inquit Iacobus xai rrQoaeiijrq npoaqula-co toú p.q pQÉ^ai, xai oú^ èfP(>e|ev è:ú tq<; yq? èviauxoú^ tpEÌg xai p.qva<; é|. Commendate igitur vos Deo, totosque vos illi tradite; praesto vobis erit. At qui ego, quae alios consolor, consolatone egeo: summo enim dolore affecta sum, nec ullum aliud huic malo remedium invenio, nisi a Deo auxilium ut implorem, idemque ut vos omnes faciatis sedulo moneo et hortor. Seribe, quaesò, quando sim te visura, et cave ne te in viam des, nisi explorate. Vale. Decimo Caleridas Decembris.

V

Olympia Morata doctori Andreae Grunthlero S. P. D.

Tuas literas accepi, et pergratum mihi fuit quod me hinc abducere cogitas, quod ut faceres, libi hodie alioqui eram scriptura: nani certum est, principem adventare, ut bellum cum istis gerat, qui nihil timent, hostibus fortiores se esse autumantes. Et bellum potius gerere velie videntur, quam pauxillulum pecuniae pio placandis hostibus dare. Ego vero, mi coniunx. te etiam atque etiam rogo, ne me hic relinquas. Sint alii licet securi, ego timeo, quia exploratum habeo, Deum adeo ab istis non stare; propterea fac, ut quamprimum ad nos curru veharis, ut redire possim. Bucinoriam quoque redituram credo, quamvis nollet hinc discedere, nisi illos prius propius accessisse intelligeret. Quod cavere possis, stultum est admittere. Perendie te expecto, dum iter est tutum. Malo in summa inopia in ecclesia Dei versari. quam hic vitam ducere et abundare omnibus rebus, praesertim cum periculo. Noli, quaeso, nostri oblivisci, et omnino me hinc abducas obsecro. Deo, cuius nutu hoc nobis successit, gratias agamus. Saluta omnes. Nostri hospites libi salutem plurimam dicunt. Vale.