Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/215

Da Wikisource.

I

Olympia Morata Ioanni Infantio Barrensi S. P. D.

Cum tuis verbis Philotheus me salutare iussisset, perspecta tua humanitate, facere non potui, quamquam morbus adhuc gravis est, quo tuum post discessum afficior, quin ad te scriberem. Libelli atque literae tuae mihi gratissimae fuere, prò quibus ingentes tibi ago gratias. Quod citius fecissem, nisi me, ut iam dixi, morbus impedisset. Fuerunt enim mihi in lecto iacenti tuae literae redditae, neque hactenus ex illa adversa valetudine emergere potui. Quid de me fiet nescio: ego me totani Deo trado et committo, cupioque dissolvi et esse cum Christo. Plura nequeo: impeditenim febris, qua nullo temporis momento careo. Vale ergo, et Deum prò me comprecare. Salutai te maritus meus. Saluta illos Italos, qui mihi in tuis literis salutem adscripserunt. [Heidelbergae, 1555]. XL1I Olympia Morata Caelio Secundo Curioni in Christo Iesu S. P. D. Ego, mi Caeli, nulla iam me excusatione apud te uti necesse esse arbitror, cui tuis literis iampridem ad me datis non responderim, cum bellum ipsum satis me tibi purget, quo quatuordecim menses ita vexati fuimus, ut nullam ex eo calamitatem non acceperimus. Nam ut primum Albertus marchio ob loci opportunitatem suum exercitum Suinfordii collocasset. tunc eius hostes. qui plurimi erant, urbem obsidere, ac eain oppugnare coeperunt, murosque ab omni parte suis tormentis dies noctesque pulsare, cum nihilominus etiam intra muros a militibus marchionis multis aflíceremur iniuriis, neque quisquam domi suae satis tutus esset. Praeterea quoties non dissolvebatur eis pecunia, quae debebatur, tamquam a nobis accersiti aut conducti essent, omnia se civibus abripere velie interminabantur. Eratque Riformatori italiani del Cinquecento - n. 14