Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/29

Da Wikisource.

Recita CAPUT PRIMUM.

Tempore apostolorum multi pseudoapostoli extiterunt, qui curri in credentium numero haberentur, veluti legis doctores, ut sensim a Christo abducerent, umbris obscurare lucem a Christo allatam, beneficium sanguinis Christi obtegere, sanctificationem per spiritual Dei imminuere, aut velare reductione aut imitatione mosaicae legis coeperunt: de qua re conqueritur Paulus in epistolis, Iacobus item et seniores in Actis apostolorum , illis verbis ad Paulum: — «Vides, Irater. quot millia sunt credentium, et omnes aemulatores sunt legis», — Iohannes item quosdam proprio vocabulo appellat antichristos; «et nunc — inquit — antichisti multi sunt». Quamobrem nihil est mirandum, si post obitum apostolorum, instigante Satana, hoste gloriae Christi et salutis nostrae sempiterno, nonnulli umbras et legalium speciem, pietatis fuco adposito, ut in iis fiducia esset, reducere audacius tentarunt, ut adimpleretur verbum Domini, quod factum est ad Esaiam prophetam: «Elegerunt omnia haec in viis suis, et in abominationibus suis delectata est anima eorum». Declaratio testi moni i I. Epistola scripta est a Paulo ad Galatas in pseudoapostolos istos, qui etsi in credentium numero haberentur, erant tamen aemulatores paternarum traditionum, ceremonias, ut per totani epistolam testatur apostolus, non reici debere contendebant, immo vero necessarias esse ad salutem. Incredibilis fuit horum hominum vis; id ex eo liquet, quod eorum concursu tota Hiero-