Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/35

Da Wikisource.

sanguinis Christi obtegunt, sanctificationem per spiritimi Dei velant, aliudque evangelizant. Quod longinquitas temporis obiicitur, eo maior suspicio inesse debet, emanasse illas traditiones a pseudoapostolis, qui mirandum in modum conturbaverunt sanctos apostolos. Quo magis cavendum est, viri Christiani. Nam si constat, aemulatores subdolos illos legis sese apostolos appellari iussisse, vel dubitatis multa illorum commenta ab eorum asseclis apostolica fuisse appellata? Dubitandum item ne qui vel libri vel epistolae ab illis et eorum studiosis scriptae, prodierint subdititio nomine discipulorum Pauli vel alterius apostoli. Nam, ut de antiquis auctoribus taceam et latinis et graecis, si Augustino et quibusdam aliis interpretibus multi libri falso adscripti sunt, quid putatis fugisse id fallendi genus subdolos homines pseudoapostolos, ut scilicet auctoris nomine reciperentur a fidelibus eorum commenta? Haec ne quis a me fingi putet, recitemus Pauli apostoli verba commonentis atque obtestantis: «Rogamus autem vos, fratres, per adventum domini nostri Iesu Christi, ut non cito moveamini a vestro sensu, ncque terreamini, neque per spiritum, ncque per sermonem, «eque per epistolam tamquam per nos missam». Quid hoc est, «neque per epistolam tamquam per nos missam?» Ex ea etiam, quae est ad Galatas , id etiam colligi potest, cum evangelii nomine linirent eorum commenta aemulatores legis. Haec eo a me dicuntur, ne qui, ubi abusus et traditiones pontificias pseudoapostolorum esse contendam, quae beneficium sanguinis Christi obtegunt et sanctificationem spiritus, illi ad epistolas et libros quorundatn recurrant, qui neque scriptionis aut imitationis genere ullo, styli et spiritus apostolici quicquam habent, quo Pauli vel cuiusquam apostoli discipulum possis agnoscere. Quae scripta vel ex eo maxime sunt repudianda, quod eorum doctrina repugnat evangelio Dei, doctrinae et menti sanctorum apostolorum et discipulorum Domini, quorum traditiones simplicissimae, purissimae, castissimae nihil sapiunt, nihil redolent, nihil docent nisi hanc unam mentem. Neque vero tam torris aliquis bene ignitus prae se fert ignem, ac illae, quoquo spectes, hoc evangelium, hanc doctrinam apostolorum; ablui, sanctificari,