Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/42

Da Wikisource.

quodque ille per Esaiam contestatur, se in malam partem accepturum, isti dura cervice, ut semper Spiritui sancto resistant, docent accepturum in bonam. Quod ergo sequitur, «elegerunt omnia haec in viis suis et in abominationibus suis delectata est anima eorum», nun in Iudaeos dictum est, sed in hosce ipsos, qui nobis praecepta mortifera prò salutaribus scripserunt. Nani ludaei quidem ceremonias illas in viis Domini elegerant; liquet id ex Levitico , in quo a Deo illa per Moysen adsignantur; inquit vero Moyses, «haec dicit Dominus». At cum longe, longe alia doctrina a Christo ad nos aliata fuisset, unde lucem et eam quidem admirabilem respicere coepimus, si qui «vestimentum vetus», umbras illas, «rudi panno», evangelii luci, voluerunt adsuere, «illi», illi prohibente Christo, reclamantibus apostolis, contempto edicto Dei viventis, «elegerunt omnia haec in viis suis, et in abominationibus delectata est anima eorum». Nam mirum certe est quam reductionibus iis et imitationibus legalium pontifices Romani delectati sint; nihil videntur fecisse tanti quam ut magna volumina implerentur iis monstris; ita iusserunt servari haec a gentibus et nationibus, ita inculcarunt in mentibus hominum, ut multis ac multis saeculis omnes cum fiducia in haec ora, oculos, animumque converterint. Hic audio succlamare istos: — Ceremonias ergo putas esse tollendas? hae si non ferentur, instituent alias sibi populi fortasse etiam deleriores. — Haec isti multis, quasi quis neget, dum propensionem illam animi, quae Deo gratissima est, in Deum ostendimus, ut cum sacramenta exhibentur, ut cum a Deo petimus ut signo visibili accepto spiritu suo nos informet, aliquid a nobis vultu, manibus, voce, et totius corporis gestu fieri, quod ceremonias, qui velit, possit appellare: non has ego, dico, sed quae ex reductione et imitatione legis mosaicae, veluti umbrae, tenebras obducunt doctrinae Christi, quaeque sunt, quae sanctificationem in alio statuere videntur, quam in spiritu Dei, remissionem peccatorum per aliud quam per sanguinem Iesu Christi. Ceremonias, dico, velut legalia, quae ad sese animos trahunt, in quibus vulgo homjnes fidunt atque haerent, in quibus salutem