Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/49

Da Wikisource.

petas, non video. Certe hic quis potest suspicari, ea opinione istos fnisse. ut crederent effusionem illam sanguinis Christi satis fuisse prò peccatis eorum, qui ante Christi mortem fuerunt. prò seeleribus tot et tantis eorum, qui postea fuerunt, non satis esse, et propterea quaerendum supplementum ex cinerum ad* spersione; quasi vero non dicat lohannes: «Propitiationem eam satis esse non modo prò peccatis nostris, sed prò peccatis totius mundi». Quid si sexcenti essent mundi? prò sexcentis diceret lohannes, modo credant in unigenitum Dei. Maioribus benevolentiae signis, quantum nos amet pater, non potuit declarare, quam ut filium unigenitum daret crucifigendum prò servis in redemptionein peccatorum; dedit libenter pater; consecuta est pienissima redemptio «et reconciliatio eorum, quae in coelis sunt et quae in terris»; serio triurnphat Christus, et mera evangeli, «confidite — inquit — ego vici mundum». Quid tu aut invidus, aut ingratus, aut immemor beneficii, instas his verbis «ut mittat angelum de coelo» ? cur? «ut cineres sanctificet»; quamobrem? «ut si super me adspersero, assequar redemptionem peccatorum». Quam petis si scelerum poenituit, si aliam agis vitam, si credis in unigenitum Dei, nonne es assecutus per sanguinein eius, in quo es adspersus, in quo es lotus, in quo es sanctificatus? Nescis quid petas, et mysterium operatus iniquitatis alios facis nescire, quod nescis. Obscurat hoc commentimi beneficium sanguinis Christi, et magnitudinem verae Iibera!itatis et misericordiae Dei. Nani si, sicuti datus est unus sanguis Iesu Christi prò pienissima redemptione peccatorum, ita omissis superstitionibus unus proponeretur gentibus et nationibus, quae invocant notnen domini nostri Iesu Christi ; prò hoc uno gratiae agerentur, quibus illustraretur benignitas Dei et gloria Christi; cuius hostis subdolus Satanas, veluti mulierculae solent cum pueros aliquo nolunt prospectare, alia quaedam spectanda proposuit, ut a Christo crucifixo sensim non modo oculi sed animi quoque gentium et nationum abducerentur; qui cum inhiare in sanguinem et corpus Iesu Christi debuissent, in ridicula haec incubuerunt ex institutione illa pseudoapostolorurn, ut facta tanta redemptione, quanta nulla maior possit