Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/75

Da Wikisource.

Non tamen ex eo pii parentes et fratres deserendi sunt. Si ocium fugiendum est, non deerit ager vel alienus, in quo defatigere. ut ex iis, quae supersint, elemosynam des, et «omnia — inquit Dominus — remittentur tibi». An velut amica lutosus amandari et ad claustrum tantummodo ali vis, ubi pane alieno victites, ociosus, nunquam proximum adiuturus. Nam quod deprecatione isthuc te facturum polliceris, potes aeque in villa atque urbe, more Pauli et caeterorum apostolorum, quos imitari debemus. «At si ligatus es— inquit apostolus — non est quaerenda solutio, custodienda uxor, sicuti et caro tua», succurrendum item fratribus, sustentanda est vita patris et matris, pie educandi liberi, eorum ratio tibi reddenda est veluti villicationis et hic et alibi. Nam quod documenta eam rem nobis voluit esse apostolus in episcopo deligendo, imprudenter fecerunt, qui signum de episcopo et sicuti experimenti genus non incertum sustulerunt. «Filios habentem, inquit, diligere oportet cum orniti castitate»: ad quod respexisse videtur concilium Carthaginiense tertium, «ut episcopi vel clerici suos filios a sua potestate per emancipationem exire non sinant, nisi de moribus eorum fuerint et aetate securi, ut possint ad eos iam propria pertinere peccata». At si quis in fornicationem dabitur, etiamsi in claustro sit, si accendi, si uri se sentiat, melius est — inquit apostolus —, «nubere quam uri»: ea remedia nulli hominuin generi sunt deneganda; siquidem ob id dictum, «propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat». Hic magno numero cuculiati et clerici, etsi prope omnes impurissimi et falsi coelibatus involucro, per quam similes sint, ut dixit Dominus, «sepulcris dealbatis, quae de foris appareant hominibus speciosa, intus vero piena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia»; clamant tamen et apostoli dictum obiiciunt: «Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus». Commentatur per haec verba Paulum mandasse, ut sacerdotes coniugio abstinerent, ne negociis saecularibus implicarentur, quasi vero regnis inhiare, tyrannidem exercere, conflare belluin, hos atque illos detrudere de regnis avitis, in hiis spurios suos collocare, aut cognatos, excitare reges, advocare Caesares, conducere externas nationes, permiscere