Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 12 (1870).djvu/381

Da Wikisource.

documenti 87

quocumque modo vel forma, per que veniretur seu venire possit contra predicta vel aliquid predictorum, seu in ipsarum vel alicuius earum cassationem, abrogationom, detractionem seu diminutionem, nisi demum processerit de voluntate alterius Cominis vel ipsius offitialium de predictis baliam habentium.

Et quod ipse Francischus sindicus de predictis omnibus et singulis oossit facere et fieri facere publicum et publica instrumenta vallata obligationibus, stipulationibus, penis, renuntiationibus, preceptis, guarentigiis, bonorum ypothecis et aliis solempnitatibus et cautelis, de quibus sibi visum fuerit convenire1.

Providentes, predicta per ipsos provisa et ordinata, valere et tenere et confirmari et approbari posse et debere per offitium dominorum priorum Artium et vexilliferi iustitie, una cum gonfaloneriis sotietatum populi et duodecim bonis viris Comunis Florentie et quinque consiliariis universitatis Mercatorum civitatis eiusdem; si et in quantum predicta omnia et singula fuerint approbata et confirmata per offitium dominorum Priorum et vexilliferi et collegia supradicta.

Acta fuerunt predicta omnia Florentie, in palatio populi Florentie, presentibus domino Thomasso Teghie de Altovitis et domino Francischo domini Lotti de Salviatis iurisperitis, civibus Florentie, testibus adhibitis et vocatis.

Ego Lodovichus Iohannis Doffi civis Florentie, imperiali auctoritate iudex ordinarius atque notarius publicus, et tunc coadiutor providi viri ser Petri ser Grifi de Pratoveteri civis senensis, notarius, scriba reformationum Consiliorum populi et Comunis Florentie, predictis omnibus dum agerentur interfui, et ea rogatus scripsi et publicavi in precedentibus quatuor foleis et presenti foleo cartarum de membrana, et ideo me subscripsi.


(Instrumenta et Iura Comunis, n° 56).          



  1. Seguono alcune provvisioni in favore di un tal niccolò di Bocchino in compenso del diritto di rappresaglia, che con questo trattato veniva a cessargli, contro il Comune di Siena per un credito ch’egli aveva di 960 fiorini. Sono provvisioni che non concernono alla sostanza del trattato, se non per ciò che il Comune di Siena rifiutavasi di stipularlo, nisi dicte represallie et ius reprehendendi dicto Niccolaio concesse, ex toto tollantur et removeantur.